Text List

Caput 3

Caput 3

CAPUT III In quo de materia bonorum operum.

ATERIA bonorum operum sunt, tum habitus animi, tum ex illis prodeuntes actus ipsi seu officia ipsa, quae prae standa sunt, quae sola non sufficiunt ad censum bonorum operum, sicut Augustinus ait libro quarto contra Julianum Pelagianum, capite tertio, bona opera finibus metienda sunt, non officus. Pluribus hoc explicat primo tomo, de moribus Manichaeorum libr. 2. capite decimotertio: Finis quo referuntur ea quae facimus, id est, propter quem facimus, quicquid facimus, si non solum inculpabilis, sed etiam laudabilis fuerit, tunc demum etiam facta nostra laude aliqua digna sunt: Sia ille jure meritoque culpatur quem spectamus & intuemur, cum in aliquo versamur officio, id quoque officium nemo improbandum vituperandumque dubitaverit. De Catilina memoriae proditum est, quod frigus, sitim, famem ferre poterat. Haec erant illi spurco sacrilegoque cum Apostolis nostris communia. Unde ergo discernitur parricid. iste ab Apostolis nostris, nisi fine illo quem diversissimum sequebatur: Namque ille ista tolerabat, ut immoderatissimas ad immanissimas expleret cupiditates: Illi econtra, ut eas premerent, & dominanti rationi servire cogerent.

Materiam hanc, vocant alii bonorum operum substantiam, ac quam necesse est accedere formam seu modum & finem, ut vere sint bona opera

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3