Text List

Caput 54

Caput 54

CAPUTLIV. In quo de iustitia coniugum communtinter se

PONIUGII officia versantur in justitia conjugum inter se. & justitia parentum & liberorum.

justitia coniugalis, vel communis est utriusque coniugis, vel alterius propria

Communis iustitia utriusque coniugis est, ut divinarum atque humanarum rerum communionem habeant, hoc est, quo per partes id exponatur

1. Ut uno corde & animo simul Deo serviant, cumque una invocent & diligant, & ad id se mutuo exhortentur, & sint domestica Dei Ecclesia: ut fecerunt Abrahamus & Sara: Isaacus & Rebecca: Zacharias sacerdos & Elisabetha Luc. 1. v. 5, 6

2. Ut ambo conjugalem amorem integrum & impollutum conservent, quod sit si tum anio animogum quae prior est, tum unio corporum quae posterior est, illibata maneat. 1. Cor. 7. 3. 4, 1

3. Ut consuetudine jucunda cohabitent, & pacifice una vivant, ne scandalo sint aliis, neve vita eorum sit cum tristitia, aut extranea solatia quaerere cogantur, unde infamiam facile possint incurrere, I Gor. 7. 15. Ad pacificum autem conjugium consequendum plurimum momenti adfert, si ambo ejusdem sint religionis orthodoxae ut supra dictum. Prov. 15. v. 17. Melius est cibarum oleris ubi est dilectio, quam bovis saginati ubi est odium, Et cap. 17. 1. Melior est buccea. cibi sicci, qui cum est tranquillitas, quam domus plena mactatis anima libus, in qua sit contentio

4. Ut alter alteri debitam benevolentiam reddat. 1. Cor. 7. v. 3. 4, 5. Uxori vir debitam beneuolentiam reddito: similiter autem & uxor viro. Vxor proprium corpus non habet in potestate, sed vir: sit militer autem & vir proprium corpus non habet in potestate, sed uxor. Ne fraudate alter alterum, nisi si quid ex consensu ad tempus, ut vacetis jejunio & precibus: & rarsum simul convenite, ne tentet vos Satanas propter continentiam vestram. Proinde conjugatis continentiam perpetuam vovere ne quidem ex mutuo consensu licet: quia nec donum nec vocationem a Deo habent, nec sui corporis potestatem divino, naturali, publico & privato jure, sed contra ut ad conjugium ita ad actus illius omni jure, ac non privata solum sponsione & obligatione vocati sunt. Hoc jure statuimus adversus Papistas, qui contendunt, conjugatis licere ex mutuo consensu suscipere votum perpetuae continentiae.

5. Ut non quaerant dissolutionem conjugii, 1. Cor. 7. 27. Nam etsi alter conjugum corporis alterius potestatem habet: tamen quia jure divino & naturali, & publico civili habet, non potest privatus conju gum consensus de jure illo derogare; Sed quod omni jure constitutum est, & suo ore pronunciavit Christus Mat th. 19. Quae Deus conjunxit, homo ne separet: idem non uni solum conjugi seorsim, sed utri que etiam conjunctim dicitur, non esse penes conjuges potestatem faciendae separationis quocunque modo

6. Ut bona habeant communia 7. Ut in rebus secundis una laetentur & sibi gratulentur: & vicissim in rebus adversis συμπυδειαν mutuam declarent

8. Ut sancte susciant & educent sobolem, eodem animo respiciantes Dei gloriam, non mundi vanitatem

9. Ut ἐπιεικειαᾳ erga se invicem utantur in tolerandis defectibus cum studio sanandi eos.

to. Ut conjugum alter alteri autor sit monitis & exemplo ad vetam pietatem & virtutem, 1. Cor. 7. v. 16. 1. Pet. 3. v. 1, 7.

II. Ut alter alterius vitam tueatur & conservet. Sic Michol conservavit Davidem quum Saul illum interfectum vellet: Sic Abigail studuit conservandae vitae Nabalis

12. Ut absit a conjuge utroque zelotypia, ne sibi continuam cordianxietatem pariant, & mutuum incitamentum non servandi fidem conjugalem poaebeant. Zelotypia enim, est in conjugibus adulterii suspicio, affectus vehementissimus & charitati maxime adversans & societatem conjugalem conturbans.

Si secus fiat, conjuges damna multa experimento acerbissimo addiscunt: ita ut vel turbulentum & triste sit matrimonium, vel divortium plerunque subsequatur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 54