Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 21
In quo de Sobrietate. OERIETATIS vox vel late vel stricte capitur. Late capitur non Ptantum pro cibi & potus, sed etiam aliarum voluptatum mode
ratione, sic ut aequipolleat voci temperantic. Stricte capitur duobus modis: vel pro moderatione in usu cibi & potus: vel strictissime pro moderatione in potu; & tum distinguitur ab abstinentia nimii cibi & opponitur ebrietati. Jam a nobis prima significatione stricta accipitur, & sic definitur:
Sobrietas, est continentia a superfluo cibo & potu, proficiscens exharitate in Deum ut ad cultum Dei semper aptiores simus. Graece dicitur θηφαλιητης,
Virturi huic studendum I. Quia a Deo est mandata in Decalogo. Item 1. Thessal. 5. v. 6. Sobrij simus. 1. Tim. 3. v. 2. & 11. Tit. 2. v. 2. II. Quia maxime decet filios lucis & diei, id est, quibus illuxit, Evangelij doctrina qua nobis Sol justitiae Christus patesit. Hoc argumento utitur Paulus cum ait 1. Thess 5. 8. At nos qui sumus diei sobrij simus
III. Quia nos reddit magis idoneos ad sanctas preces ad Deum Sicut 1. Petr. 4. 7. dicitur: Estote sobrij ad preces
IV. Quia omnium finis imminet: sobrietate igitur nobis opus est, ne imparati opprimamur. Hoc argumentum exstat 1. Petr. 4. v. 7. Omnium autem finis imminet. Estote igitur temperantes & sobrij ad preces; V. Quia necessaria est nobis ad perveniendum ad spem nostram in coelis repositam. 1. Petr. 1. v. 13. Quapropter succincti lumbis mentis vestrae, & sobrij (rnφorres) ad finem usque sperate in eam quae vobis. defertur gratiam, quum revelabitur Iesus Christus.
VI. Quia necessaria est ad praecavendas & vitandas insidias dia boli nos perdere cupientis. 1. Petr. 5. 8. Sobrij estote, vigilate: nam adversarius ille vester diabolus, ut leo rugiens, obambulat, quaeren quem absorbeat.
VII. Quia corporis & animi bona confirmat. Conservat enim bonam valetudinem & formam corporis: tuetur vim ingenii, acume judicii, felicitatem memoriae, prudentiam, sapientiam. Flammas impurarum libidinum supprimit, totam hanc vitam castam & honestam reddit: summa. Sobrietas est mater sanitatis & dulcis nutricula senectutia
VIII. Quia est aliarum virtutum servatrix: tutela castitatis: pu dicitiae munimentum: amicitiae & pacis altrix: criminum & vitiorum fugatrix
Cupedia, est vitium, cum quis cibum & potum exquisitum lautumque expetit, ad satisfaciendum gulae, quamvis immaturis etiam animalibus vescendum esset. Schlecrerpafftigateit.
Caveri debet ubique, maxime vero in convictu cum superioribus. I. Quia prohibetur a Deo, Exod. 23. v. 19. Prov. 23. v. 3. II. Quia plurimum nocet: facultates enim exhaurit & pauperta tem probrosam attrahit.
Ingluvies, est vitium cum quis corpus nimis multis alimentis onerat ultra necessitatem cum bonae valetudinis laesione & detrimento, Eccles. 10. v. 19.
Atqui cibo & potu ad ingluviem non est abutendum: cibus & potus non sunt abusu aliquo a nobis perdenda:
I. Quia sunt Jehovae, ut dicitur Psal. 24. 1. Iehovae est terra & ploe nitudo ejus. Quicquid autem Jehovae est, eo ad ingluviem non est abutendum, id non est abusu aliquo a nobis perdendum.
II. Quia sunt dona Dei, quae magnifacienda, non corrumpenda non perdenda. Quis pater aequo animo ferret, dona a se liberis suis data, ab illis corrumpii
Estque duplex: voracitas & ebrietas. Voracitas, est vitium cum quis corpus nimio & nimis exquisito aut immaturo cibo saginat & explet.
Est autem vitanda, I. Quia a Deo prohibetur in Decalogo: & repreheditur in Israelitis, Num. 11 v. 17, 19, 20.
Ebriositas seu temulentia est vitium, cum quis nimio potu se ingurgitat, sive sponte sua, sive a compotoribus provocatus. Synec. dochice dicitur vinolentia, 1. Petr. 4. v. 3. Metonymice ebrietas.
Haec summopere est vitanda, I. Quia est a Deo prohibita, Prov. 23. v. 20, 31. Luc. 21. v. 34. Roman. 13. v. 13.
3. Quia ebrietatis sectatores Christo sunt indigni.. Quia corda gravat tanquam onus quoddam & deprimit ne se ad Deum attollant. Luc. 21. 34.
6. Quia impedit seriam cogitationem de magno illo die Domini, & praepatationem sui ad illum, Luc. 21. v. 34, 35.
7. Quia efficit homines stupidos animo & corpore, & improvidos, ut ne quidem vitae hujus pericula evitare possint, Prov. 23. versic. 34, 35.
9. Quia accendit iras, rixas, altercationes, pugnas: in praelia trudit inermem, Prov. 20. v. 1. & cap. 29. v. 36.
0. Quia est hostis pudicitiae, accendit libidines. Prov. 23 v. 31, 32, 83. ut exemplum Lothi testatur, Genes. 19. v. 33. & sequentibus,
II. Quia est scandalum aliis, praesertim junioribus, seu sint Ecclesie Dei juncti, sive non sint: & occasio illis est vel abalienandi se a verEcclesia, vel non adiungendi se illi, ut exempla docent Anabaptistarum & infidelium. Vae autem illi per quem veniunt scandala. 12. Quia ludibrio exponit ebrium, ut Noachi exemplum docet, Gen. 9. v. 21, & sequentibus,
13. Quia illam nemo paterfamilias & frugi ferret in servo suo: & qua fronte, quam conscientia, qui servum non vult habere ebriosum ipse vult ebriosus esse? Ecce dono Dei habes servum & te habet Deus. servum. Quemadmodum vis ut tibi serviat servus tuus: ita & tu servire Deo tuo debes.
14. Quia aeternas poenas accersit non resipiscentibus & causa est ne homo consistere possit coram Filio hominis in extremo illo diemaxime si homo ebrius interierit. 1. Cor. 6. versic. 10. Gal. 5. 21. Luc. 21. 34, 35, 36.
15. Quia etiam corporales poenas in hac vita attrahit, Jes. 5. vers. 11, 12. ut paupertatem, Prov. 23. v. 21. delirium, unde ebrietas voluntaria insania esse dicitur: & varios eosque saepe concatenatos mor Dos
16. Quia est indicium insipientiae, Proverb. 20. v. 1. Quisquis oberrat in vino, non sapit. Inprimis Principibus & Magistratibus ebrietas fugienda est: I. Quia illis prae caeteris prohibetur, Proverb. 31. 4. II. Quia facitut Principes & Magistratus obliviscantur legum juris: Prov. 31. v. 5. III. Quia inducit ad afficiendos injuria afflictos & pauperes Prov. 31. v. 5.
Convivia ebriosorum sunt studiose fugienda: quia plerunque sunt: theatra & occasio ebrietatis & contentionum: nam vino invalescente contentiones fervent. Huc facit quod dicitur Prov. 17. 1. Melior est bucca cibi sicci, qui cum est tranquillitate, quam domus plenamactatis animalibus in qua sit contentio.
Abstinentia noxia, est peccatum cum quis abstinet a cibo & potuive omni, sive necessario, corporis valetudinem temere affligens aut ex errore haeretico, aut ex superstitione & hypocrisi, aut ex pertinacia quadam. Qualis abstinentia fuit Severianorum qui vinum non bibebant, eo quod fabulosa vanitate de Satana & terra germinasse asserebant vitem, ut refert Augustinus libro de haeresibus ad Quodvult Deum, cap. 24. Qualis fuit Encratitarum discipulorum Tatiani, qui vinum non approbabant, ipsum quoque diabolicum esse causati, atque illos qui eo utebantur iniquos & peccatores vocitabant, ut scribit Nicetas Choniates lib. 4. de haeresibus. Qualis post Christum xhibitum est Judaeorum a certis cibi & potus generibus ex superstitione quadam abstinentium, & ex illa abstinentia justificationem coram Deo sibi frustra pollicentium, Coloss. 2. v. 18. 21, 22, 23. Eremitae ex hypocrisi quadam vino omni abstinent: sic monachi aliique hypocritae opinionem sanctitatis ex nimia abstinentia venantur. Ex pertinacia vero peccant, qui omnem cibum & potum recusant, ut viam hanc tanto citius sibi abrumpant.
Abea differt abstinentia a certo cibi genere & a vino imperata divinitus alioquin necessitate quadam absque hypocrisi & superstitione: qualis fuit abstinentia Israelitatum in veteri Testamento a cibis impuris, Levit. 11. Deuter. 14. Rechabitatum a vino Jerem. 35. aegroiantium aut male affectorum a certis cibis & potibus valetudinem laedentibus.
On this page