Text List

Caput 51

Caput 51

CAPUT LI. In quo de Sedulitate.

PUSTITIA particularis, est virtus suum cuique tribuens.

Estque vel privata vel publica Privata, est quam quisque privatim praestare tenetur in iis rebus in quibus peculiaris obligatio intercedit.

Idque vel in sua propria vocatione, vel in societate. In sua propria vocatione est sedulitas Sedulitas, quae & diligentia seu fidelitas, est virtus per quam labores nostri officii recte intellectos, libenter & diligenter exsequimur ut Deo grata, hominibus utilia praestemus. 2. Thessai. 3. 10. Rom. 12. v. 11. Prov. 12. 4, 5.

Sedulitatis est amovere omnia impedimenta a libera exsequutione muneris nobis demandati nos avocantia, Id Deus monstrat in exemplo Mosis Exod. 4. v. 24.

Requiritur inprimis in verbi divini ministris qui in rebus sacris diligentiam summam adhibere debent, Levit. 19. 6, 7.

Hac continemur in officio, ne eo deserto errones fiamus & huc illuc vagemur, meliorem quaerentes conditionem. Jubemur manere in vocatione nostra. Psalm. 37. v. 3. Habita in terra, id est, mane in vocatione tua ubi ubi illa est, ne fias error: noli deserere stationem tuam propter quosdam impios qui te exagitant, calumniantur, premuns affligunt.

Sedulitati in officio faciendo studendum. I. Quia a Deo mandatur Genes. 3. v. 19. Rom. 12. 8. 1. Thessas. 4, 11. Contendatis operari propriis manibus vestris, sicut vobis mandavimus.

II. Quia ad eam nos impellere debet brevitas vitae nostrae & certitudo mortis & necessitas comparendi coram tribunali Christi, 2. Cor. 5. v. 6. & seqq III. Quia etiam in hac vita utilis est: nam facit ad rem parandam & abigendam paupertatem. Prover. 10 16. conciliat gratiam & protium apud Principes, Proverb. 22. v. 29.

IV. Quia hoc praestat, ut nos geramus decenter erga extraneos & nullius indigeamus. I, Thessal. 4. 12.

V. Quia ipus etiam Gentilibus summopere probata fuit; unde apud illos admonitio, HOC AGR

Huius virtutis est tempus bene collocare, nec pati illud effluere pernegligentiam: quia turpissima iactura est quae sit per negligentiam quia quotidie morimur, quicquid enim aetatis retro est, mors tenet quia tempus tantum nostrum est: quia tempus preciosum est admodum, quum hoc unum sit quod ne gratus quidem reddere possit.

Sedulo homini omnia sunt expedita & facilia, Prov. 5. v. 19. Opposita oi est ignavia, & simulatio diligentiae atque curiositas. Ignavia seu desidia, socordia, negligentia, pigritia, est vitium quum quis vel non inquirit officii sui partes, vel etiamsi eas probe sciat, tamen volens omittit & deserit, & non facit quae facienda sunt, cum agendi est tempus, ac si alto somno dormiret, aut non libenter, aut non ntegre, aut non assidue facit. Proverb. 15. v 19. Via pigri est velut sepimentum spinosum, id est, quicquid homini pigro ex officio faciendum erat, id adeo molestum & difficile est ei ac si ei per viam totam spinosam & salebrosam incedendum esset. Proverb. 19. v. 24.

Est vitanda: I. Quia a Deo prohibetur. II. Quia paupertatem pudendam tandem attrahit. Prov. 10. 5. & cap. 18. 9. & cap. 19. 15. & cap. 20. 4.

III. Quia molesta est iis a quibus officium demandarum est, Prov. 10. v. 26. Ut acetum dentibus (molestiam affert quum eos nimia acrimonia sua hebetat,) & velut fumus oculis (molestus est quum eos infestat: Jita pigerlid est, quisquis deserit officium suum Jmittens tibus ipsum (uimirum non tantum ad legationem, sed etiam ad quo dvis opus officii demandati, molestiam afferte

IV. Quia Deo summopere displicet, inprimis in ministris verbi divini, Levit. 19. 7, &

V. Quia virtutem enervat quae tempore angustiae enitere debebat, Proverb. 24. 10.

VI. Quia tandem ad desperationem rerum suarum adducit desi des, sic ut iniideles & hostes fidei sectentur, illisque adulentur, aut etiam prorsus apostatae fiant, quo miserae huius vitae subsidia obtinere possint inomentanca. Simulatio diligentiae, est vitium quum quis officium principaliter suae gloriae vel commoditatis causa facit, non habita ratione gloria Dei, & commodorum proximi.

Curiositas, est vitium quum quis se officiis alienis & negotiis ad senihil pertinentibus sponte sua ingerit absque vocatione legitima, πολθπραγμοσθη, ἀλλδlριοεπισκηπος dicitur huic vitio deditus.

Est summopere fugienda: I. Quia a Deo prohibetur II. Quia in magnas & inextricabiles difficultates, imo & in exitium curiosos coniicit.

Hucusque de privata iustitia particulari in sua propria vocatione: sequitur

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 51