Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 58
Officium dominorum, est 1. curam rei familiaris, quam solic te gerere. Itaque injustus est qui familiaris curam abjicit. De hoc officio dominorum multa passim in Proverb. Salomonis. Pigritia igitur & luxuries fugienda. Eccles. 10. v. 18, 19. Temeratiae spon sionibus facultates in periculum non adducendae: sed ab eo qui temere fidem pro alio interposuit, pignus exigendum Prov. 20. 16.
2. Servos & ancillas, DEI amantes & pietati studentes alere Psalm. 101. versic. 6, 7. eosdemque in officio continere. Prov. 29. vers. 25.
S. Moderate uti suo in servos imperio. Eph. 6. v. 5. Id sit dupliciter: primo si domini servos non gravent nimiis laboribus, semperque meminerint, eos non esse asinos sed homines. Deinde, sullis placide imperent; placide etiam eos cum officium neglexerunt, objurgent, ne verbis durioribus exasperentur; & verberibus inhumane & crudeliter eos ne laedant, aut vulnerent, meminerintque sibi etiam esse Dominum in caelis, apud quem non est personarum. respectus. Eph. 6. 9. Ideo etiam servitutis duritiem & tristitiam mitigare voluit olim Deus in populo suo, jubens servum Hebraeut. pretio emtum post sex annos servitutis gratia dimitti, Exod. 21. 2. Quin etiam mancipia, id est, servos & ancillas pretio emtos crudeliter tractari Deus vetuit, & pro oculo aut dente servi ancillaeve excusso, liberos eos dimitti imperavit, Exod. 21. 26, 27.
Officium servorum, est, I suos dominos omni honore dignos ducere, & non despicere. 1. Tim. 6. v. 1, 2.
2. Ex animo imperatos a dominis labores perficere. Ephes. 6. vers. 5. 3. Esse fideles in commissis sibi a dominis ut bona eorum conservent, Tit. 2. 10.
Causae cur servis hoc officium praestandum, sunt. Prima, quia officium illud mandat Dominus, quum ita ait per Apostolum, Colossen. 3. vers. 22 Servi auscultate Dominis vestris, Itaque illi qui serviunt, non tam homines respicere debent, quam Deum. Is enim est qui illis hoc onus imposuit, quique illis mandat ut dominis auscultent, donec Deo visum fuerit, libertate corporali eos donare.
Secunda, quia officium illud non praejudicat quicquam libertati spirituali, non illam adimit, imo ne imminuit quidem: quia ausculo tant in statu suo servili dominis secundum carnem, qui in spiritum ipsorum nullum jus obtinent. Quod est optimum & praestantissimum, liberum est; Servitus tantum est carnis, ac proinde non perpetua, sed ad breve tempus: dominium cui subsunt est secundum carnem seu carnale, ac proinde temporale & breve. Quicquid enim est carnale, est caducum & non diuturnum.
Tertia, quia id requirit timor Dei. Qui enim Deum timet, officium sibi injunctum a Deo, studiose & non invitus facit. Qui Deum; timet, nihil mali facit, etiamsi nemo videat,
Quarta, quia officium illud Domino potius exhibetur, quam hominibus: quia Domino Christo serviunt. Deum enim & Servato. rem, nostrum Christum servi Christiani honorant, & doctrinam ejus ornant, quum fideliter Dominis suis serviunt, Tit. 2. v. 10. Ephes. 6. v. 5, 6. Col. 3. 23.
Quinta, quia recepturi sunt a Domino mercedem haereditatis, hoc est, quam obsequio & fidelitati ipsorum gratuito rependet ut filiis & haeredibus: nam haec haereditas ex adoptione est. Colossen3. v. 2.4.
Sexta, quia qui injuriam intulerit, referet injuriam quam intulerit, hoc est, luet pro illa poenas, nimirum sive servus sit, sive dominus. Coloss. 3. 25. Servus enim infert injuriam domino, fraudulem ter opus sibi demandatum faciens aut intervertens aliquid quod heti est. Jam si inique egerit, non solum hominem offendit, sed & Deum quem in admissa adversus carnalem Dominuin fraude contemsit. Herus vero infert injuriam, si servum fidelem iniusta saevitia premat, & indignis modis tractet, operasque eius non compenset benevole
On this page