Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 22
VIGILANTIA, est continentia a nimio aut intempestivo somno ad hunc finem ut de Deo meditemur & in cognitione ejus salutari proficiamus: ut orationi ad ipsum vacemus, exspectantes adventum Domini nostri Jesu Christi ad judicium vivorum & mortuorum: item ut charitatis officia quibus opus est praestemus, aut ut periculo instante una cum aliis Deum precemur, aut ut abores vocationis nostrae necessarios obeamus. Proverb. 6. v. 6. & seq. & 24. v. 33. Psalm. 63. v. 7, 8. Psalm. 16. 7. & 22. 3. Matth. 26. 41.
Virtuti huic studendum: I. Quia a Deo nobis mandatur, Matth. 24. 42. Matth. 26. 41. Luc. 21. vers. 36. 1. Corinth. 15. 34. 1. Thessal. 5. versic. 6. Psalmo 134. versic. 13. II. Quia comitem habet beatitudinem. Matth. 24. v. 43. & seqde Apocal. 16. v. 15
III. Quia in ea Christus nobis exemplo praeivit, Matth. 26. 38. tem David., Psalm. 77. 7. & 92. 2. & 119. 55, 62.
IV. Quia nos reddit comparatos ad excipiendum Christum venientem ad iudicium vivorum & mortuorum, Luc. 12. v. 40. 1. Thes. 1. & seqq. Luc. 21. 36.
V. Quia in aliis divino testimonio commendatur, ut in pastoribus Bethlehemiticis Luc. 2. v. 8. in Anna Prophetissa Luc. 2. 37. in Nicodemo Johan. 3. 2.
Somnolentia vitiosa, est peccatum cum quis vel nimio somno in dulget, quo non tantum valetudo bona laeditur, sed etiam necessarii labores officii intermittuntur: vel intempestivo somno sopitus est, nempe quum periculo magno instante vigilandum erat: vel cum quis voluptatibus carnalibus mancipatus secure somno se dat absque timore Dei fideli, sic ut in Dominum intentus non sit
Vitanda nobis est omni studio: I. Quia a Deo nobis est prohibita, I. Thessalon. 5. versic. 6. Proverb. 20. 13
II. Quia oritur ab ignavia, Prov. 19. 15. III. Quia reddit similes infidelibus, I. Thessal. 5. v. 6, 7. IV. Quia securum reddit hominem, no ad Christum excipiendum se paret, 1. Thessal. 5. v. 2. & sequentibus
V. Quia reprehenditur a Christo in discipulis suis Matth. 26. 10, 45. Merito reprehensa fuit a nauclero in Jona Propheta Jon. 2. versic. 5, 4.
Vigiliae superstitiosae, sunt peccatum quum hypocritae etiam necessario & licito somno tantum detrahunt ut valetudinem laedant, persuadentes sibi se vigiliis suis aliquid apud Deum promerituros aut anctitatis famam apud homines consecuturos. Quales sunt vigiliae Monachorum.
Vigiliae sceleratae; sunt quum quis somnum ab oculis suis arcet, ut deliberate & intentus esse possit in omnes occassones nocendi piis hominibus, ut perdat iustum & innocentem, aut alia peccata quae in A animum induxit perpetret. Quiles sunt vigiliae hominum improborum, qui ut dicitur Proverb. 4.16. non dormiunt, nisi malefecerint & cripitur somnus illorum, nisi fecerint ut impingat quispiam. Et Psalm. 55. v. 10, 11. video violentiam & contentionem in civitate: Interdiu & noctu circumdant eam in muris ejus. Cujusmodi erant vigiliae hostium Christi, Matth. 26. 59.
On this page