Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 32
TTOCATIO DIVINA, est opus specialis providentiae Dei quo is creaturas rationales pro bona sua voluntate ad certum finem vocat, Matth. 22. 9. Ite ergo ad compita viarum, & quotcumque inveneritis, vocate ad nuptias. 1. Cor. 1. ver. 9. Fidelis est Deus per quem vocati estis in communionem Filii ipsius Iesu Christi Domininostri. 1. Timoth. 2. v. 4. Qui quosvis homines vult servari, & ad agnitionem veritatis vinire.
Ea est tum Angelorum, tum hominum Et utro rumque vel ad Christum, vel ad munus aliquod Vocatio ad Christum, est vocatio per quam creaturas rationales Deus ad Christum invitat, ut per ipsum regnum Dei & gloriam & vitam aeternam consequantur, Thes. 2. v. 12. Et obtestabamur ut incederetis sicut dignum est Deo vocante vos ad suum regnum ac gloriam. 1. Petr. 5. v. 10. Caeterum Deus omnis gratiae autor, qui vocavit vos ad aternam suam gloriam in Christo Iesu, paulisper afflictos, is, inquam, perficiat vos, stabiliat, roboret, fundet.
Vocatio ad Christum per naturalem gratiam, est vocatio universalis, omnibs creaturis rationalibus communis, quae sit a Deo secundum. illarum esse naturae communiter, omnes & singulos ad salute vocante.
Duo sunt autem quae ad illud esse naturae pertinent;nam & suus est vocatis naturalis modus: & suus ordini, quo vocati ad Deum vocan tem ordinantur.
Vocati ergo tum Angeli tum homines, secundum modum natura; suae, qua sunt ad imaginem Dei creati primum, non modo naturalem potentiam, sed habitum (quod amplius est,) instinctum, sensum, motumque habent, quo vocationem sui, in conscientia sua circumferunt singuli pro modo naturae suae. Hac vocatione universali secundum naturam etiam in hac corruptione homo vocatur ad conscientiam & studium salutis suae tum universalibus naturae documentis: nam caelis enatranut gleriam Dei Psal.1e. tum singularibus principiis & notionibus communibus intellectui hominum a natura inditis
Secundum ordinem vero naturae totius, qua ad Deum respiciunt, Et quodam naturali modo & affectione ad Deum feruntur, qui eos ordine naturae ad sanctam sui communicationem vocat per Filium, qui Acharacter est personae Patris & prototypum exemplar imaginis Dei
Vocatio ad Christum per supernaturalem gratiam, est vocatio aa bonos Angelos, & homines post lapsum pertinens, quam a Deo vocantur illi ad regnum & gloriam
Nam Angeli boni ex mutabilitate naturae suae ad immutabilitatem gratiae in Christo Capite suo adsciti sunt,
lique non amplius vocantur, sed immutabiles in sua vocatione se mel facta perstant, ad quam electi sunt
Hominum vero vocatio ad Christum per supernaturalem gratiam adhuc fit, quum hominibus per mortem corporalem ex hac vita. excedentibus alii homines succedant.
Vocatio illa fit eo fine ut homines ad Christum per fidem veniant seu in eum credant, ut resipiscant, Matth. 9. v. 13. Non veni vocatum iustos, sed peccatores ad resipiscentiam: Ut sancte vivant, 1. Thes. 4. v. 7. Non enim vocavit nos Deus ad impuritatem, sed ad sanctificationem. Jes. 55. v. 1, 2. 3. Heus quisquis sitit venite ad istas aquas, & cui nulla est ecunia: venite, comparate & comedite, venite inquam, comparate ibsque pecunia & absque pretio vinum & lac. Cur expenditis pecuniam pro nullo cibo, & laborem vestrum pro re minime satiatura? auscultate. indesinenter mihi, & comedite bonum, atque oblectet se hac pinguedine anima vestra, &c.
Hominum vocatio duplex est; externa & interna. Externa vocatio, est quae foris sit per externa media. Eaque veuniversalis est, vel particularis. Illa sit per opera naturae seu ipsum mundi opificium, Psal. 19. 2, 3. 4.
Haec vero sit per externa testimonia ac documeta divinae gratiae, veigna, aut per ministros praedicantes Verbum Dei, quos Deus mitte e ad nos homines dignatur, Rom. 10. v. 14, 15, 16, 17, 18. Prov. 9. 3. Vocatur etiam vocatio materialis, signi, ad viam, praecedens, vocatio oblatae gratiae, communis
Ejus causa est amor Dei in genus humanum, 2. Chron. 36. ver. 15. Quumque mitteret Iehova Deus maiorum ipsorum ad ipsos per nuncios suos, inde a diluculo continenter: to quod clementer amplecteretur populum suum & habitaculum suum: subsannabant nuncios Dei.
Ea generalis est, bonisque malisque communis, Matth. 22. 9, 10. l ergo ad compita viarum, & quotcunque inveneritis, vocate ad nuptias Et egressi servi illi in vias, congregarunt omnes quos invenerunt, malor pariter ac bonos.
Sed non universalis: nam externae praedicationis beneficium non est universale, non enim contigit Gentibus ante Christum in carne manifestatum, ut dicitur Psalm. 147. v. 19. Indicat verba sua lacobo, statuta sua & iura sua Israeli Ephes. 3. vers 5. Quod aliis aetatibus non patefactum fuit filiis hominum, ut nunc retectum est sanctis eius Apostolu & Prophetis per Spiritum. Coloss. 1. versicul. 26. Mysterium illud quod absconditum fuit a seculis & etatibus, nunc autem patefactum est sanctis eius. Quo pertinet quod dicitur Actorum 14. versicul.16, & cap. 17. 36.
Estque duplex: efficax vel inefficax, Matth. 22. v. 2. & sequentibus. Efficax, est electorum, qui ex proposita Dei vocati sunt & in quo rum cordibus verbum praedicatum insidet, cum interiori gratiae efficacia, verbo fide contemperato apud illos Psalm. 65. vers. 5. Beatus quem eligis, & admoves inhabitaturum atria tua: saturamur bono domus tuae, rebus sanctis templi tui. Roman. 8. 28. Novimus iis qui diligunt Deum, omnia simul conferre ad bonum, iis videlicet qui ex proposito ipsius vocati sunt.
Vocatio inefficax, est reproborum, in quorum cordibus Verbum; Dei vel non invenit locum, vel evanescit eo quod fide contemperatum non sit: ita ut illud sit ipsis in mortis odorem, & gravioris condemnaionis materia, dum evicti de oblata a Deo gratia fiunt in perpetuum inexcusabiles, Matth. 22. vers 3. & sequentibus, & cap. 23. v. 37. Ierusalem. Ierusalem, trucidatrix prophetarum, & lapidatrix eorum qui ad temissi sunt, quoties uolui congregare liberos tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, & noluistis: Hebr. 4. v. 2. Etenim nobis ivangelizatam est, sicut & illis: at non profuit illis auditus Sermo, ut qui fide contemperatus non fuerit apud illos qui audierant
Dicitur inefficax vocatio, non per se, sed per accidens: non respectu Dei vocantis, sed respectu hominum surdas cordis aures habentium Vocatio semper in se efficax est, quamvis non sit in iis qui percunt quemadmodum Sol est luce sua in se efficax, quamvis caecos minime llustret. Tametsi vocatio apud impios non est efficax secundum proprium & naturalem effectum suum, est tamen efficax accidentario modo, quemadmodum dicit Apostolus 2. Corinth. 2. 15.
de interna. Interna vocatio, est quae intus in corde sit per Spiritum Sanctum, per quem Pater singulos ad vitam aeternam electos secundum propositum Filio donat, ut eos per fidem in Christum ad salutem aeterna perducat. Joh. 6. v. 37. Quicquid dat mihi Pater, ad me veniet: & eum qui venit ad me, nequaquam eiecerim foras. Et v. 44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, tracerit eum. Et c. 17. v. 11. Non sum amplius in mundo, sed isti sunt in meindo, & ego ad te venio. Pater sancte, serva eos per nomen tuum, quos dedisti mihi, ut sint unum prout & nos Tim. 1. v. 9. Qui servavit nos, & vocavit vocatione sancta: non ex operibus nostris, sed ex suo proposito, & gratia, quae data quidem est nobis in Christo Iesu ante tempora saculorum.
Dicitur & vocatio formalis, beneplaciti, ad comprehensionem gratiae gloriae perfectae in caelis, subsequens, vocatio inditae gratiae, singularis Haec vocatio est gratuita, quia est doni, non meriti: gratiae, non naturae. Est libera: quia Deus quos vult, gratiose vocat; quos non vult,
si cut scriptum est, Post haec revertar, & restaurabo tabernaculum Davidis collapsum, & ruinas eius restaurabo, & rursus erigam illude Vt res quirant reliqui homines Dominum, & omnes Gentes super quas invocatum fuerit nomen men: dicit Dominus qui facit haec omnia. Agg. 2. 6, 7. Sic ait Iehova exercituum, adhuc semel parum illud est, tum ego commoturus sum caelos & terram & mare & aridam: Et commoturus sum omnes Gentes, ut veniant desiderati omnium Gentium.
Promissa & praedicta fuit per Christum ipsum, Matth. 8. 11. Dico autem vobis multos ab Oriente & Occidente venturos, & accubituro cum Abrahamo & Isaaco & lacobo in regno caelorum. Et cap. 21. 43. Propterea dico vobis, tolletur a vobis regnum Dei, & dabitur genti quae ferat eius fructus
Expetita & postulata fuit fidelium in Veteri Testamento precibus, Ps. 67. 4, 5, 6. Celebrent te populi Deus, celebrent te populi omnes: Laetentur & cantent nationes; quum iudicabis populos recte, & nationes ipias in terra deduces potentissime. Celebrent te populi, Deus, celebrent ti populi omnes. Et Ps. 68. 32. Veniant magnates ex AEgypto, Aethiopia celeriter transmittat manuum suarum donum ad Deum,
Debuit fieri exhibito Messia & patefacto Evangelio Christi, seu quemadmodum Jes. 2. v. 2 dicitur, postremis temporibus.
Est myster:um & arcanum Dei aliis omnibus aetatibus non ita in tellectum, sed post Christi demum in caelos adscensionem manifestum factum, Rom. 16. v. 25, 16 Ephes. 3. v. 5, 6. Quod aliis aetatibus n innotuit filiis hominum, ut nunc revelatum fuit sanctis eius Apostolis, & Prephetis per Spiritum: Gentes videlicet esse cohaeredes, & c. Et cap. 2. v. 11, 12, 13. Colos. 1. v. 12, 13. Gratias agentes Patri, qui idoneos nos feciad participandam sortem sanctorum in luce: Qui cripuit nos ex potestate tenebrarum, ac transtulit in regnum Filii sui dilecti. Et 26, 17. Nempe. mysterium illud quod absconditum fuit a seculis & atatibus, nunc au tem factum est manifestum sanctis eius, Quibus voluit Deus notum facere quae sint illae divitiae gloriosi huius mysterii inter Gentes, qui est Christus inter vos, spes illa glorie. 2. Tim. 1. v. 9, 10
Fidem huic rei fecit vocatio Magorum, de quibus exstat narratioMatth. 2. vers 1. Nam quum natus esset Iesus in ea Bethlehem, quae est in Iudea, temporibus Herodis regis, ecce, Magi ab Oriente advenerunt Hierosolymam. Fidem fecit tot Gentium accessio ad religionem Christianam.
In novo Testamento post Christi adscensionem in caelum, non statim fuit inteilecta a fidelibus omnibus, Actor. 11. v. 1, 2, 3. & 19. Intellecta autem, gaudium attulit fidelibus & ad glorificandum Deum eos incitavit, Actor. 11. v. 8.
Adversa atque ingrata est Judaeis superbis & pertinacibus Servatoris nostri Jesu hostibus, qui neque veritatem Evangelii amplecti iipsi volunt, neque ut a Gentibus recipiatur, pati possunt, Act. 22. v. 21, 2x. 1. Thes. 2. v. 15, 16.
fsta de vocatione ad Christum, Vocatio ad munus aliquod, est qua persona aliqua ad certum officium a Deo separatur, Rom. 1. vers. 1. Paulus servus Iesu Christi, ex Dei vocatione Apostolus, separatus ad praedicandum Evangelium Dei. Act. 16. 10. Statim studuimus abire in Macedoniam, collatis argumentis colligentes quod advocasset nos Dominus ut eis evangelizaremus. 1. Timoth. 1. v. 1.
Vocatur etiam electio ad officium aliquod: sicut Saul fuit electus & vocatus ad officium regium: Judas Iscariotes ad Apostolatum: A
pellatur etiam Missio Rom. 10. v. 15. Estque haec vocatio vel ad Ecclesiasticum munus, vel ad politicum. Et rursus vel ordinaria, vel extraordinaria, Extraordin aria est itidem duplex: Vna, ad novum regimen introducendum; qualis fuit Mosis & Christi. Quitalem vocationem habet, ei opus est miraculis, quibus confirmet vocationem missionemvesuam esse divinam,
On this page