Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 23
TPUDICITIA, est contumelia quae non tantum omnia externa. illegitimae Veneris signa tollit & abolet in nobis, ne ulla appa¬
reant: sed etiam cordis & affectus mundi & a Venere impura immunis signa demonstrat, gestus, dicta & facta nostra moderando, aversandoque omnes delectationes visu, auditu & tactu perceptibiles, per quas appetitus impurae Veneris iritatur & provocatur in nobis vel aliis.
Castitas, est continentia ab omni coitu illegitimo & commixtione praeter fidem datam & contra praeceptum Dei, tum in matrimonio, ut mundicies puritasque cordis & corporis tanquam insigne tum extra matrimonium, decus conservetur. Synecdochice vocatur in sacris literis sanctitas: nam alioquin sanctitas idem est quod justitia universalis. Vocaturetiam sanctimonia, Rom. 6. 19, 22.
I. Quia a Deo est mandata, I. Thessal. 4. 3. Haec est uoluntas Dei nempe sanctificatio vestri, id est, ut abstineatis a scortatione. Hebr 12. 14.
2. Quia per illam Angelis sanctis assimilamur. 3. Quia per illam Deo similes fimus, ad cujus imaginem conditifueramus, ad cujus imaginem renovamur.
I. Quia ad illam exemplo suo alii sancti nos stimulant, ut Josephus Patriarcha, Gen. 39. v. 8. & seqq. Paulus Apostolus, 2. Corin. 6. versic. 6.
6. Quia ad illam nos Deus vocavit, I. Thessal. 4. v. 7. V. Quia illius sectatores Deum videbunt: Matth. 5. versic. & Hebr. 12. 14.
Cum castitate pugnat simulatio castitatis & impuritas omnis. Simulatio castitatis, qualis est Monachoram, Monialium, Pontificum Romanorum, & totius cleri Pontificii.
Impuritas, est peccatum, quum quis contra interdictum Jehovae. se polluit quomodocunque vel alios ad libidines prostituit. Vocatur iPaulo morbus cupiditatis, I. Thessal. 4. v. 7.
Illicitus concubitus cum propria uxore, est quum maritus cum uxore alioquin justa atque legitima, coit injuste & illegitime, nempe vel quum omnino vacandum est animo comparando ad religiosam per ceptiotem verbi & mysteriorum Dei, vel tempore quo menses uxori fluunt, vel alioquin nimis frequenter, vel quum est ebrius & repletus cibo atque potu, &c. sic, ut non utatur, verum abutatur uxore sua
Vitati debet: I. Quia divino jure est interdictus, Exod 19. 15. Lev15. v. 19. & sequentibus, & cap. 18. v. 19.
2. Quia noxius est: nam ex concubitu cum menstruata uxore nascitur proles leprosa, aut alioquin morbosa: & ex nimis frequenti coitu nascitur mola
3. Quia vitatus fuit etiam ab honestioribus Ethnicis: ut Zenobia Palmyrenorum regina amans erat Qdenati mariti sui, sed ob matrimonii finem liberos, quos ut concepisset, ltangi a marito mor abnuebat
Scortationis multae sunt species: fornicatio, adulterium, stuprum. incestus, raptus, mollities, sodomia, bestialitas
Fornicatio, est scortatio cum persona soluta corrupta seu meretrice. Concubinatus est species scortationis indifferenter omnibus hominibus & clericis & laicis severe a Deo prohibitae. Ideo gravissime peccant Romani Pontifices, qui concubinatum probant, Dist. 34. c Omnibus. 3. & sequente. Caveri scortatio debet solicite:
Quia est malum lubricum & vix evitabile iis qui semel in illud barathrum ingressi sunt, Proverb. 23. v. 27. 3. Quia illa tanquam praedator insidiatur homini, & multos reddit sceleratos perfidosque in Deum & homines, Proverb. 23. v. 28.
Et quia vitare peccata est vitare occasiones peccati, summopere a puellarum & feminarum impudicarum, blandimentis suis alios aldicientium, colloquiis & conversatione unicuique cavendum
I. Quia puella aut femina impudens blanditiis suis alios provocansest quiddam amarius morte, Eccles. 7. 26. Inveni ego amarius quiddam mortes nimirum feminam illam cujus in animo sunt retia. & plagae, id est, doli, artes & technae omnis generis ad venandum, inescandum, decipiendum & necandum homines tanquam feras, volus eres aut pisces¬
II. Quia miseros homines captivos agit. Adulterium, est scortatio cum alterius conjugeSedulo declinandum est: I. Quia a Deo est interdictum, Levit. 18. v. 20. Prov. 2. v. 16, 17. & c. 5. v. 7, 8, 20. & c. 6. v. 23, 24. 25. & cap. 7. ves 24. 2.
II. Quia ut nullum peccatum, ita nec adulterium Deum latere potest. Prov. 5. v 21. III. Quia gravia judicia Dei attrahit etiam in hac vita, Provertis 2. v. 18, 19. & cap. 5. v. 3. 4, 5, 6, 9, 10, 11, 12, 13, 14, 22, 23. & 6. v. 26. usqu. ad finem capitis. Item cap. 7. v. 21, 22, 23. Docet id exemplum Davidis,
IV. Quia est indicium fatuitatis & dementiae, Prov. 7. v. 4, 5, 6, 7. 8 V. Quia punietur exclusione aeterna e regno Dei, 1. Cor. 6. v. 10. Stuprum, est scortatio cum virgine Incestus, est scortatio cum consangumea vel affine maxime in gradibus Lege divina vetitis. Sic incestum commiserunt filiae Lothi ex parte concipientes. Cajus Caesar Caligula; cum omnibus sororibus. suis stupri consuetudinem fecit, ut Suetonius refert.
Religiose est fugiendus: 1. quia divino jure severiter est interdictus, Levit. 18. vers. 6, & sequentibus usque ad 11.
2. quia morte capitali plectendus est de jure divino. Raptus, est scortatio cum puella violenter de domo patris raptaqualis narratur Gen. 34. in Dina filia Jacobi Patriarchae.
Mollities, est scortatio, cum quis per seipsum voluntarie polluitur. Sodomia, est scortatio masculi cum masculo, feminae cum femina Est studiose cavenda: I. quia jure divino est interdicta, Levit 18. v. 22. Cum mare ne concubito concubitu muliebri: abominatio est.
2. quia a Magistratu jussu Dei capitali supplicio punitur: 3. quia punietur aeterna exclusione e regno Dei, 1. Cor. 6. v. 10. Bestialitas, est scortatio hominis cum bestiaEst vitanda: I. Quia divinitus est interdicta, Levit. 18. v. 23. Cum ulla bestia ne committito ut concumbas, polluendo te cum ea: muliet quoque ne consistito coram bestia ut incubet sibi, confusio est
II. Quia mortis supplicio est a Magistratu punienda jussu Dei, Exod. 22. v. 19. Quisquis cubat cum jumento, omnino morte plectitor.
Lenocinium, est peccatum, quum quis servit alienis libidinibus sive prostituendo uxorem aut filiam aut sororem aliamve e familia sua, sive conquirendo & adducendo scorta, lucri favorisve turpissimi gratia
Summopere caveri debet: quia prohibetur a Deo, Levit. 19. v. 29. Ne profanato filiam tuam prostituendo eam: ut non scortetur terra illa, & impleatur illa terra scelere.
Omnis autem impuritas castitati repugnans est fugienda: I. Quia etiam iure naturali est illicita. Levit. 18. v. 27. II. Quia prohibita est a Deo in Sacra Scriptura Ephes. 5. 3. 4. 11. Thessal. 4. 3.v
V. Quia similes reddit Gentibus infidelibus, I. Thessal. 4. v. 5. VI. Quia est signum ignorantiae Dei, I. Thessal. 4. v. 57. VII. Quia ad eam Deus nos non vocavit, 1. Thessal. 4. v. 7. Inprimis fugienda est Principibus & Magistratibus 1. quia illis prae caeteris est prohibita. Prov. 31. 3. Ne dedito feminis: robur tuum, & vires tuas facientibus ut deleantur Reges.
On this page