Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 53
YIONIUGIUM, est legitima unius maris & unius feminae conjunctio, individuam vitae consuetudinem continens ad sobolem procreandam, vel fornicationem vitandam, vel mutuum adju mentum. 1. Corinth. 7. v. 2, 9. Genes. 2 v. 18. Ei opponitur Coelibatus, impurus maxime & impius, qualis est Papisticus: nam non tantum laicis, sed etiam ministris verbi uxores ducere licet. II. Quia honorabile est inter omnes conjugium & cubile impol lutum: scortatores autem & adulteros damnabit Deus, Hebraeor. 13. versic. 4.
2. Quia Apostoli ipsi quoque uxores habuerunt & retinuerunt Actor. 1. v. 14. 1. Corinth. 9. v. 5. Clemens Alexandrinus Stromatum lib. 7. pag. 20 5. Edit. Florentinae Anni 1551
3. Quia etiam post Apostolos primitivae Ecclesiae ministi & Episcopi conjugati fuerunt, testante id Canone quinto inter Canone dictos Apostolicos. Itemc. Nicen. Dist. 31. Item c. his igitur. Dist. 23. Item c. volumus. Distinct. 81. Cyprian. epist. 35. Hieronym. lib 1. adversus Jovinianum pag. 33.
I. Quia conjugia Episcoporum & presbyterorum approbarunt Concilia & Canones Pontificum Romanorum, quibus per jus novum Pontificium derogari non debuit, alioquin sequetur, Concilia & Papam in iure errare posse
Chaeremon Episcopus Nilopolitanus in AEgypto cum multis fi delibus in exilium ejectus, unam cum uxore grandaeva in monte Ara bico amissus: ut refert Dionysius Alexandrinus epistolam ad Fabianum Antiochenum Episcopum lib. 6. Historiae Ecclesiasticae cap. 41. Edit. Graecae Roberti Stephani Anni 1544. & cap. 31. Edit. Latinae Basil. Frobenianae eiusdem anni, ut etiam editionis Henricpetrina Anni 1570.
Praeterea opponitur coniugio legitimo digamia & polygamia. Digamia, est quum quis uxori legitimae adhuc viventi superindus cit alteram, sive utramque simul retineat, sive prima repudiata extra causas verbo Dei comprehensas, aliam illi repudiatae superinduxerit. Olim a multis uxores repudiabantur ex non iustis causis, tum in ter Judaeos ipsos, tum etiam inter Gentes. Polygamia, est quum quis eodem tempore plures uxores habet,
Utraque est omnino cavenda unicuique marito:. Quia est divino inre cuivis interdicta, Levit. 18. v. 18. II. Quia per eam maritus veram iustamque uxorem suam maxima iniuria afficit, & se illamque gravissimo cruciatu; Levit. 18. v. 18. Id ostendit exemplum Lemechi Genes. 4. Jacobi Genes. 30. Elltannae 1. Sam. 1. v. 6.
Non est digamia aut polygamia, si quis prima uxore mortua, secundam ducit, & hac mortua, tertiam; & sic consequenter: nec transitio talis ad secunda vota est illicita ulli sive ministro verbi Dei, siv aico. Id docet Paulus 1. Cor. 7. & Rom. 7. 1, 2, 3. & firmant exempla proba, ut Abrahami patris credentium qui a morte Sarae duxit Letur tam Genes. 25. 1.
Desponsatio, est firma certaque coniugii inter duos promissioAlias sponsaliorum nomine insignitur? Ea ut iusta ac legitima sit requiritur tum ut personae conjugium contrahentes sint idoneae ad conjugium ineundum: tum consensus ea eundem & aliorum quorum interest.
Primum est, ut eiusdem sint religionis verae atque orthodoxae, ( loquimur enim iam ut Christiani de coniugio Christianorum,) propter sequentes causas.
I. Ut una & eadem mente & eodem spiritu atque affectu Deo simul servire possunt: sic ut uxor non tantum vitae & thori coniugalis sed etiam precum piarum ad Deum & exercitiorum sanctorum in Scripturae divinae lectione & meditatione sit socia atque consors
2. Ut in pace una vivant quae diu consistere nequit, si animi conlugum in Deo uniti non sint: 3. Ut liberos educare possint in eadem doctrina & disciplina Domini, in eadem vera religione, sese mutuo adiuvantes hortationibus & opere.
4. Ut familiam ἔμδθηφον in religione alere & facilius regere pos sint: sic ut Ecclesiam in aedibus domesticam vere sanctam habeant
Cum persona autem quae alterius religionis est quam vere orthodoxae, non est coniugium contrahendum, propter sequentes causas:
2. Quia coniugium cum infideli persona Deo displicet, ut vide re est Genes. 6. 1, 2. 1. Reg. 16. v. 31. vel. 33. iuxta distinctionem Tremellii & Junii. 3. Ut evitentur impedimenta cultus Deo debiti 4. Quia flecteret animum ad idololatriam seu falsam religionem, Deuter. 7. v. 4. non igitur cum ea matrimonium ineundum, ut evitetur seductio a puro cultu Dei, Nam Salomonis Regis alioquim sapientissimi animum feminae inclinarunt ad deos alienos. 1. Reg. 11. vers. 1. & sequentibus. Achabum seducebat Izabel uxor ipsius 1. Reg 21. v. 25. Valentem Imperatorem coniunx haereseos Arianae laqueis irretivit, Theodoret. lib. 4. c. 11
5. Ut dissidia & turbae a coniugio absint. 6. Ut ne liberi etiam & posteri a vero Deo abducantur. Male fecit Josaphatus quod filio Joramo uxorem dederit filiam Achabi, a qua Joramus fuit seductus. 2. Reg. 8. v. 18. Et Achaxja filius Jorami, nepos Josaphati ambulavit in via domus Achabi, quia gener domus Achabi erat 2. Reg. 8. v. 27. 7. Ut ne calamitates graves familiae attrahantur. Quid enim al Athalia evenerit domui & familiae Davidis, legitur 2. Reg. 11. vers. 1. tem 2. Chron. 22. v. 10.
Si quis igitur de coniugio ineundo cogitat, ante omnia spectet & quaerat in eo divini nominis gloriam, iuxta dictum 1. Cor. 10. v. 31. Sive igitur editis, sive bibitis, sive quid facitis aliud, omnia ad gloriam Dei facite.
Id autem fieri nequit, nisi religionis iustam rationem habeat, Proinde a Deo sibi uxorem intelligentem (intelligentiae autem primum caput est vera religio) dari petat: nam illa ab eo est, Prover18. v. 22. & cap. 19. 14. Domus & substantia possessio est patria: a lehova autem est uxvor intelligens.
Secundum quod requiritur ut personae matrimonium contrahentes sint idoneae, est istud, ut ob aetatem & dona ad oeconomiam necessaria maturae sint. 1. Cor. 7. v. 36, 40. Prov. 31. v. 10, 11.
AEtas iusta requiritur, ut quae non solum consentire pacto possit. sed etiam ad rei familiaris administrationem sit apta
Desponsatio igitur impuberum, facta a parentibus vel tutoribus. non est initium veri coniugii: potestque dissolvi, cum deinde voluntas puberum non accedit. Nec cogenda est persona repugnans, quae se non obligavit ipsa postea, cum aetas iam matura esset coniugio & suo iudicio flatuere posset.
Tertium quod requiritur ut personae coniugium ineuntes sint idoneae est, ut possint coniungi vel ex potentia procreandae sobolis vel ex lege divina.
Ex potentia procreandae prolis possunt coniungi, qui non sunt inepti ad commixtionem coniugalem: nempe qui non sunt spadones vel quibus natura non est laesa fascino aut veneficio
Spadones, sunt qui prorsus non sunt idonei ad commixtionem con iugalem sive natura tales sint, sive arte castrati sint. Vocantur & Eunuchi: quamvis communiter distinguant spadones ab Eunuchis Spadones enim dicuntur proprie, quibus aut testes evulsi sunt, aut ipsi cremastati, id est, nervi, e quibus testes dependent. A, Graeco verboσπαα, id est, evello. Eunuchi autem etiam natura esse possunt, ob frigidiorem temperaturam. Christus enim tria genera Eunuchorum esse dicit Matt. 19. v. 12. Sunt eunuchi qui ex matris utero nati sunt ita: & junt eunuchi, qui castrati sunt ab hominibus. & sunt eunuchi, qui seipsos castrarunt propter rennum coelorum. Sunt igitur Eunuchialii natura, alii necessitate, alii voluntate, id est, decreto & firmo proposito abstinendi a coniugio. Spadones sunt eunuchi natura vel manu humana castrari, nequaquam fiunt coniuges: ideo etiam nuptiis celebratis, cum triennii spatio explorata est spadonis frigiditas, aut toto triennio frustra tentata est natuae laesae medicatio, iudex pronunciare potest, illas personas liberas esse: nec sit tunc divortium, quia non erat coniugium: & personae quae habent naturae vires integras, potest. concedi alia felicior copulatio legitima. Eunuchi autem tertii generis, possunt natura apti esse ad conjugium, sed ab eo abstinent deliberato consilio.
sunt coniungi Ex lege divina possunt contrahere matrimonium, qui non sunt pro pinqui carne, gradu illo in quo conjugium lege divina vetitum est, Levit. 8. v. 5. & seque
Hi enim conjungi semper prohibentur, nisi mera necessitate ut geantur deficientibus nempe personis, quae non sint propinquae carne ut in prima & secunda populorum origine: illa sub Adamo, haec subNoacho,
Propinquitas igitur est contactus carnis Propinqui carne vel cognati sunt, vel affines: unde duplex quoque propinquitas carnis, cognatio vel affinitas.
Cognati, sunt propinqui ex communi parente, patre vel matre, Levit. 18. v. 12. vel cognagsunt propinqui ab eodem orti & propagati.
Cognatio igitur seu consanguinitas, est propinquitas personarum, quae propterea quod ab eadem stirpe ortae sunt, sanguinis & naturae societate propius junctae sunt.
Srirps, est persona a qua aliae sunt derivatae & prognatae Discernuntur autem cognati seu consanguinei linea & gradus Linea, est series cognatorum ab una stirpe deducta, Est que vel recta vel collateralis Linea recta vel ascendentium est, vel descendentium Adscendentes sunt omnes majores, primo pater & mater: secundo avus tum paternus tum maternus, avia tum paterna tum materna: tertio proavus, proavia: quarto abavus, abavia: quinto atavus, atavia: sexto tritavus, tritavia: & quicunque majores
Descendentes, sunt omnes posteri: primo filius, filia: secundo ipos, neptis: tertio pronepos, proneptis: quarto abnepos, abneptis quinto trinepos, trineptis: & posteri quicunque
Collateralis seu transversa linea duplex est: aequalis vel inaequalis. AEqualis, est qua cognati aequaliter a communi stirpe distant. Ergo cognati in linea aequali sunt primo fratres & sorores ex eode patraut matre: secundo patrueles, id est, duorum fratrum liberi: tertio consobrini & consobrinae, id est, duarum sororum liberi: quarto, sobrini & sobrinae, id est, consobrinorum & consobrinarum liber
Inaequalis, est qua cognati inaequaliter a communi stirpe distant Cognati in linea inaequali vel superiores sunt vel infertores. Et utrique vel paterna origine vel materna Superiores, sunt primo patruus, id est, patris frater, amita, id est patris soror: avunculus, id est, matris frater, matertera, id est, matrisoror: secundo patruus magnagid est, ari frater, amita magna, id est, avi soror, avunculus magnus, id est, aviae frater, matertera magna, id est, aviae soror: tertio propatruus, proamita; proavunculus, promatertera; quarto, patruus maximus, amita maxima; avunculus maximus, matertera maxima
Tantum de linea: sequitur de gradu Gradus, est distantia personarum. Idque vel e stirpe, vel inter se sub stirpe. At in unaquaque persona a stirpe numeratur. Que numeratio Genealogia dicitur. Est enim Genealogia, series generationis ordine enumerata. Eaque ita enumeratur, ut posita stirpe a qua inchoanda est graduum supputatio, supra eam stirpem collocentur majores ejus, infra subjiciantur filii & nepotes: in lateribus addantur fratres & sorores
Isaac. Jacob. oseph. Genealogiae cognitio est necessaria, ut intelligatur tum suppu tatio graduum, tum prohibitio conjugi
Supputatio graduum requititur, ut sciamus quot gradibus persome, de quarum consanguinitate quaeritur, distent. Semper autem numerata persona gradum adiicit. Itaque quot sunt generationes, tot sunt gradus: unde regula Jurisconsultorum: Numera generationes, & gradus numerast
umque linea duplex sit, recta vel collateralis: ideo graduum supputatio pro linearum differentia duplex quoque est; altera in recta limea, altera in collaterali
In recta linea quot sunt personae, tot sunt gradiis, demta stirpe a qua inchoanda est supputatio: ut Joseph distat tertio gradu ab Abrahamo, Jacob secundo, Isaac primo¬
in collaterati linea, cum ea duplex sit, aequalis vel inaequalis, duplex etiam est supputationis ratio: alia in linea aequali, alia in inaequalis
Et rursus alia secundum jus Canonicum, alia secundum Ius CivileSecundum jus Canonicum, Quot gradibus in linea aequali dista. altera jersona a communi stirpe, tot gradibus inter se distant. At se¬ cundum jus Civile, Quot sunt personae, und demta, cujus causa instituitur supputatio, tot sunt gradus
Ergo duo fratres, seu frater & soror, juncti sunt sibi consanguinitate in primo gradu juxta Jus Canonicum: ut jacob primo gradu junctus est Esave
& Lea. In linea inaequali, quot gradibus remotior distat a stirpe, tot gradibus inter se distant: juxta jus Canonicum.
Sara Sara distat duobus gradibus a stirpe: ergo & ab Abrahamo distat totidem gradibus: Junctaque est ipsi secundo gradu iuxta Jus Canonicum: sed tertio gradu iuxta Jus Civile: fuitque consobrina Abrahami¬
RebeccaRebecca distat tertio gradu a stirpe: ideo & ab Isaaco distat tertio gradu, quo ei etiam iuncta est, secundum Jus Canonicum: at secundum Jus Civile, quinto gradu
Axa, Axa distat tertio gradu a stirpe, ideo & ab Othniele distat tertio gradu, juxta Jus Canonicum, at secundum Jus Civile quinto gradus
augit secundum gradus. Prohibitio coniugii, e lineae duplici differentia, duplex quoque Ealtera in recta linea, altera in collaterali. In linea recta omnes tum adscendentes, tum descendentes prohibentur a mutuis connubiis, ut naturae ordine, ita ob sanguinis reverentiam. Levit. 18. v. 7.
In linea collaterali aequali, quanquam jure divino concessum est conjugium in secundo gradu, iuxta supputationem iuris Canonici. seu quarto gradu iuxta supputationem juris civilis, ideoque fratrum & sororum filiis & filiabus licet jure divino inter se conjugium contrahere: tamen nunc jure humano, nimirum Canonico, prohibitum est, intra quartum gradum, ut maiore reverentia divinae prohibitiones observentur.
Jacobus duxit consobrinam suam Rachelem, cui iunctus erat gradu secundo juxta Jus Canonicum, & quarto juxta Jus Civile¬
Non valent autem dispensationes, quae concedunt comixtionem in gradibus prohibitis in textu Levitici, cap. 18. v. 20. Nam Leges in Levitico, quae prohibent certarum personarum commixtionem. sunt leges naturae, & obligant omnes gentes. Quia Deus propter incestas libidines punit etiam Gentes, quae sunt extra politiam Mosis & quae fuerunt ante Mosen: sicut textus in Levitico expresse dicit, ÆEgyptios & Cananaeos puniri propter incestas libidines. Ita Paulus excommunicavit Corinthium, qui attigerat novercam
In linea collaterali inaequali prohibita sunt coniugia jure divino in secundo gradu: quia universaliter maiorem reverentiam Deus tribui vult superiori gradui, quam aequali: propterea quod hi in linea inaequali parentum & liberorum vicem gerunt. 1. Timoth. 5. v. 4.
Frater igitur non debet ducere sororem, nec nepos amitam aumaterteram, nec neptis nubere debet patruo aut avunculo. Initio quidem humani generis frater sororem ducere necesse habuit, & deinceps quidam amitas suas duxerunt, quod tum in sancti generis paucitate, tum in confusione publica toleratum a Deo, sed postea interdictum est Lege divina, Levit. 18.
Moses, Aaron, Miriam. Hamram dixit amitam suam, id est, patris sui sororem Jocebedam & ex ea suscepit Mosen, Aaronem & Miriam. Num. 26. v. 58, 59.
quitur de affinibus. Affines, sunt propinqui alterius conngis propter personae illis consanguineae cum hoc contractum coniugium: ut David alienus est a onatha; sed quia duxit uxorem sororem Jonathae, factus est affinis Jonathae
Affinitas igitur, est propinquitas personarum, quam conitgiuim efficit inter unum coniugem, & alterius coniugis consanguincos. Affines autem sunt: 1. Socer & gener: 2. Socrus & nurus. 3. Vitricus & privignus, item privigna. 4. Noverca & privignus, item privigna. 5. Levir, id est, mariti frater, & Glos, id est, mariti soror vel uxori loror. 6. Sororius, hoc est, sororis matitus, & fratria, id est, fratris ux or, quae etiam glos a quibusdam appellatur
Affinitatis tria sunt genera: Primum genus est proximum quo- ad personam ipsam affinem pertinet, exempli causa, uxorem fratris, vel sororis virum. Secundum genus est medianum quod ad personam affini conjugatam pertinet, ut si quis duxerit uxorem defunct fratris. Tertium genus est remotum, quod pertinet ad personam insuper venientem, ut si quae nupserit viro uxoris fratris mei¬
Quoto gradu est mihi quispiam consanguineus, eodem gradu uxoejus mihi est affinis: ut duo fratres sunt juncti primo gradu consanguinitatis, ergo fratris mei uxor est mihi juncta primo gradu affinicatis. Ita duae sorores sunt junctae primo gradu consanguinitatis: ergosoror est juncta matito suae sororis primo gradu affinitatis.
Prohibitio conjugii in primo gradu affinitatis est juris naturae Incestum igitur commisit Herodes, ducta Herodiade Philippi fratris adhuc viventis uxore: quia Herodias Herodi fuit juncta prime gradu affinitatis
Noverca BilhaErgo Ruben attigit novercam primo gradu affinitatis Non late extenditur affinitas: nam consanguinei mei non sunt affines uxoris meae. Ego a consanguinea uxoris meae abstinere debeo& mei consanguinei debent abstinere a mea uxore, non a consangui neis meae uxoris. Quare duo fratres cum duabus sororibus contra here possunt: non enim impediuntur affinitate. Pater & filius cum matre & filia contrahere possunt. Eorundem conjugum liberi privigni & privignae possunt contrahere matrimonium.
Quaeritur, Si sit mater vidua habens filiam, & pater viduus habens filium, an pater possit ducere filiam & filius matrem?
RESPON. Non: quia ordo naturae quodammodo inverteretur. Sic enim filia fieret matri socrus, & mater filiae, nurus. Turpe igitur conjugium tale foret.
Quaeritur: An pater & filius possint ducere duas sorores; RESPOND. Turpe etiam tale conjugium foret, nam una soror alteri fieret socrus.
Tametsi affines uxoris meae, mihi non sint affines, puta ipsius noverca: mihi tamen defuncta uxore & ejus patre, non liceret per lege, civiles, easque honestas illam novercam ducere in matrimonium Leg. 15. Digest. de ritu nuptiarum: Vxorem quondam privigni conjungi matrimonio vitrici non oportet: nec in matrimonium novercam ei convenire, qui privignae maritus fuit. Idem de uxore sororii mei dicendum est.
De gradibus lege divina vetitis dispensandi potestatem nulla creatura habet. Extra. de Restitutione spoliatarum, capite 133. literas: In gradibus consanguinitatis divina Lege prohibitis dispensari non potest. Nam si inter homines inferior Magistratus nullam autoritatem habet in superiorem: multo minus homines in Deum, legesveDei, Autoritatem igitur dispensandi de jure divino nemo hominum, imo ne universa quidem Ecclesia, sine summa in Deum iniuria, usur pare sibi potest. Quocirca graviter peccavit Senatus Romanus, qui sancivit licere fratris sui filiam in uxorem ducere, idque fecit in gratiam Claudii Neronis Imperatoris, qui duxit Agrippinam Germa nici fratris sui filiam: Sed ne tam mali exempli nuptiae in posterum frequentarentur, Nerva Imperator vetuit, ne fratrum filiae ducerentur. Enormiter peccarunt Papae Romani, quod ausi sint de lege Dei dispensare. Nam Martinus V. dispensavit, ut frater & soror iniren coniugium. Ex dispensatione Pontificis Romani Emanuel rex Portugalliae duas habuit in matrimonio sorores: Catharina regina Angliae duos fratres, Arturum & Henricum VIII. Sigismundus Augustus Rex Poloniae duas sorores, filius Ferdinandi Imperatoris. Sigismundus alter itidem rex Poloniae & Sueciae duas sorores filias Caroli Archiducis Austriae Ducis Styriae, Carinthiae & Carniolae: Ferdinandus rex Neapolitanus amitam suam Alexandro VI. approbante. Hucusque dictum quae personae ad coniugium contrahendum
sint idoneae: sequitur de Consensu. Consensus est sponsi & sponsae: tum parentum, seu eorum qui parentum vicem gerunt.
Consensus sit vel cum conditione vel sine conditione. Si consensus sit cum conditione, nominantur sponsalia de futuro. In quibus si conditio honesta & pertinens ad conjugium, adiecta in principio contractus, non fuerit impleta, dissolvitur contractus. Quales sunt hae conditiones: Si parentes consenserint: si dos mihi dabitur. conveniens: & similes.
Sed cum sequitur concubitus, non exspectata conditionis impletione, ea coniunctio iudicatur esse coniugium: quia personae convenientes a conditione discesserunt.
Sin autem conditio est peregrina, id est, nihil pertinens ad coniugium, rel turpis, vel impeossibilis; a iudice reiicitur, tanquam non esset addita, nec propter eam dissolvitur contractus, etiamsi non sit impleta, ut sophistica & petulantia in decipiendo misero & imbecilli sexuprohibeatur?
Si consensus sit sine conditione, vocantur sponsalia de praesenti, iquibus per verbum praesentis temporis seu categorice promittitur coniugium: estque iam verum initium coniugii praesentis:
Aconsensu autem sponsi & sponsae absint tum error, tum coactio. Error vel personae est vel fortune Error personae, est cum dolus intervenit de homine: sicut Jacobotradita est Lea pro Rachele.
Propter hunc errorem personae, possunt dissolvi sponsalia & coniugium. Poterat igitur Jacobus repudiare Leam: sed non est usus summo iure.
Error fortunae, est cum altera persona alterius statum ignoravit. Error fortunae duplex est, vel ad statum rei familiaris pertinens. vel ad statum castitatis alterius personae.
Error fortunae ad statum rei familiaris pertinens, est si qua putet onsum esse divitem, aut nobilem, aut non habere liberos Propter talem errorem fortunae non dissolvuntur sponsalia aut coniugium: quia talis error nihil ad substantialia coniugia pertinet.
Error fortunae ad statum castitatis alterius personae pertinens, est si quis ignorans ducit ab alio compressam, aut gravidam ex alio.
In tali errore alia est sententia Mosis: alia usitati juris Mosis sententia est in Deuter. cap. 22. quae iubet lapidibus obruit compressam ab alio, quae postea tanquam virgo nupsit alteri, si fuerit accusata, & vir petit divortium
Ante concubitum factum hic processus est tenendus. Primum tentanda est reconciliatio, ut is qui errore duxit compressam ab alios retineat eam, praesertim si est modesta, & caste deinceps sit victura Quia etiam divortia sepe magnae calamitates sequuntur, quarum habenda est ratio a iudice & ab actore
Si autem reconciliatio non procedit, fiat divortium. Praestat enim exemplum Legis Mofaicae imitari, quam alias rationes. Etsi enim Leges forenses Mosis non pertinent ad nostras politias: tamen in eit conspicitur, quid Deus approbet. Deinde exemplum Legis Mofaicae plus munit conscientias, quam alia argumenta: quia ex testimonioLegis divinae certi sunt iudices, se non facere contra voluntatem Dei,
At post concubitum pronunciatur, ut sponsus seu maritus retineaante compressam a se vel ab alio, sive sciens, sive inscius talem duxerit.
Prima est, ne armetur levitas eorum, qui libenter uxores qualicunque praetextu abiiciunt, quoquomodo voluntate mutata.
Secunda est, ne propter suspiciones aut offensiones qualescunque periculum veniant innocentes in¬
Tertia est, ne patefiant arcana delicta, quae tegi multo honestius & utilius est, iuxta illud: Omnia delicta tegit dilectio Sic dictum est de errore, qui a consensusponsi & sponsae abesse
debet: sequitur de coactione. Coactio etiam debet abesse: non enim est consensus, nec coniugium, cum persona vi cogitur ut coniugium promittat. Et in hac re accidunt multa tristia errata. Consensu sponsi & sponsae explicato: sequitur de consensu alio¬
rum quorum interest. Consensus aliorum quorum interest, vel parentum est, vel eorum. qui parentum vicem gerunt.
Consensus parentum requiritur de necessitate: & desponsationes judicantur irritae, refragantibus parentibus, ante concubitum: quia non est violanda autoritas parentum
Verum ad iudicum officium pertinet considerate, ubi parente probabilem causam habeant refragandi, ubi non sit probabilis causaAt post concubitum non potest coniugium autoritate parentum rescindi: quia non est iam quaestio de futuro coniugio, & fieret iniuria desertae mulieri.
Consensus eorum qui parentum vicem gerunt, velut tutorum, non requiritur de necessitate, sed solum de honestate.
On this page