Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 55
TIVORTIUM, est legitima conjugii solutio, a judice legitimo, Opost sufficientem causae cognitionem facta sententia publicat
Causae divortii duae sunt tantum: una adulterium, Matth. 5. v. 32. & 19. 9. altera desertio, id est, malitiosa alterius conjugis discessio, nulla justa causa sed vel odio verae religionis propter quam cum conjuge habitare recusat vel levitate, vel injusta impatientia fre ni conjugalis, vel aliis non justis & sufficientibus causis, 1. Cor. 7. v. 15.
Inter hat causas ea est differentia, quod adulterium sit propria atque unica causa dimittendi conjugem adulterantem, atque in eo caiu proprie conjunx innocens divortium facit, ac proinde aliquid agiconjugem dimittendo. In desertione autem malitiosa & pertinaciconjunx innocens non agit, sed patitur; aliud enim est dimittere conugem adulterantem, aliud a conjuge ultro discedente dimitti & deseri: nam qui a conjuge ex destinata malitia discedente deseritur, non dimittit eam. Qui dimittit agit, non patitur. Qui deseritur, is patitur, & non agit: non dimittit conjugem, sed animo retinet, & retine re cupit. Quapropter is maritus non potest dici fecisse divortium contra Christi verbum, quod Matth. 5. 32. & cap. 19. 9. exstat, qui in juriam hanc ab infideli patitur & qui manet in vocatione sua, quam tum in ipso est, licet parte altera discedente.
Caeterum in divortio observari dobet, tum modus procedendi, tum tempus, quod personae innocenti possit concedi aliud conjugium.
Modus procedendi complectitur tum legitimam cognitionem juditum, tum tentationem reconciliationis, vel pronunciationem sententiae.
Modus igitur procedendi in casu adulterii ita institui debet, ut auditis partibus sufficienter confirmetur & probetur adulterium commissum, ita ut persona rea convicta sit.
Si persona quae deliquit, rea peracta sit, & persona innocens petat fieri divortium, debet primum judex tentare reconciliationem & adhortari, ut redeant in mutuam gratiam
Si non procedit reconciliatio, pars innocens non potest cogi, ut recipiat ream. Sed si persona accusans honeste vixit, & pesit ferri sententiam, prohuncietur hoc modo: Cum persona quae deliquit, suo scelere dissole verit conjugium, judex autoritate Evangelii personam innocentempronunciat esse liberam, & expresse ei concedit, ut pro sua conscientia pie contrahat aliud conjugium
Sic legitime conjunx innocens potest dimittere conjugem adulterantem & aliud postea conjugium inire. At sine cognitione judiciali & sententia publica dimittens, illegitime dimitti
Persona condemnata debet puniri, quandoquidem maxima est juris conjugalis necessitudo, quam conjugum alter frangens adulte tio, eadem opera, juri divino & naturali & civili, publico & privato perfidia turpissima adversatur, jus suum erga conjugem innocentemamittens, & eidem cripiens debitum. Nam haec omnia maleficiae concurrunt simul in causam adulteri:
Puniri autem debet persona nocens a Magistratu politico, cujus est adulteria punire: vel mortis supplicio secundum legem divinam vel exsilio, ut pellatur ex iis locis, ubi vivit persona innocens, cui altera videlicet condemnata, velut mortua existimanda: vel alia poena quam Magistratus convenientem judicaverit.
sertionis, In casu desertionis processus ita institui debet, ut audita petitione personae accusantis, primum legitima cognitio fiat. Ea in noc consistit, ut primum exploretur, an persona vere deserta sit, ne levitati aut perfidiae, desertionis umbra praetexatur.
Non est enim desertor, qui abest vel officii causa, ut legatus, aut miles legitima autoritate ad militandum delectus: vel voluntate coningis, ut si abest alibi in mercatu, aut alio honesto negotio, vel in captivitate detinetur: vel deportatus est, si nempe casus in quem maricus incidit, non mutat uxoris affectum, id est, si non tale scelus, quo alioquin conjugium dissolveretur?
Deinde postquam cognitum est personam vere desertam esse, vocetur persona desertrix in judicium legitima citatione in publico loco facta & affixa, ut intra constitutum certum terminum compareat.
Si persona desertrix comparet, reconciliator personae desertae. 1. Cor. 7. v. 11 Si autem finito termino personae desertrix non comparet: aut sub fide publica comparens nolle & non posse se cum hoc conjuge vivere & cohabitare, nolle se eum sequi constanter testetur, atque sic in desertione pertinax maneat; audiantur testimonia de personae innocentis integritate, & pronuncietur libera. 1. Cor. 7. v. 15.
Papae Romani alias etiam causas divortii statuunt, supra Deum se efferentes, qui qnos ipse conjunxit, non vult ab homine quoquam separati. Nam Pontifices separant conjuges, quorum alter prolen suam propriam ex lavacro sancto susceperit. Tomo secundo Concilior. in decretis Papae Deus dedit. Et Jur. Canon. 30. q. 1. can. Pera venit ad nos, &c.
gium concedi Temporis, post quod aliud conceditur conjugium personae innocenti, duplex est consideratio: alia in casu adulterii, alia in casu depertionis.
In casu desertionis conceditur conjugium si certo constet personam desertricem vel mortuam esse: vel nic aut alibi adulterio commisso conjugium dissolvisse: vel cognita citatione comparere noluisse
On this page