Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 33
TEDUS inter Deum & homines, est pactum, quod Deus ultre cum hominibus iniit, in quo hominibus promittit aliquod bonum, & eosdem vicissim obstringit, ut praestent ea quae ab ipsis requitit.
Partes ejus duae sunt: Promissio boni alicuius ex parte Dei, & stipulatio officii ex parte hominis.
Nam Deus nobis sponte promittit bonum aliquod: & rursusa nobis stipulatur officium sibi praestandum.
Caeterum fedus hoc vel spirituale est, vel corporale Fedus spirituale, est in quo Deus hominibus spiritualia bona, nempe immortalitatem & vitam aeternam, promittit.
Estque duplex: fedus operum, vel fedus gratiae Fedus operum, est in quo Deus promittit vitam aeternam homini omnibus numeris perfectam Legi operum obedientiam praestanti, annexa comminatione mortis aeternae, si perfectam obedientiam non praestiterit.
Fedus operum dicitur etiam fedus naturale, quia in creatione prima a Deo cum hominibus initum, & quia continetur in Lege quae natura hominibus nota es¬
Hoc fedus pepigit Deus initio cum primis hominibus ADAM o¬ & EVA in statu primaevae integritatis, Genes. 2. v. 17. De fructu arboram
scientiae boni & mali, de isto ne comedas: nam quo die comederis de eo, utique moriturus es Abhoc federe a creatione excidit homo per inobedientiam, & fedifragus ac mendax evasit.
idem fedus repetivit Deus cum populo Israelitico per Mosen; unde a quibusdam appellatur fedus Mosis, fedus legis, & communiter fedus vetus. De eo dicitur Exod. 19. 5. Nunc itaque si sedulo attendetis voci mea & servabitis fedus meum, utique eritis mihi peculium praeomnibus aliis populis, nam mea est tota terra. Deut. 3. 2. Iehova Deus noster pepigit nobiscum fedus in Chorebo. 1. Reg. 8. 21. Ubi disposui locum pro arca, in qua est fedus Iehovae: quod pepigit cum Patribus nostris quum educeret eos e terra AEgypti. Jer. 31. v. 32. Non secundum illud fedus quod pepigeram cum matoribus eorum, quo die prehendi manum eorum ut educerem eos e terra AEgypti. Hebr. 8. v. 8, 9, 16.
Idque potissimum ob quatuor causas repetivit: Prima est, ut Deus hominem hac repetitione excitaret ad praestanCdam obedientiam.
Secunda, ut omnes os obthuretur, & obnoxius fiat totus mundus condemnationi Dei propter non praestitam perfectam obedientiam, Rom. 3. 19.
Quarta, ut nos ad instaurationem in federe gratuito quaerendam impelleret, Gal. 3. 21, 22. Lex igitur addita est adversus promissiones. Dei? Absit: si enim data fuisset Lex quae posset vivificare, vere ex Lege fuisset iustitia. Sed comprehendit Scriptura omnia sub peccatum, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus.
re gratiae, Fedus gratiae, est quo Deus nos qui per peccatum hostes ejus evaseramus, recipit in gratiam & nobis promittit, se fore Deum nostrum & daturum nobis vitam aeternam gratis propter Mediatorem unicum Christum: nos vero vicissim obligati sumus, ut Dei populus simus, Jesa. 55. 3. 4. Inclinate aurem vestram, & venite ad me, audite ut vivat inima vestra: & pangam vobiscum fedus perpetuum, benignitates Davidis certissimas collaturus sum. En testem nationum constituo eum, antecessorem, & praeceptorem nationum. Hebr. 13. 20. Actor. 3. 25, 26. Vos estis filii Prophetarum & pacti quod pepigit Deus erga Patres nostros, dicens ad Abrahamum, Et in semine tuo benedictionem consequentur omnes familiae terrae. Vobis primum Deus suscitatum Filium suum Iesum misit, qui benediceret vobis, unoquoque sese avertente a pravitatibus vestris. Rom. 5. v. 10, 11. 2. Corinth. 5. 18, 19.
Fedus gratiae vocatur etiam fedus pacis, Ezech. 34. 25. item pax,. Rom. 10. v. 15. Ephes. 2. 17. & passim reconciliatio cum Deo: dicitur etiam Testi mentum, quia interveniente morte testatoris Christi, facta haec est renonciliatio, ut esset rata, Hebr. 9. 16, 17. Nam ubi Testamentum e., mors intercedat necesse est testatoris. Testamentum enim in mortuis ratum est: quandoquidem nondum valet quum vivit testator. Reconciliationem cum Patre caelesti nobis Christus acquisivit sus morte: Rom. 5. v 10 Ephes. 2. 16. Coloss. 1. 20, 21, 22. & simul eam nobis reliquit, non secus ac parentes morientes bona sua relinquunt liberis. Appellatur etiam fedus Abrahami, quia cum Abrahamo inicum, Act. 3. 25. item fedus Evangeliis
Porro fedus illud aternum, & inde a prima promissione de semine mulieris contrituro caput serpentis, usque ad finem mundi perpetue unum est, si substantiam ejus spectes.
Unitas haec in novem potissimum consistit. Primo enim conveniunt in causa efficiente principali: nam idem et utriusque federis autor, Deus, Jes 54. 5, 6. Nam coniunx tuus erit opifex tuus, cuius nome Iehova exercituum & vindex tuus Sanctus Israelis, Deus totius terrae, vocabitur. Nam ut uxorem derelictam & dolentem animo revocat te Iehova: & uxorem adolescentiae, quamvis spreta sis, appellat Deus tuus
Secundo conveniunt in causa ωροηγυιμδοη, nam utrumque fedus nullis hominum meritis, sed solam eaque miranda Dei vocantis συγκατα, οαάσει & misericordia est factum, Luc. 1. 54, 55, 72, 78.
Tertio conveniunt in causa meritoria ωροκαταρκτικς: nam utriuso sederis est unum idemque fundamentum, Christus; propter cujus solius intercessionem omnes fideles ab initio mundi usque ad finem Deo. reconciliantur, Hebr. 13. 8. Apocal. 13. &
Christus pro nobis sponsor factus est & quod loco nostro esset justitiae Dei satisfacturus, fidejussit statim post lapsum exsistentibus ad huc primis parentibus nostris in Paradiso, ut patet ex cap. 3. Genes. v. 15. Ergo sponsio seu fidejussio illa, facta est statim post lapsum Adami verbis illis: Semen mulieris conteret caput serpentis. Eandem manifest afecit Ecclesiae Israeliticae. Ps. 40. 8, 9. Tum dixi, ecce venio, in volumi ne libri scriptum est de me: Facere uoluntatem tuam Deus mi dele ctor Quem locum Paulus allegavit, de impletione fidejussionis huus loquens Heb. 10. 9, 10 Huc pertinet quod dicitur Heb. 13. 8. Iesus est Christus heri, & hodie idem & in secula. Apoc. 13. 8. Agnus ille mactatus est inde a iactis mundi fundamentis. Unde manifestum est Christum sponsorem fuisse, non tantum pro nobis, sed etiam pro fidelibus qui inde ab initio mundi fuerunt
Quinto conveniunt in forma essentiali: quia in utroque federe est mutua obligatio DEI & electorum: illius quidem plane gratuita; hoc rum vero debita.
Sexto conveniunt in fine: quia sicut novum, ita etiam vetus fedus spectavit tum ad excitandum desiderium beatae immortalitatis, tum ad confirmandam spem eandem
Septimo conveniunt in effecti: quia utrunque fedus fidelib. utrinoc justificationem & regenerationem attulit, Joh. 8. 5.
Nono conveniunt in adiuncta obsignatione interna: nam utrumo, fedus eodem Spiritu Sancto fidelibus veteribus & novis obsignatum est,
Unde haec consectaria manant: Fideles in veteri federe nobiscum. eadem misericordia DEI gratuita servatos
Et ipsos habuisse spiritualem vitae aeternae promissionem. Promde cum errore affirmare blasphemum Servetum, & cum eo Bellarminum tom. 1 lib. 2. de Romano Pontifice, c. 29. in solutione argumenti quarti; In veteri testamento promissiones tantum temporales fuisse, in novo spirituales & aeternas.
Fideles Israelitas nobis Christianis gratia federis pares esse: Non minus fidelibus Israelitis ac nobis Verbum DEI semen incorruptibile fuisse, quod in aeternum manet.
Eandem veram carnem Christi, Patres comedisse, quam nos: etsenim reipsa nondum exsistebat in natura, exstitit tamen in DEI promissione certa, & proinde per fidem apprehensa & comesta fuit.
Eodem Spiritu Sancto utriusque consortes obiignatos Israelitarum & nostra Sacramenta esse patia significatione, hoc est, easdem aeternae & caelestis vitae promissiones Israelitis ipsorum sacramenta significasse & obsignasse, quas nobis nostra Sacramenta significant & obsignant, 1. Cor. 10. 3. 4. Et omnes eandem escam spiritualem edisse: Et omnes eundem potum spiritualem bibisse. Bibebant es nim ex sequente spirituali petra: Petra vero illa erat Christus.
Unam esse utriusque populi veteris & novi, electorum Ecclesiam, & eandem communionem sanctorum ab initio mundi usque ad finem:
Unam esse fidem Unam denique esse salutem, & rationem eam adipiscendi, nempe per fidem in Christum. Act 15. 11.
Hactenus de unitate Veteris & novi federis gratiae, Differentiae vero inter utrumque fedus hae sunt: Prima, vetus ad unt tantum populum pertinuit novum ad omnes populos spectat.
Secunda: Vetus. Christum exhibendum variis ceremoniis ad umbrabat, novum Christum jam vere exhibitum clare praedicat. Heb 7. v. 11
Tertia: in veteri federe Dominus calestem haereditatem sub terrenis beneficiis contemplandam & quodammodo degustandam exhibuit: sub novo recta ad vitae aeternae meditationem mentes nostras dirigit, istiusmodi terrenis subsidiis, qualia apud Israelitas aduis bebat, omissis
Quintos: Vetus sanguine pecudum fuit sancitum: novum nove modo est sancitum, nempe sanguine Christi.
Sexta: Vetus ordinarie Circumcisione & Agno Paschali obsi gnabatur, novum novis & facilioribus sacramentis obsignatur, nepe Baptismo & Coena Domini.
Unde consequitur, fideles post Christi adventum meliore esse conditione quod ad federis administrationem, quam fideles ante Christadventum fuerunt, Matth. 13. 16, 17. 1. Pet. 1. 10 & seqo
Estque semper ratum, etiam lapsis, quum resij iscunt. Nec aliud fedus initur post lapsus; sed antea initum instauratur, renovatur & denuo firmatur.
On this page