Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 26
TTELUS PRO GLORIA DEI, est vebemens animi studium tuzendi & propagandi gloriam Dei, & justus dolor atque indi gnatio adversus ea quae contra voluntatem & gloriam Dei fiunt, cum conatu suo loco illa prohibendi pro ratione vocationis: Deo demandatae. Johan. 2. versic. 14. & sequentibus. Psalm. 68. ver. sic. 10, 1. Regum. 19. ver. 10. Actor. 17. versic. 16. Numer. 25. ver. 11. 2. Corinth. 7. versic. 7. & 11. vers. 2. Psal. 119. versic. 139. Zelo hoc mori pii uberes lachrymas profundunt, quum vident Legem Dei contemni, Ps 119. v. 136. & horrorem concipiunt ex tranigressione Legis divinae, quum transgressione illa Deus contumelia afficiatur, Psal. 119. v. 53. & procul ab improbis abesse optant, Jer. 9. 2. Exemplain Lotho 2. Pet. 2. 8. Mose Exod. 32. 19. Pinchaso Num. 25. 9. EliaI Reg. 19. 10. Iohanne Baptista Matth. 14. 4. Christo Domino, Joh. 2. v. 14, 15, 16, 17. Matt. 21. 12, 13. In Ieremia, Jer. 23. 9, 10, 11. Paulo Apotolo conspiciente urbem Athenas idolis refertam, Act. 17. 16, 17. Ambrosio Episcopo Mediolanensi, de quo Theodoretus Hist. Eccl. quinto libro, cap. 17.
Hic zelus cum scientia conjunctus esse debet, id est, cum voluntatis Dei & veritatis solida cognitione & prudentia spirituali, & non recedens a praescripto verbi Dei
Hujus zeli est, Christum serio quaerere, verae cognitionis & cultus ejus causa non parcere laboribus & sumtibus, quamvis longum iteconficiendum, quamvis multa incomoda experiunda, quamvis valia pericula subeunda. Exemplo sunt Magi qui ab Oriente Ierosotymam venerunt, Messiam recens natum quaesiverunt, suscepto iti nere longo, milliarium nempe 150. aut plurium, eoque sumtuoso & periculoso, Matth. 2. Ob zelum pro gloria Dei passus est David persecutionem ab hostibus, ut & Christus Dominus, Ps. 69. 10. Joh. 2. v. 13. & seqq Rom. 15.:
Hujus zeli est imagines seu statuas religionis causa humano arbitrio & contra divinum interdictum factas, evertere, auferre & corrumpere. Id autem faciendum est propter subjectas rationes.
1. quia imagines seu statuae a Deo sunt prohibitae in cultu Dei, ut ex secundo praecepto Decalogi patet: Itam Deut. 4. v. 15.
2. quia illas Deus auferri & aboleri jubet, Exod. 23. v. 24. & c. 34. 13. Deut. 8. v. 25, 26. Ezcch. 20. v. 7.
3. quia fuerunt erectae ad adorationem, praeterito Createre, qui est benedictus in secula, Rom. 1. 2.
quia fuerunt instrumenta & objecta scortationis spiritualis seu idosolatriae, ut passim Deus in Scriptura queritur.
5. quia sunt periculosae, sunt scandalum & occasio: dololatriae cum jam viventibus hominibus, tum maxime posteris: sunt doctores mendacii: flectunt & incurvant miseras animas ad superstitionem: Ezech. 14. 3. 4, 5.
6. quia etiam olim a piis & Deo probatis viris e medio sublatae sunt, approbante factum ipsorum Deo: ut a lacobo Genes 35. v. 14. a. Mose Deuter. 9. v. 21. a Gideone Judic. 6. v. 27. a Samuele 1. Sam. 7. v. Sa Chixhija 2. Chron. 29. 5. 2. Reg. 18. v. 4. a Iosia 2. Paralip. 34. v. 4. Epiphanio Cyprio, ut testis est epistola ejus quam Hieronymus e Graeca Latinam fecit 7. quia illae a nullo Patriarcharum, Prophetarum & Apostolorisunt factae vel introductae in Ecclesiam Dei: sed ab hominibus falsareligione & superstitione imbutis, Jes. 40. v. 19, 20. 8. quia illas olim Orthodoxa Ecclesia Christiana prima per aooannos non habuit.
9. quia illas improbarunt & amovere jusserunt Christiani Imperatores & Reges & Principes: ut Historia Ecclesiastica testatur.
10. quia sunt abominationes coram Deo, Ezech. 14. v. 6. II. quia sunt idola Zelotypiae, quae ad zelotypiam provocant Jehovam qui solus coli vult, qui gloriam suam in alium transferri indignatur, Deut. 32. v. 16, 17. Ezech. 8. v. 3.
12. quia attrahunt certas poenas habentibus illas. Nam non tanlum singuli eas habentes a Deo puniuntur, juxta comminationem divinam Ezech. 14. versic. 7. 8. sed propter illas evertuntur totae Respublicae & regna, ut testatur exemplum regni Israelitiei & Judaici: exemplum item Imperii Orientalis, quod restitutis in templa imaginibus perditum est. Certe imagines religionis causa ab hominibus. factae abalienant a Deo cui soli conjuncti sacro conjugio esse debemus.
13. quia illis homines impurant seipsos, Ezech. 20. v. 30, 31. 14. quia nequeunt cum vero cultu Dei consistere, Ezech. 20. v. 31. Josu. 24. v. 14. & seque
15. quia illis prophanatur nomen Dei, Ezech. 20. v 33. 16. quia ab orthodoxis Patribus sunt damnatae. Vide Symphoniam nostram Catholicam, cap. 44.
DEI in-primis imagines corporeae manu humana factae, non sunt ferende; quia Dei imagines corporeas humanam manu facere diserte est? prohibitum Lege Dei, Deut. 4. v. 15,16. Dei imagines manu humana factae divina Lege damnantur, cujusmodi imago fuit vitulus aureus ab Aarone fusus: Dei imagines manu humanam factae etiam abynodo Nicena secunda repudiantur.
Zelo pro gloria Dei opponitur stupor non curans gloriam Dei, & elus errans, & simulatus zelus pro gloria Dei. Stupor non curans gloriam Dei, est peccatum, quum quis non cupit tueri & propugnare gloriam Dei, & non afficitur dolore & indignatione propter ea quae contra voluntatem Dei tam proterve fiunt nec studium habet ea pro sui officii ratione prohibendi & impediendi In hoc vitium incurrunt, qui ferunt dejerationes & blasphemias in Deum, quibus non est curae etiamsi pii persequutiones & indignissima quaeque patiantur. Hisuimadi stupor est deponendus: quia reptehenditur a Spiritu A Sauncto etiam in infidelibus, velut in Gallione Proconsule Achajae, Ach. 18 v. 12, 11, 14, 15, 16, 17.
Selas ceruns, est quum quis gloriae Dei curam declarat cum vehementi studio, sed a vera cognitione voluntatis Dei sejuncto; Vocatur communiter zelus indiscretus, alus Iudaicus, nelus sine scientia.
Estque triplicis moduprimus modus est quum quis indignatur ac versus ea quae recta sunt & bona, quibus gloria Dei laedi falso existimatur, nec debent impediri & depelli: qualis erat zelus Sacerdotum &S. ribarum indignantium pueros acclamare Christo, Hosanna filio David, Matthaei 21. versicul 15,16. & aliorum Judaeorum adversus opera Christi die Sabbathi facta, & adversus Evangelii Christ praedicationem Actor. 5. ver. 17. & capite 13. versic. 50. & capite 14. vers. 2. & capite 17. ver. 13. Roman. 10. versic. 2, 3. Talis e rat zelus multorum Gentilium olim & nunc Papistarum adversus. Evangelii de Christo praedicationem & puri cultus Dei restitutionem. Sic Petrus Apostolus peccavit zelo indiscreto objurgans Christum qui dixerat, oportere se abire Jerosolymam, pati muita & occidi, Matth. 16. v. 2.
Secundus modus zelierrantis, est quum id quod gloria Dei non est nec defendi debet, existimatur esse glonia Dei & cum magno conat: defenditur: Qualis erat itidem Judaeorum pro perpetuitat, templi Jerosolymitani & cultu Levitico, pro traditionibus majorum: qualis Gentilium pro idolis suis & idololatria: qualis Papistarum & quorundam aliorum male informatorum pro tuendis ima¬
ginibus & statuis religiosis pro Ecclesia Romana, pro sede Aposto lica Romana pro primatu Papae: Quali zelo multi Jesuitae. maxinae juniotes, & alii a Jesuitis seducti conantur interficere Reges. Principes, omnesque denique Antichristo Romano adversantes: testatur Gallia & Anglia
Tertius modus, est quum quis gloriam Dei aliter defendit, aut de fendete vult, quam defendi debet, & gloriae Dei laesionem aliter propulsat aut propulsare cupit, quam propulsari debet, nimirum cum in ternecione hominum: Quilis erat zelus Saulis Regis in Gibeonitia interficiendis, 2 Sam. 21. v 2. Zelus item Jacobi & Johannis, qui indignantes recusar. Christo hospitium in quodam vico Samariae, contu neliam Christo factam igne caelitus evoca: o propulsare cupiebant, Luc v. v. 52, 53. 51. Sic Petrus gladio corporali voluit Christum defendere adversus Judaeos Matth. 26 v. 51
II. Quia dedecet renatos Spiritu Christi, Luc. 9. 55. III Quia ab offico Christi & Chrinianorum est alienus, Luc. ver 5 Simulatus zelus pro gloria Dei, quum quis gloriae Dei & verbi ejus & Ecclesiae & religionis curam, propagationem assertionem. defensionemque praetexit ambitioni suae & avaritiae aliisque cupiditatibus suis. Qualis fuit zelus Pharisaeorum & Scribarum, qui a iulteram in facto ipso deprehensam ad Christum adduxerant quasi Legis magni zelatores. cujus tamen transgressores erant, Johan. 8. qualis Demetrii autifabri, qui faciebat Ephesi templi Diana argentea, & praebebat artificibus non parvum quaestum, is avaritia sae & scelerato quaestui praetexit conservationem religionis, Actos 19. ver. 24. & sequentibus: Qualis fuit zelus Cardinalis Lotharingii & Ducis Guisii in Gallia, qui ambitioni & avaritiae suae prae texenait defensionem gloriae Dei, religionis Catholicae & Ecclesiae Dei.
Zelus inconsideratus ut & simulatus res est vesana ac furiosa. Qui enim illo agitantur, iis nullae ad cognitionem causae autes suppetunt, manus autem ad caedem sunt armatae. Exemplum est in Judaeis, qui quum audivissent Jesum asserentem suam Deitatem, zelo incosiderato impulsi lapidare eum voluerunt, taquam blasphemum, Joh. 8. v. ult. & cap. 10. 31.
On this page