Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 57
Parentum officium est, liberos sustentate victu & amictu, 1. Tim. 5, 8 2. Liberos educare in doctrina & disciplina Domini, Deut. 6. 6. 7. Eph. 6. 4. Col. 3. 21. Parentum igitur est, liberis opera Dei narra re, delinquentes castigare, Psal. 44. v. 2. Prov. 1. v. 8. & 3. 1 & c. 4. v. 1. & seqq. c 23. 13, 14.
4. Moderate patria potestate uti, ne liberos exacerbent, & ad iram provocent, Eph. 6 v. 4. In castigandis moribus lenitate sanandi potius liberi, quam austeritate exasperandi.
Castigatio liberorum delinquentium neutiquam intermittenda: I. Quia mandata est divinitus, Proverb 19. 18. & cap. 23. vers. 113. 14
III. Quia liberis eximit stultitiam & reddit illos intelligentes, Prov. 22. 15. Prov. 19. v. 25. & cap. 21. 11
IV. Quia proderit illis per totam vitam, Prov. 22. 6. V. Quia cripit liberos e malo in quod se alioquin praecipitarent parentum indulgentia, Prov. 23. v. 13. 14.
4. Liberis, si necesse sit & nihil obstet, recte & tempestive prospicere de conjugio, 1. Cor. 2. 36. Vide Chrysostomi homiliam duodecimam in epist ad Coloss. sub finem
Ante excessum ex hac vita disponere domum suam, & praecipere liberis familiaeque suae, ut in obsequio Dei fideliter maneant: eosque gratiae Dei commendare religiosis precibus atque sic eis ulcimum valedicere. Id mandatum Abrahamo Genes 18. versic. 19. mandatum idem fuit Regi Ezechiae, 2. Reg. 20. vers. 1. Jesaiae3 8 versic. 1. & fecerunt Abrahamus, Isaacus, Jacobus, Gen. 48. & 49. David 1. Reg. 1. & 2. Psal. 7.
Liberorum officium, est tum honorare parentes & in omnibus hoc: spectare, ut sancta obedientia parentes laetitia afficiant, ac nequaquam eis moestitiae sint, Ephes. 6. v. 1. Coloss. 3. vers. 20. Proverb. 19. v. 1. & cap. 23, 24, 2,. tum inter se concordes esse & se mutuo uvare, Psal. 133. 1. tum si aliqui ex ipsis male se gerant, patrem admonere, ut illi corrigantur & ad meliore frugem revocentur, exemlo Josephi qui fratrum vitia patri retegebat, Gen. 37. 2. Iidem offensiones mutuas vitabunt, praesertim si jam adulti sint: nam fratrum simultas gravissima est & irreconciliabilis, Proverbiorum 18. versiculo 19.
Honor erga parentes comprehendit reverentiam, amorem, obedientiam, ανλπι λαργιαν seu gratitudinem erga parentes. 1. Timoth. 1 5. 4. tolerantiam infirmitatum, ut iracundiae & duritiei illorum & aliarum infirmitatum, quae sine nominis divini contumelia tolerati possunt, Lev. 19. 3. Matth. 15. 1. Marc. 7. 11, 12. Christus ostendi quinto mandato Decalogi, ut liberi parentibus benefaciant. I Timoth. 5. 4. Enitendum liberis ut parentibus sint gaudio & exsultationi Luc. 1. v. 14
Parentibus honor exhibendus est a liberis: I. Quia parentibus Deus mandat honorem exhiberi a liberis, Levit 19. 3. Proverb. 23. 22, 26.
III. Quia honoris parentibus debiti exhibitio est documentum hominis sapientis, Prov. 10. 1. & cap. 15. v. 26.
Beneficentiae erga parentes & propinquos Josephus exemplum singulare est, qui non solum patrem, sed & fratres, a quibus acerbe & immaniter tractatus venditusque erat, totasque eorum familias gravissima fame laborantes, in AEgyptum transtulit, & liberaliter aluit.
Honori parentibus debito opponitur contumelia & illicitus honer. Contumelia in parentes, est poccatum, quum quis honorem parentibus debitum non exhibet, ex negligentia quadam, non habendo illorum justam rationem: aut si quis ex malitia ignominia eor afficit, odio habet, illis contumax est, & recusat benefacere quum possit, aut malesicia pro beneficiis reponit, sive eos percutiendo sive aliis modis laedendo: aut alioquin male se gerit, non respondens. institutioni, speique parentum.
Omnibus autem modis fugienda: I. Quia severiter a Deo prohibita est. II. Quia certas poenas attrahit, ut ostendit exemplum Chami, Gen. 9. v. 22. & seqe
III. Quia est indicium stolidi animi Prov. 10 1. & cap. 15. v. 20. & cap. 17. v. 25. & cap. 19. 13.
V. Quia parentes evertit bonis & eorum animos avertit a tali prole, ut fugiant & exhorrescant ipsum, Prov. 19. 26.
Inprimis autem cavenda malitiosa contumelia in parentes, veluti si quis patrem aut matrem percusserit, etiamsi non sequatur mors aut grave corporis damnum, si quis parentibus maledixerit: I. Quia sit gulariter a Deo prohibetur. II. Quia supplicio capitali a Magistratu jussu Dei plecti debet Exod. 21. v. 15, 17. Illicitus honor erga parentes, est quum quis majorem habet rationem parentum, quam Dei. Prohibetur Matth. 8. v. 21, 22.
On this page