Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 52
JUSTITIA distributiva, est quae versatur in distributione officiorum, honorum, praemiorum, poenatum, ut unicuique consentanea pro conditione, statu & dignitate cujusque praestentur. δικανοσμθη δα¬ νεμιιικη. Ro. 13. v. 7. Cui honorem, honorem, cui tributum, tributum Rom. 12. v. 10. Sic justitia distributiva requirit, ut cuique justus & debitus locus assignetur: ut Josephus Patriarcha, quum fratres suos convivio exciperet, pro aetate cujusque loca illis designavit, Genes. 44. 33.
Eaque est Primo vel erga alios, vel erga nos ipsos. Proprie quidem est erga alios: metaphorice & secundum similitudinem quandam en ga nos ipsos.
Secundo justitia distributiva, vel remunerans est, vel puniens. Iustitia remunerans, est justitia distributiva, per quam recte factis debita praemia redduntur, ut virtutum studium alatur augeaturque.
Iustitia puniens, est justitia distributiva, per quam male factis debita poena irrogatur, ut vitia magis magisque coerceantur & eradicentur.
On this page