Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 25

Caput 25

CAPUT XXV. In quo de Verecundia.

VERECUNDIA, Graecis αιδως, est virtus abhorrens ab omniturpitudine, conjuncta cum honesto pudore, qui nos in officio continet, & cum dolore & contristatione, vel ob praeteritam turpitudinem, vel ob metum futurae, & habens propositum fugiendi non ipsam tantum turpitudinem, sed & omnes ejus occasiones, iritamenta & signa, cujusmodi sunt delectationes Venereae, ut amplexus, oscula, cantica & colloquia amatoria ac impudica: quin etiam cogitationes, gestus & signa libidinis: ut sunt saltationes inhonestae & illicitae, impudicus oculorumobtutus, &c.

Breviter: Verecundia, est virtus per quam veremur & metuimus. censuram atque reprehensionem justam propter peccata ac vitia: superioribus & praestantioribus, imo ab omnibus recte judicantibus.

Quaeritur, An Verecundia sit virtus? Negant quidam, quia sit animi affectio: quia faciei, sed Deus aliter determinat. Et Christiani pudorem non facie, sed mente praestant.

Verecundiae est studendum: I. Quia mandatur nobis a Deo, Hebr. 12. v. 28. Quapropter res gnum assumentes quod concuti non potest, teneamus gratiam, per quam ita colamus Deum ut ei grati simus, cum verecundia & reverentia. Inprimis requiritur virtus haec in sexu femineo, sicut Paulus ait 1. Timoth. 2. v. 9. Volo itidem mulieres amictu honesto, cum verecundia & modestia ornare sese. Item in adolescentibus.

II. Quia est sancta virtus, quae turpitudinem omnem temperantiae contrariam fugit: id quod ipso vultus colore, inprimis autem rubore patefacit & declarat,

III. Quia est testimonium sanae mentis & sinceri judicii adhuin nobis permanentis de rebus obscuris

Saltationes seu choreae lascivae sunt a Deo prohibitae I. Quia omnes lascivi motus animi & corporis sunt a Deo prohibiti.

II. Quia omnes occasiones & causae scortationis sunt a Deo prohibitae.

Extrema sunt, inverecundia & pudor rusticus. Inverecundia seu impudentia, αυαμχυνlια, est vitium cum quis turpitudinis vel nullum vel hebetem & obtusum sensum habot

Est fugienda: I. Quia prohibetur a Deo II. Quia hominem reddit abominabilem Deo. III. Quia est signum deleti in animo rerum honestarum & turpium spiritualis xριιnρισ.

Pudor rusticus, κατασηηgις est vitium cum quis reprehensionem & ignominiam metuit etiam ab inferioribus, idque in ea re quae per se honesta est: quum eorum pudet quempiam, quorum pudere non oportet.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 25