Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 24
RATIARUM ACTIOERGA DEUM, est cultus Dei quum Deo pro bonis datis vel promissis debitam laudem reddimus non tanutm verbis, sed eriam factis, Psal. 50. 15. Invoca me tempore angustiae, cripiam te ut honore afficias meĀ¬
Vocatur etiam gratitudo erga Deum, idque Synecdochice, nam alioquin totus cultus Dei immediatus & mediatus, in operibus tum prima tum secunda Decalogi tabulam a nobis requisitis consistens praestatur a nobis nomine gratitudinis Deo debitae pro redemtione nostri per Christum.
Bonorum a Deo datorum vel promissorum nomine intelligimus non tantum ea, quae carni nostrae grata sunt, sed etiam afflictiones quibus nos Deus vel paterne castigat, vel gratiose probat, vel verita em suam caelestem obsignare vult. Pfalm. 119. 71. Bonum est mihi Ienova, quod humiliasti me. Tum etiam judicia Dei, quae exercet in impios, ad ostendendam suam gloriam, & ad fidelium consolationem: Sic Christus gloriam tribuit Patri, quod mysteria Evangelii occultaverit a sapientibus & intelligentibus Matth. 11. 25. Sic laudatur Deus ob judicia in Babylonicam meretricem exserta, Apoc. 19. 1, 2, 3.
1. Mandatum Dei 2. Assidua meditatio tum beneficiorum, quae Deus in nos conulit, tum periculorum & malorum a quibus Deus liberavit.
Seneficia quae Deus in nos contulit vel singularia sunt erga nos, vel communia nobis cum aliis, Psalmo trigesimo Deum celebrat David beneficii erga se singularis nomine, v. 2. 3. 4.
3. Exemplum aliorum fidelium. I. AEdificatio aliorum nostro exemplo. Partes gratiarum actionis erga Deum sunt: tum Recordatio operum Dei, & meditatio de illis: tum recta aestimatio eorundem, & Celebratio Dei. Psalm. 77. 12, 13, 14, 15. Psalm. 143. v.
Recordatio operum Dei, est pars gratiarumactionis seu gratitudinis erga Deum, quum nobis & aliis subinde in memoriam revocamus opera Dei & beneficia, quae inde ab aeterno & ab initio mundi usque ad hoc tempus fecit & praestitit, & deinceps faciet & praestiturus est in aeternum: sic ut gratam eorum memoriam simul obedientia & observatione mandatorum Dei in Lege & Evangelio praescriptorum ostendamus. Deut. 8. 18. Psalm. 105. 5 Joh. 5. 14 Ecce sanus factus es, ne pecca amplius q d. Christus, retine perpetuo in memoria beneficium sanationis, quod a Deo accepisti, & gratum animum declara fugiendo peccata in posterum.
Parentes liberis, grandiores natu junioribus opera Dei & beneficia commemorare debent. I. Quia id Deus jubet Exod. 13. 2. Quia id alii quoque fideles fecerunt, quod commendatur Ps. 44. v. 2. & 78. v. 1. & sequentibus
Opposita est Recordationi operum & beneficiorum divinorum primo: Obisi vio Dei, & operum eius; quam non tantum illi peccant qui rorsus memoriam Dei & operum ejus deposuerunt, sed etiam illiqui non meminerunt fructuose, religiose, pie, ut officio praestando ex doctrinae norma, cujus menioria custos est, doceant reipsa, se Dei & operum ejus, de quibus sit sermo, meminisse. Qualis oblivio prohibetur Deut. 4. v. 23. & 6. v. 12. & 8. v. 11 & sequentibus, Psalm. 78. 7. & 103.
Exemplum oblivionis hujusmodi est in Israelitis contumacibus, de quibus legitur Deut. 32. 18. Psalm. 78. v. 10, 11 & 106. 21. Israelitae obliti dicuntur Jehovae & operum ejus, non quod nullam Dei & operum ejus memoriam retinerent & haberent, sed quia non ita meminerant ut oportuit, quum Deum ex praescripto Legis non coluetint, sed Legem nefarie violaverint multis modis
Opposita est secundo & illegitima & hypocritica recordatio Dei. ialem exprobrat Jesaias Israelitis cap. 48 ver. 1, 2. Iurant per nomen Iehovae, & Dei Israelis mentionem faciunt, non fideliter, neque iusteQuamvis a civitate sancta se vocent & Deo Israelis innitantur, id est; le niti glorientur.
Meditatio seu consideratio verbi & operum Dei, est pars gratiarumactionis & gratitudinis erga Deum, cum interdiu & noctu, tum verbum Dei, tum magnitudinem & excellentiam operum & beneficiorum judiciorumque divinorum consideramus & vero cordis moti admiramur, & Dei in illis sapientiam, voluntatem, bonitatem, misericordiam, justitiam, potentiam, atque virtutes alias intuemur, concemplamur, magis magisque agnoscimus & animis nostris imprimimus, ad accendendum augendumque in nobis amorem in Deum tam munificum benefactorem. Psalm. 48. 10. 11. Psalm. 8. toto. & 16. 7. 1. & 107. 45. Hosc. 14. v. ult. Marc. 7. 37. Matth. 9. 8, 33. Opponitur ei neglectus verbi & operum Dei, qui neglectus certas poenas attrahit, Jet. 12. ver. 11, 12, 13. desolabitur tota haec terra, quia nemo est qui reponat in corde, &c. Recta aestimatio operum Dei, est pars gratiarumactionis, cum omnia uaecunque Deus facit, approbamus quod bona sint, ac propterea placere nobis sinimus, nosque minores & indignos cunctis beneficiis ejus serio agnoscimus & ingenue profitemur. Cen. 52. 9, 10. Ps. 8. Sicdecet nos etiam approbare judicia Dei, providentiam ipsius, & gubernationem tempestatum, serenitatis, pluviarum, bellorum. valeĀ¬ tudinis nostaae, rei familiaris, & caeteratum rerum omnium. Marc. 7. A v. 37. Ps. 119. v. 71. Celehratio Dei est pars gratiarum actionis seli gratitudinis erga Deum cum Deum in omnibus operibus ipsius laudamus, & beneficia ab ipso accepta commemoramus: tum alios ad videnda, cognoscenda & consideranda opera Dei, & laudandum ipsum cohortamur. 1. Chron. 29. v. 10. & seqq. Ps. 9. 2. Ps. 30. & 33. & 34. Ps. 46. 9, 10. & Ps. 47. toto. & 64. 10. & 66. toto.
Deo non tantum pauperes & inferioris ordinis homines, verum. ttiam potentissimi & generosissimi quique gloriam & laudem cedere debent.
I. Quia ad id David eos exhortatur. Psal. 29. v. 1, 2. II. Quia Dei opera id requirunt. Ps. 29. toto, Ps. 33 III. Quia celebratio Dei decet rectos Psal. 33. 1. IV. Quia est bona Ps. 92. 1. V. Quia verbum Dei est rectum Psal. 33. 4. Fit autem celebratio Dei tum animo: tum verbis, quum per nos psos Deum laudamus, & alios ad eum nobiscum laudandum exhori tamur: sive id fiat cantu, sive simplici pronunciatione absque cantu Exo. 15. 1. Ps. 33. 1, 2, 3. & 34 v. 1, 2, 3. 4. Canendum vero Deo novum canticum Ps. 33. 3. id est, quod non senescit, sed perpetuo durat in Ecclesia, quasi renovatum indies aliis hymnis & canticis, secundum o casiones quas Deus nobis suppeditat veluti singulis momentis ac celebrandam bonitatem suam,
Inter alia facta, quibus gratitudinem erga Deum declaramus est & hoc, quum ad conservandum & propagandum purum purum cultum Dei, e bonis & facultatibus nobis divinitus concessis impendimus pro viribus: quo pertinet hortatio Prov. 3. v. 9. Honora Iehovam de substatia tua, & de praecipuo totius proventus tui. Hinc decimae a Deo ordinatae fuerunt ad alendos Sacerdotes & Levitas, item oblationes variae Praetur illas fuerunt oblationes extraordinariae, sed voluntariae, quarum exempla sunt Exo. 35. & 1. Chron. 25.
Huic parti pietatis facta est singularis promissio, Prov. 3. v. 10. Argumenta celebrationis Dei sunt tum attributa Dei, tum opera ejus, ut compendio quodam docent Psalmi multi, veluti 33. totus 103. & sequentes aliquot. 111. & 112. & 117. & 135. & 136. & 145. & sequentes ad finem usque libri. Argumenta etiam celebrationis Dei. previter complexa est beata Virgo Maria Luc. 1. ver. 46. & sequentibus: Et Zacharias pater Johannis Baptistae Luc. 1. v. 68. & seqq. Et Paulus Apostolus Eph. 1. 3. & sequentibus. Coloss. 1. ver. 12. & sequentibus.
Privata, est quae sit domi, aut in alio privato loco. Ps. 149. 5. Publica, est quae fit in coetu pablico. Ps. 111. 1. & 149. 1. Ea ardentissimo studio desideratur & obitur a vere fidelib. Ps. 42. fere toto, & Ps. 43. v. 3. 4. Interturbatio seu privatio ejus moeroremo luctum piis a fert, Ps. 42. Sophon. 3. v. 18.
Adjuncta gratiarumactionis Deo debitae sunt multa: Tempus. Ps. 92. v. 3. & 113. v. 2. & 119. 62, 264. Laetitia vera ac sancta, quae est Ps 92. v. 7. Gratiarumactio continua esse debet. Ps. 34. 2. & 72. v. 7. Celebrationi Dei & gratitudini in illum opponitur blasphemia in Deum, in, patitudo adversus Deum, hypocritica gratiarumactio, falsagratiarumactioĀ¬
Blasphemia in Deum, est peccatum cum quis de Deo, a quo tanmulta accepit beneficia, pugnautia cum ipsius natura & voluntate di cit, sive ex ignorantia, sive ex odio veritatis & ipsius Dei. Hujus species est maledicere Christo, ad quod scelus persecutores olim compellabant Christianos, ut ex historia beati Martyris Polycarpi & epistola Plinii secundi ad Trajanum Imperatorem constat.
Ingratitudo erga Deum, est peccatum, cum bona quaecunque habemus, quibus fruimur, non referuntur Deo accepta, ut fecerunt Is raelitae, Hos. 2. vers. 5, 8. item cum quis non recordatur sed oblivi scitur beneficiorum a Deo acceptorum, ut par erat: item cum quiutitur Dei donis sine gratiarum actione: item cum quis ex desidia dona Dei supprimit & ad gloriam Dei aliorumque usum non
t impendit, ut servus ille qui talentum unum acceperat Matth. 25. vers. 25. item cum quis negat aut reprehendit opera & beneficia Dei, vel cum quis extenuat & parvi pendit opera & beneficia Dei, ut fecerunt Israelitae, Num. 11. vers. 6. aut cum quis res terrenas & viles praeponit caelestibus & eximiis, ut iidem Israelitae fecerunt, Num. 11. vers. 4, 5. aut cum quis beneficia Dei pro maleficiis habet, ut iidem similiter fecerunt, Num. 13. v. 32. Deuteron. 1. vers. 27 aut cum quis non est contentus eo quod Deus dat, & Deo quid aut quantum dare debeat praescribit: & maxime cum quis pro beneficiis acceptis, Deo maleficia reponit, ut fecerunt Israelitae de quibus quereĀ¬t dae exstant passim.
Summo studio fugienda: I. Quia a Deo gravissime prohibetur? II. Quia severe a Deo reprehen ditur, in Saule 1. Sam. 15. v. 17. 18, 19. in Salomone 1. Reg. 11. v. 9. in Israelitis Jesa 1. v. 2, 3. Rom 1. v. 21. 1. Cor 4. v. 7. in novem leprosis a Christo sanatis Luc. 17. v. 17. 18. Matth. 25. v. 26.
III. Quia causa est ut gloria Dei, ut Christus Dominus discedat ab ingratis, Ezech. 11. v. 22, 25. Joh. 11. 53, 54.
IV. Quia poenas accersit teporales & aeternas; quales sunt amissio commodorum corporal um, Hose. 2. v. 9, 10, 11, 12, 13. praesentissimus interitus Num. 14. v. 35, 36, 37. abjectio in tenebras extimas, Matth. 15. v. 30. Hypocritica gratiarum actio erga Deum, est quum quis gratias quidem Deo agit pro bonis quae habet aut se habere jactat, sed aut non fert accepta Deo, aut non soli Deo; aut etiamsi fateatur se a Deo illa habere, tamen fiduciam in illis collocat coram Deo & alios homines despicit. Cujusmodi gratiarumactio fuit Pharisaei illius Luc. 18. vers. 11, 12.
Falsa gratiarumactio ad Deum, est quae pro gratiarum actione Deo exhibita habetur, quum non sit: quemadmodum Papistae salucationem Angelicam Luc. 1. 28. fingunt esse gratiarumactionem, qua Deum summis habendis laudibs & gratiis agendis celebrent, quod sanctissimam Virginem omnium caelestium donorum munere cumulaverit, ipsique Virgini singularem illam gratulentur felicitatem, ut habet Catechismus Romanus quarta parte, capite quinto, ubi in margine adscriptum est, Salutationem Angelicam ad gratiarumactionem pertinere.
QUAESTIO proinde oritur hinc duplex. 1 An salutatio illa Angelica sit gratiarumactio? 2. An beata Virgo Maria jam in caelo triumphans, sit adhuc sulutatione illa Angelica compellanda:
Ad primam quaestionem responsio: Salutatio Angeli Gabrielis ad Mariam, non est gratiarumactio: quia est salutatio, ut expresse dicitur Luc. 1. 29. Maria perturbata est super ejus sermone: & cogitabat, qualis esset salutatio ista. Salutatio autem est exoptatio salutis, ac proinde precatio qua a Deo salutem ac prosperitatem precamur ei quem salutamus.
Ad secundam quaestionem responsio: Beata Virgo jam in caelo triumphaus, non est amplius salutatione illa Angelica compellanda: I. Quia Angelus illam salutans & dicens, Ave Maria, &c. pro ea oravit, ut Deus eam gaudio & pace cumularet. Tali oratione pro seMaria amplius non indiget:
II. Quia qui Mariam adhuc salutant innuunt, eam nondum aeternae beatitudinis gaudio & Dei visione fruit
III. Quia si injuriam facit Martyri, qui orat pro martyre, ut Innocentius terrius, Romanus Pontifex dicit in Decretalibus Gregonii, tertio libro, titulo quadragesimoprimo de Celebratione Missarum, cap. Cum Marthae: tum certe magis sunt injutii in Beatam Virginem, quam in quenquam alium omnium sanctorum, quicunt que adhuc pro ea orant; quod omnino faciunt Papistae qui quotidie Mariam salutant. Nam Johannes vicesimus secundus instituit, ut ter in singulos dies tintinnabula ad vesperum pulsarentur, ac tum unusquisque Salutationem Angelicam Divae Virgini sacram retitaret, ut refert Polydorus Virgilius de inventoribus rerum libro 6capite 12. & aucta est superstitio ista per rosarium, psalterium & coronam Beatae Virginis majorem in modum, ita ut pro nullo hominum crebrius Papistae orent. quam pro Maria, dum eam salutant: hoc enim certo certius est, salutationem esse precationem pro illo, qui salutatur, ut Deus ei salutem & alia bona largiatur. Quapropter Beatam Virginem inprimis dedecorant ista quam labe, quum salutatione An gelica ad precandum utuntur, quod Papistas facere, testatur Catechismus Romanus parte quarta, capite pro quibus oradum sit, quod numero est quintum, quaest. 8.
On this page