Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 31
PRAECEDENTE capite expositae sunt duae distributiones praedictionum divinarum: hoc capite tertiam expediemus.
PROMISSIO DEI, est denunciatio futurorum bonorum. nobis dandorum, ut ex ea consolationem habeamus, & fiducia nostra in Deum confirmetur. Synecdochice appellatur verbum Ps. 56. 5, 11.
Estque duplex vel conditionalis, vel absoluta Promissio Dei conditionalis, est quae habet annexam conditionem, hoc est, qua Deus promittit se nobis daturum bonum aliquod, si nos etiam praestiterimus, quae a nobis requirit, seu si satisfecerimus conditioni quam nobis proponit. Levit. 26. Ezech. 18. 9, 10. Si in statutis. meis fideliter ambulaverit, iuraque mea observaverit colendo veritatem iustus, hic omnino vivet, dictum Domini Iehovi. Quod si genuerit filium ffractorem, effusorem sanguinis, qui faciat fratri praeter ullum istorum.
Estque vel legalis, vel Evangelica. Promissio legalis, est promissio quam lex proponit habens annexam conditionem perfectae obedientiae a nobis praestandae. Lex enim ad unguem jubet conditionem impleri, neque aliter promissa persolvit, nisi conditio integre praestita fuerit,
Perfecta igitur impletio conditionis a lege imperatae, praemia quae lex promittit, impetrasset, etsi non meruisset: nam impetrare & mereri differunt: nec ulla pura puta creatura quicquam de Deo meteri potest.
Sed perfecta impletio conditionis legalis nec ab hominibus integris, nempe Adamo & Eva est praestita, nec ab hominibus peccate corruptis praestari potest.
Promissio legalis etsi conditionem habet adjunctam naturae corruptae impossibilem: tamen non est inutilis aut ludificatoria
Habet enim suos usus tum apud reprobos, tum apud electos Apud reprobos habet hos usus. I. Quia illa docentur, per Deum; non stare, quin, si ipsi servare velint conditiones, serventur & ipsi. Quod si non possint, vitio suo id fieri sentiant, non Dei: itaque inexcusabiles reddantur.
2. Quia in illa attestatur Deus quam indigni sint sua benignitate Quis enim aequissimum & convenientissimum esse neget, Dominum iis benefacere a quibus colitur, a bonis autem promissis excludere majestatis suae contemtores.
Apud electos vero istos habet usus;. Ut in cognitionem suae miseriae atque infirmitatis adducantur, eaque penitus intellecta se conferant ad Christum, qui solus conditionem illam Legi adjectam, nobis autem corruptis impossibilem, perfectissime implevit, & in quo recepti in gratiam, adetique jam justificationem illa eadem promissa possint obtinere, Rom. 10. 4. Gal. 4. 4.
2. Ut incitentur ad petendum auxilium a Deo, ad invocandum ejus Spiritum, per quem in rectam viam dirigantur, & studeant conditionem implere per gratia, quae impossibilis ipsis est per naturam
Promissio Evangelica, est promissio de continuanda ac perficienda, in nobis salute, quam Evangelium proponit, habens annexam conditionem fidei. Haec appellatur etiam promissio gratiae, seu concio de reconciliatione cum Deo.
Evangelium enim promittit remissionem peccatotum, justitiam & vitam aeternam, sed tantum credentibus.
Promissio Evangelica est universalis, sed credentibus: omnes enim qui credunt in Christum, accipiunt remissionem peccatorum & vitam aeternam, Actor. 10. 43. Johan. 3. 16.
Ad incredulos vero non pertinet sua efficacia, hoc est, non est rata cuiquam sine fidei interventu.
Promissio gratiae est generalis praedicatione seu annunciatione, sed specialis efficaci applicatione, hoc est, pertinet ad electos & reprobos praedicatione, sed ad solos electos vere credentes efficaci applicatione: vel quod eodem redit, Promissio Evangelica est universalis, quo ad praedicationem, quod scilicet praedicetur & praedicanda sit promiscue electis & reprobis; sed non est universalis quo ad propositum Dei & quo ad illius complementum in hominibus.
OEIICITUR I. Quibuscunque praestat Deus media ad fructum ferendum sufficientia, ad eosdem pertinet promissio Evangelica efficaci applicatione: At reprobis praestat Deus media ad fructum ferendum sufficientia. Ergo, &c. Assumtio probatur ex Jes. 5. 4. Quid faciendum fuit amplius vineae meae, quod non fecerim in ea¬
RESP. Quibuscunque praestat Deus media ad fructum ferendum sufficientia, nimirum si ea acceptent, ad eosdem pertinet promisio Evangelica efficaci applicatione. Remedium aliquod purgans est sufficiens ad purgandum, si & naturae hominis vis interna respondea. & medicamentum sumatur. At reprobis praestare Deum media ad fructum ferendum sufficientia, nimirum ita ut ipsi ea acceptent, negatur. Nec vero minor sic restricta, ex loco Jesaiae potest probari: nam in eo tantum promissio Evangelica est gratuita, hoc est, gratis & citra omne nostrum meritum vitam promittens aeternam.
Ideo ipsa est fundamentum fidei salvificae. Rom. 10.8. Est una & eadem in Evangelii concione & in Sacramentis, sicut una est gratia quae in Evangelio promittitur & offertur, & in Sacramentis significatur & obsignatur. Unde patet malam esse Bellarmin distinctionem in promissionem gratiae praecedentem & sequentem.
absoluta. Promissio Dei absoluta, est quae conditione caret, ac rata est simpliciter per se, sine interventu alicujus nostrae praepatationis vel actionis aut meriti. Talis fuit promissio missionis Messiae Servatoris mundi. quam hominum infidelitas non impedivit, Jes. 7. v. 13, 14. item promissio de educendo populo Israelitico ex servitute AEgyptiaca, qui non merebatur ut inde educeretur. Talis fuit promissio nativitatis Johannis Baptistae, quam Deus praestitit, etiamsi ei non credidisset Zacharias. Luc. 1. v. 13 & sequentibus
Promissio Dei absoluta de iis est rebus, quas Deus ipse per se, vel extra nos sine nobis complet? vel in nobis, sed sine ulla praecedente aut nostri intellectus ratione, aut nostrae voluntatis consensione perficit.
Ad primum genus pertinet promissio de mittendo Christo pro salute mundi: de non amplius perdenda universa terra diluvio, Gen. 9. v. 11. de augenda posteritate Abrahami instar stellarum & arenae maris, Gen. 22. 17.
Ad alterum genus pertinet promissio de illuminandis per Spiritum Sanctum electis qui adhuc sunt in tenebris, deque donanda illis fide & vera Dei agnitione, qualis promissio est Jer. 31. 33. Indum Legem meam menti eorum, & cordi eorum inscribum eam: & ero eis Deus, & ipsi erunt mihi populus, Ose. 2. 25. Vocabo populum qui meus non erat populum meum; & eam quae dilecta non erat, dilectam. Tales sunt pro quae initium conversionis ac salutis aeternae promittunt. Nam illa Deus perficit in nobis per se sine nobis, nulla antecedente nostra praeparatione vel conditionis alicujus praestatione, cum antequam Deus in nobis inchoaverit bonum, praestari a nobis nihil boni possit. Ideo haec promissio Evangelica absoluta merito vocatur.
Quicquid ergo Deus cum conditione promittit, expleta conditione praestat: quicquid vero absolute promittit, absolute praestat & prae omnium mortuorum, &c.
Quaedam promissiones divinae diverso respectu sunt & absolutae & conditionales: qualis fuit promissio Exod. 3. 17. de introducendis in tici fuit absoluta ac tandem re comprobata: verum si singulos spectes rum, si Deo se morigeros praeberent.
Rursus promissio Dei vel spiritualis est, vel corporalis Promissio spiritualis est, quam Deus bona spiritualia se daturum denunciat.
Promissio corporalis, est qua Deus bona corporalia se daturum denunciat, quatenus saluti nostrae expediat. Psalm. 121. 4, 5, 6, 7. 8
Promissio corporalis non tantum ad pios, sed etiam ad reprobos pertinet: ut 1. Reg 21, 29. promisit Deus se temporariam poenitentiam Achabi temporatio beneficio compensaturum
Adhaec promissio est vel veteris Testamenti, vel noviUtriusque eadem est substantia, quod ad aeternam salutem attinet: & idem fundamentum, Christus, 2. Corinth. 1. 20. Quotquot es nim sunt promissiones Dei, in ipso sunt Etiam, & in ipso sunt Amen, ad Dei gloriam per nos
Promissio Dei est certa ac minime fallax, minime ludificatoria. Psalm. 12. 7. ubi comparatur argento purgato in catino lectissimo, terrae, septies defoecato. Jesa. 55. 10, 11. Nam quum descendit pluvi aut nix de caelo, rurjus illius, non reuertitur, sed inebriat terram ipsam, facitque ut pariat ipsa & producat, ut edat semen sutori, & panem comredenti: Sic erit verbum meum quod egressum fuerit ex ore meo, non revertetur ad me vacuum; sed faciet id quo delector, & prosperabitur id quod emiseros
Omnes etiam promissiones Dei sunt conclusae, fundatae, ratae ac firmae in Christo, 2 Corinth. 1. 10.
Quaelibet divina promissio est dilectionis Dei erga nos testimonium. Vide Instit. Calvini lib 3. cap. 2. 8. 32.
ne divina. Comminatio Dei, est denunciatio futurorum malorum, quibus Deus vel suos castigare, vel impios punire se velle ostendit, ut eos ad resipiscentiam impellat, & malis denunciatis cripiat. Qua de re prae ctor morte improbi: sed ut conuertatur & vivat. Recte Theodoretur in c. 3. Jonae ait: Quoniam conservure Deus gaudet, minatur tristia, n i poenas minatur, ne in poenas inferat.
Estque conditionalis, vel absoluta. Comminatio conditionalis, est quae habet sive expresse sive tacite annexam exceptionem seu conditionem sive resipiscentiae, quae si prae tetur, comminatio vel aufertur, vel differtur, & tempus resipiscentia conceditur, imo & resipiscentiae donum tribuitur: sive voluntatis & potentiae divinae, quum Deus si velit, perficere possit quae comminatus est Jerem. 18. 7, 8. Quo momento eloquar contra gentem & contra regnum, me convulsurum & demoliturum & perditurum esse: Si conpertatur gens illa a malo suo, contra quam loquutus fuero; poenitebit quoque me eius mali quod cogitaveram facere ei. Talis erat commina tio facta Abimolecho Regi Geraris. Genes. 20. 3. Venit enim Deus ad Abimelechum in somnio nocturno & dixit ei, Ecce tu illico moriturus es propter hanc mulierem quam accepisti, quum sit marito iuncta. postmodum expressa est conditio v. 7. Nunc itaque restitue uxorem illius viri, propheta enim est, quumque oraverit pro te, vivito: quod si non restitueris, scito te omnino moriturum, te, inquom, & eos omnes qui tui sunt. Qualis erat, quae per Jonam Ninevitis Jonae 3. versicul. 5. Ad. buc quadraginta dies, deinde Ninive subvertetur, & per Jesaiam Ezechiae fuit denunciata, 2. Reg. 20. versicul. 1. Brevi morieris ac non vives.
Comminatio absoluta, est quae simpliciter definitivam Dei sententiam denunciat, cujus executio perficitur simpliciter. Talis erat comminatio Dei per Nathanem Davidi facta 2. Sam. 12. versicul. 14. Filius iste qui natus est tibi, omnino moruetur. Nam etsi resipiscentia documenta Davidederet, comminationem tamen placuit Deo implere. Talis fuit comminatio facta Salomoni de laceratione regm ejus, quam Deus non revocavit ob resipiscentiam Salomonis, 1. Reg 12. v. 11. & 2. Chron. 11. v. 17. Tali fuit comminatio facta Beltschat zari Regi Babyloniae per scripturam incognitam, Dan:
Rursus comminatio vel spiritualis est, vel corporalis. Comminatio spiritualis, est qua Daus mala spiritualia se immissa rum denunciat. Comminationum divinarum fines & usus sunt: I. Ut homines in obsequio Dei contineant, ne adversus Deum peccent. Hoc fine comminatio prima facta in Paradiso Gen. 2. v. 17.
II. Ut peccatores, si minis non moveantur, & obstinate in vitiis pergant, discant in calamitatibus suam potius nequitiam accusare & detestari quam Deum iniquae saevitiae insimulare.
III. Ut si docilitatem non exuerunt, peccatorum taedio capti in viam redeant, & mala quae Deus est comminatus resipiscentia praeveniant.
II. Impellunt & adducunt quosdam ad resipiscentiam ut a peccatis desistant & mandatis divinis obtemperent, ut ostendit exemplum Josiae Regis. Reg 22. v. 11. Ninevitarum Jon. 3. v. 6, 7. 8, 9. III. Reprobos magis indurant, sed per accidens, ipsorum nempo vitio, ut exemplum Pharaonis testatur.
Subjecta quod attinet, comminationes divinae tum subditos attingunt, tum judices, Principes, Reges, Magistratus denique omnes. Quapropter quod ad subditos attinet, non possunt se excusare coram Deo, quum vel impiis edictis Magistratuum obsequuntur vel mala ipsorum exempla sequuntur: scire enim debent, ad se etiam comminationes divinas pertinere; proinde si peccent, non eximi a culpa vepoena, quia non valebit subterfugium quod Magistratui obedierint quod putarint se recte agere, si ejus essent religionis, cujus Magistra tus ipse esset, vel si ea facerent, quae Magistratus faceret ipse. Quod vero ad Magistratus attinet, Deus suis comminationibus ipsos quo- que in ordinem cogit, ne quis mortalium suo splendore obscuret autoritatem divinae Legis. Scimus enim ut Reges, Principes & Magistratus omnes putent se clypeum habere ad scelerum suorum defersionem adversus ministrorum Verbi admonitiones, reprehensione. & poenatum denunciationes. Atqui comminationes divinae, quas ministri Verbi proferunt, aeque Gubernatores constringunt, atqui subdiros.
Si adiuncta spectes, comminationes divinae sunt certae, id est, certo implentur, quantumvis exsequutio illarum interdum differatur; quemadmodum certo Nebucadnetzari, quae Deus ipsi comminatus fuerat, evenerunt, licet integrum annum suspensa fuissent. Non es proin contemnenda Dei lenitas, non ludendum cum ipsius indulgentia.
Quod non semper exsequutioni mandantur: id sapientem DEII clementiam demonstrat, non autem instabilitatem voluntatis divinae. Siquidem tacita exceptione resipiscentiae, minarum terrore, stra ta consilio Dei via ad destinatum officium & salutem peccatores, non gratiose selum invitat, sed & Spiritus Sancti efficacia pertrahit acperducit
On this page