Text List

Caput 24

Caput 24

CAPUT XXIV. In quo de Parsimonia.

PARSIMONIA, est moderatio sumtuum, ut tantum honesti & necessatii fiant, idque animo promto & cum laetitia: Eccles. 2. v. ult. & c. 5. v. 18, 19, 20. residui autem ad futuros usus asserventur Johan. 6. v. 12. Vocatur etiam frugalitas, a qua frugi homines appellantur.

Ei studendum: I. Quia mandatur a Christo Johan. 6. 12. II. Quia eam suadet Christus cum iubet petere panem quotidianum, Matth. 6. v. 11.

III. Quia remedium est adversus inopiam optimum: alioquin ad inopiam redactis, quamvis etiam non suo vitio, omnes ignoscunt. nemo succurrit.

IV. Quia praecavet ne quid donorum Dei pereat, Joh. 6. v. 12. V. Quia conservat & auget rem familiarem. Frugalitati enim Deus benedicit, Johan. 6. v. 13.

VI. Quia illius exemplis praelucent nobis homines laudatissimi: velut Apostoli, Johan. 6. 13.

Bono autem tempore parsimoniautendum: nam sera parsimonia. in fundo est. Non enim tantum minimum in imo, sed etiam pessimum remanet.

Cum parsimonia non pugnat necessaria cura & cultus corporis, Matth. 6. 17. Cum ea pugnant sordities & luxurie:

Sordities, est tam parce opibus uti, ut nec vitae generi suus hono deferatur: nec quicquam fere ex facultatibus suis, nisi molestiam & durum laborem capere. Hoc vitium appellat August. tenacitatem epist. 29. Hanc fugiendam docet Salomon in Eccles. c. 2. v. 22. & sequentibus, & cap. 3. v. 9. & sequentibus aliquot.

Luxuries, est vitium, cum quis opes suas non necessario & immodico vitae splendori impedit, in nimis sumtuoso vestitu, & victu, aedisi ciis, supellectili domestica, hortis, &c. Ea fugienda tum viris tum feminis

I. Quia a Deo prohibetur 1. Petr. 3. v. 3. II. Quia Deo summo, pere displicet. III. Quia certas poenas luxuriosis attrahit. Nam & privatim illorum opes quantuvis maximas sensim dissipat & tande perdit: & publicis iudiciis Dei punitur, veluti bellis, per quae luxurion dedicias suas amittunt, malis gravissimis durissimisque afficiuntur & sui Erigendi facultatem nullam neque viri neque mulieres deinceps consequuntur, Jes. 3. v. 17. & sequentibus

IV. Quia in divitibus etiam culpatur: ut in divite illo Luc. 16. versic. 19.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24