Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 25
TOTUM, Hebr. 7T naeder, Graece tugi, Latinis dicitur non a precibus, sed a voluntate seria conceptaque animo rei alicujus agendae.
Votum pium, est pollicitatio religiosa, soli Deo facta voluntatie, de re aliqua licita, sancta, Deo, grata, & quae praecepta a Deo, sive indifferens, in nostra est potestate, nomine gratitudinis ipsi debitae praestanda.
I. Quia ei vota nuncupare & solvere jubemur in Scriptura velut Psalm. 76. vers. 12. Vovete & vota riddite Iehovae Deo vestro. Nullibi autem in tota Scriptura ulli creaturae vota nuncupare subemur.
II. Quia in divinis literis perpetuo vota dicuntur fieri Deo: ut Num. 30. v. 2. & 3. Deut. 23. v. 23. Ps. 116. v. 14. Jesa. 19. v. 21. Quod Bellarminus ipse fatetur tos 1. Controv. 7. lib. 3. c. 9.
III. Quia Deo soli vota sancti viri in Scriptura nuncuparunt: Jacobus Patriarcha Gen. 28. v. 20, 21 ut
IV. Quia qui invocandus est, ei vota sunt nuncupanda: ad votum enim invocatio concurrit. Atqui solus Deus est invocandus. Soli igitur Deo sunt nuncupanda,
V. Quia ei soli a quo bona sunt omnia, est vovendum: In votis enim petimus bona. At a solo Deo bona sunt omnie
VI. Quia cui gratiae ex fide agendae & habendae sunt pro acceptis beneficiis, ei vota sunt nuncupanda: nam votis nos ad gratias agendas & habendas ex fide obstringimus. Jam soli Deo gratiae ex fide agendae sunt pro acceptis benenciis
VII. Quia qui vota nostra intelligere queat, ei soli sunt nuncupanda: Stultum est enim vovere ei qui non sciat vel intelligat. At solus Deus vota nostra inrelligere potest.
IIX. Quia qui possit castigare non reddentem votum, etiam si occulte factum, ei soli etiam est nuncupandum. Alioquin vovere es qui non possit voti neglectum punire, quid est aliud, quam merum udibrium? Atqui solus Deus potestatem habet castigandi eum qui votum praesertim occulte nuncupatum non exsolverit. Solvi igitur? Deo vota sunt nunc upanda & reddenda, Votum est pollicitatio ab homine facta Deo, non autem promissio, qualem vult Bellarminus, hoc est, ultro citroque inter Deum & nos contracta obligatio; non contractus inter nos & Deum. Nec enim Deus quicquam nobis in votis pollicetur, sed nos solum illis
Deinde si subjectum de quo votum Deo sit consideres, non tantum de consilio, sed in genere de iis omnib rebus quae sunt Dei, sive praeceptis, sive mediis, sive consuiliis votum nuncupari potest.
Vota de legitimis & concessis, vel ut clarius dicatur, praeceptis Deo rebus, sunt Dei cultus: non quia sunt vota, sed quia sunt res a Deo sibi offerri praeceptae, velut votum Naziraeatus olim Levit. 27. & Num.6. Deut. 12. Ergo votum perpetui caelibatus vel monachismi non est cultus Dei. De rebus tamen mediis & adiaphoris etiam votum pium fieri potest, ut confirmat exemplum Pauli Actor. 18. v 18. 1. Cor. 8. v. 13. Paulus conceperat votum de alenda coma ac tempus, quam Cenchreis postea totondit: & de abstinendo in perpetuum a carnibus, si proximi aedificatio poposcisset: Augustin. Serm 2. de Tempore
Votum perpetuae continentiae a nemine est requirendum: quia perpetua continentia est impossibilis natura, quum sit particulare donum Dei, quod paucis datur.
Non quodvis hominum votum est Dei cultus 1. quia non quicquid homines fingunt, volunt aut offerunt, est cultus Dei. Sed id solum, quod Deus sibi fieri & offerri diserte jussit. Deut. 12. v. 8. Jes. 29. v. 13. Matt. 15. v. 9. Col. 2 v. 23. 2. quia quaedam sibi voveri & offerri Deus diserte vetuit, veluti pecudes claudas, caecas, mutilas. Lev 22. v. 23. pretium meretricis aut canis. Deut. 23. v. 18.
Sequuntur distributiones votiVotum vel universale est omnium fidelium, vel singulare unius alicujus
Votum universale omnium fidelium est unum, quo omnes fide les aequaliter Deo se in servitutem addicunt, ut sanctis ejus manda tis obediant, non autem pravis carnis suae desideriis obsequantur. Psal. 119. v. 106.
Id a filiis Dei omnibus exigitur: in sacramento initiationis nuncupatur: ac in Sacramento nutritionis confirmatur, sive vetus testamentum spectes, sive novum
Quod ad vetus testamentum attinet, in circumcisione nuncupabatur, in comestione Agni Paschalis confirmabatur
Quod ad novum testamentum attinet. in Baptismo nuncupatur, in Sacrae vero Coenae sumtione confitmatur.
Itaque omnium Christianorum votum commune est, quod in Baptismo nuncupamus, cujus summa est, quod Satanae, mundo, & carni nostrae renunciantes, Deo nos obligamus, eique obedientiam pollicemur.
Idque ab iis qui adulti seu in annis discretionis sunt baptizati, il lico testatum est redditum: ab iis vero qui infantes baptizantur, pro quibus patrimi & susceptores spoponderunt, cum ad annos discretionis venerint. & spontaneae suae voluntatis testimonium manifestum reddere possunt, rata habetur, & nova promissione, praesertim cum primum ad usum Coenae Dominicae sunt admittendi, confirmatur.
Haec promissio posterior retrotrahitur ad illud, quo baptizati fucrunt, tempus, ac proinde promissionis in Baptismo factae est ratihabitio¬
Confirmatur autem toties, quoties tum baptismi nostri recordamur, (recordari autem quotidie debemus) tum Sacra Domini Coenam utimur.
Neque enim novo voto fidelibus opus est, ut se de iis obligent Deo. quae in suo Baptismo promiserunt, nisi ad recordationem, confirma. tionem & firmiorem perseverantiam sibi imponendam.
2. Votum vel expressis verbis fit, vel sine verbis solam animi conceptione. Quia apud Deum cordis nostri scrutatorem perinde est, sivi quis linqua etiam, sive solo corde aliquid nuncupaverit. Votum Ann matris Samuelis solo animo Deo conceptum fuit 1. Sam. 1. 13, 28.
3. Votum vel conditionale vel absolutum est, Votum conditionale, est votum cui conditio personae vel temporis vel loci vel alterius circumstantiae est annexa, ut nimirum praefretur. id quod votum est habita ratione conditionis. 1. Sam. 1. v. 11
Votum absolutum, est quod omni conditione caret, Ps. 102. Ps. 34. v. 2, 3. Benedicam Iehovae omni tempore, jugiter laus ejus erit in ore meo. In Iohova jactabit se anima mea, audient mansueti & laetabuntur.
Votum vel temporarium est, vel perpetuum. Temporarium, est quo se quis duntaxat ad certum tempus ad aliuid obligat. Tale erat votum Act. 18. v. 18.
Cum voto pio pugnat votum impium, cujusmodi fuit Judaeorum de Paulo Apostolo interficiendo, Act. 23. v. 13
On this page