Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 56
USTITIA alterius conjugis propria peculiariter vel ad mariti officium proprium pertinet, vel ad uxoris officium proprium
Mariti officium proprium est: 1. tueri urorem, ejus defensorem, protectorem & tutorem agere Coloss. 3. vers. 19. Hinc dicitu maritus esse uxori operimentum oculorum apud omnes, Genes. 20. 16. expandere alam vestis suae super uxorem, Ruth. 3. 9.
3. Uxorem decenter rtactare in vestitu, ornamentis & aliis necesariis. Non enim sicut ancilla, sed ut socia tractanda est: quia non depedibus, sed de latere viri formata est
4. Pacis conjugalis autorem & conservatorem esse, & si opus est, rudenter, leniter, uxorem corrigere, admonitionibus benevolentiae plenis, non iracunde & aspere odiosis reprehensionibus, nec verbis injuriosis & contumeliosis, multo minus verberibus, ne exacerbeur uxor & refractaria reddatur: neve ipse matitus autoritatis suae pacturam faciat apud alios. Nam qui alios ad pacem & concordiam salutatiter exhortetur & addicat, qui ipse domi suae cum uxore pacem & concordiam colere & tueri non novit? Hoc praeceptum maxime ad ministros Ecclesiae in conjugio viventes & ad presbyteros Ecclesiae pertinet, ut & ad Reipublicae gubernatores, qui alios dissidentes ad concordiam revocare debent, ne iis accidat, quoc Gorgiae Oratori apud: Graecos & Philippo Regi Macedonum Gorgias excellens Orator, laudatus pluribus in locis in scriptis Ciceronis, exhortatus erat aliquando Graecos dissidentes ad pacem & concordiam oratione admirabili artificio elaborata. Cui quum finem impesuisset, quidam Melanthus nomine surrexit coram coetqui aderat, & in hunc modum loquutus est: Ecce Gorgias eloquente oratione nos conatus est ad pacem adducere & concordiam, qui numerb infiniti sumus: & non novit tam belie perorare domi suae, quo possit efficere ut uxor & ancilla ejus cum ipso pacate vivant, quum tres duntaxat sint numero. Nam videre est eos semper rixari & continue dissidere. Quapropter mihi videtur magna esse ejus temeritas, quod nos ad concordiam exhortatur, quam domi suae hapere nequit. PHILIPPUS vero rex Macedonum Alexandri Magn pater quodam tempore cum Olympiade conjuge & filio Alexandro dissidebat. Advenit tunc ad eum Demaratus Corinthius, roSatusque a Philippo, Ecquid consentirent iam inter se Graeci? ore libero respondit, Scilicet tibi convenit de Graecorum concordia agere, qui dissides ipse a proximis tuis. Sensit eum vera dicere Philippus: ac se rediit, & cum suis in gratiam,
5. Non obsequi uxori potius quam Deo: nam Adamus non recte fecit dum Evae potius auscultavit quam Deo, Gen. 3. v. 6, 17. Abrahamus etiam peccavit quod suasu uxoris suae duxit etiam Agatam Genes. 16. 2, 3. Salomon rex graviter peccavit in gratiam uxorum 1. Reg 11 3. 4, 5. & rex Achabus vendiderat se ad faciendum quod malum est in oculis Jehovae, quia seducebat eum Izebel uxor ejus, 1. Reg. 21. 25.
6. Non odisse uxorem si illa sterilis sit, sed potius consolari, eo nomine sese afflictantem: Ita de Elltana patre Samuelis Propheta legitur, ipsum consolatum esse uxorem suam Channam 1. Samuelis 1. vers. 8. Channa quare fles? & quare non comedis? & quare male se habet cor tuum? annon mel er sum tibi quam decem filij?
Vxoris officium proprium est: PRIMUM, matito proprio subjectam esse, 1. Corinth 14. 34. Ephes. 5. 22. Coloss. 3 vers. 18. 1. Pet. 3. 1.
Subjectio uxoris complectitur amorem erga matitum, Ruth. 1. versic. 8. reverentiam erga eundem, Genes. 24. versic. 64, 65. Eph. 5. versic. 33. obedientiam quam paret imperio ejus, 1. Petri. 3. versic. 6. sociatatem in recte colendo & invocando Deo ad quam a matito seu monitis seu exemplo invitatur, aut etiam ad quam ipsa maritum exemplo suo adduxit, 1. Petri 3. 1. adjumentum quod marit: praestare tenetur in liberis recte educandis, in paranda & conservanda re familiari, in levandis viri curis, afflictionibus, morbis, in tuenda vita ejus, &c. Genes. 2. versic. 18. Proverb. 31. 10. & sequentibus. Exempla, Genes. 31. versic. 14, 15, 16. 1. Samuel. 19. versic. ri. 1. Samuel. 15. versic. 18. & seqq.
Causae hujus officii sunt: 1. quia ad subjectionem uxorem hortatur Apostolus Eph. 5. 22. Col. 3. 18.
2. Est a proprietatis jure, quia nihil est tam proprium uxori, quam maritus suus: quocirca ejus gratia libenter omnia subire debet & praestare.
3. Quia sic decet in Domino, qui hanc δlαριαν instituit sibi probatam. Ita subjectionem mulierum confirmat Paulus Colossen. IS autoritate Dei, ut illae cogitent, se non bominibus praestare obsequium, sed Deo, quum propter Deum matitis suis obediunt: Ac proinde cavendum, ne dum matitis rebelles sunt, Deo ipsi hujus subectionis autori resistant I. Quia mulier post virum demum a Deo creata est, I1. Timoth. 2. 13.
5. Quia mulier est ex viro, non vir ex muliere, 1. Cor. 118. 6. Quia mulier est creata propter virum, non vir propter mulierem, 1. Cor. 11. v.
7. Quia mulieris caput vit est, Eph. 5. 23. 8. Quia mulier primum seducta, causa transgressionis marito fuit, Genes. 3. 16. 1. Tim. 2. v. 14. Sic quae prima in defectione a Deo. fuit, est postrema in honore¬
10. Quia & Sata surjecta fuit Abrahamo, quam imitari uxores debent sactae siliae Sarae. 1. Pet. 3. v. 6.
II. Ut multer promti:udine subjectionis suae maritum si a verreligione alienus sit, Christo lucrifaciat. 1. Pet. 3. v. 1, 2.
On this page