Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 62
TONOR Magistratui politico debitus, est justitia distributiva, quae consistit in subjectione fideli, reverentia, amore, obedientia civili erga Magistratum, communium onerum portatione, & fide constanti in Magistratum atque in Rempublicam, ad publice salutis conservationem, in qua & privata cujusque salus continetur, Rom. 13. v. 1. Matth. 17. v. 27. & cap. 22. v. 21. 1. Pet 2. 13. Eccle 8. & 10. Prov. 23. 1, 2, 3.
Subiectio fidilis, est prima pars honoris Magistratui politico debiti, qua quis est subditus Magistratui politico, obligatione naturali aut voluntatia.
Naturali obligatione subditus, est qui sub jurisdictione & dominio Magistratus illius cui subest, natus est: quali obligatione Israelitae erant subditi Salomoni¬
Voluntaria obligatione subditus, est qui certo Principi seu Magistratui politico se ultro subjicit, & pro superiore & domino suo cum recognoscit, etsi sub ejus dominio natus non sit: Tali obligatione Sedechias rex Juda factus est subditus & vasallus Nebucaduetzaris Magne
Subjectionis utriusque vinculum est homagium seu juramentum fdelitatis, quo subditi se obstringunt, se velle esse & manere fideles Principi seu Magistratui suo totnique Reipublicat
luramentum fidelitatis ab omnibus subditis Prineipi seu Magistratui suo legitimo est praestandum: idque candide & sine aequivocatione & mentali evasione & secreta reservatione
Recusari non potest nec debet, ob Papae Romani interdictum, & dispensari de eo a Papa nec potest, nec debet
Subiectio Principi seu Magistratui suo legitimo praestanda est ab omnibus, non tantum a laicis, sed etiam ab Ecclesiasticis
I. Quia a Deo mandata est omnibus, tani Ecclesiasticis, quam politicis, Rom. 13. v. 1, 2, 33 4, 5, 6, 7. item 1. Pet. 2. v. 13. & sequentibus
II. Quia a Christo ipso, a Prophetis, ab Apostolis & aliis fidelibus exhibita fuit Principi seu Magistratur. III. Quia Romani Episcopi inde ab initio Christianismi per multa secula Imperatorum se beneficiarios ab subditos omni obsequie & submissione fatebantur.
IV. Quia longe absurdissimum est, potentem hominum Ecclesiae larva aliis illud entium factionem sub imperiis Regum & Princilum nasci, educari, opimisque praediis frui posse, quae a Regum & Principum potestate immunis sit, nec ullo jure Regum & Principum Legibus judiciisque subjecta sit. Falsum igitur est quod Bellarminus libro de Clericis cap. 28 pronunciat, Ecclesiasticos homines, omni terrenorum regum potestate solutos, nec eos vel in rebus civilibus, ad obsequium posse adigi nisi cantummodo vi rationis & pro arbitratu fuo, pacis & tranquillitatis publicae conservandae gratia
RESP. Etiam; maxime si quis sub eo natus sit aut degat, aut in potestatem ab eo redactus sit. Sic enim Israelitae subjecti fuerunt Pharaoni, & nonnisi ejus concessione migrate voluerunt. Israelitae fuecunt subditi jussu Dei Regi Babyloniae, Jeremiae 17. v. 11. Christiani fuerunt subjecti Romanis Imperatoribus infidelibus: Qua de r lustinus Martyr Apologia 2. Ambrosius contra Auxentium: Tertullianus in Apologetico. Etiam Juliano Apostatae Christiani subditis fuerunt: Vide Augustinum in Psal. 12.
OEJICITUR I. Iuramentum fidelitatis absque evidentissima gravissimaque diuvini honoris injuria & salva fide Catholica & salute anima. rum Principi seu Magistratui infideli & haeretico praestari non potest. Ergo non est ei praestandum, ut nec subiectio
RESP. Distinguitur antecedens, quod verum est de jurament formula verbo Dei contraria: De juramento autem ad mere civilem obedientiam obligante est falsum
OBJICITURII. Iuramentum fidelitatis quo cripitur Pontifici Romano primatus & autoritas spiritualis, adversatur fidei Catholicae; quia primatus ille Pontificis est verbo Dei institutus: Ergo non est praestandum.
QUAERITUR II. An recte faciant subditi, qui nolunt Principi homagium praestare, nisi religionem ipsorum amplectatur:
Exemplum est in Gallia: Papistae ligarii noluerunt Henricum IVpro Rege agnoscere & homagium ei praestare, nisi relicta Evangelii professione Missam adiret & Papista fieret.
RESP. Non recte faciunt: Nam si Princeps non debet cogersubditos ad suam religionem: multo minus subditi debent Principem cogere, ut religionem amplectatur aliam, quam ipse agnoscit esse veram. Evangelici non cogunt Principem ullum Papisticae relis gioni addictum, ad amplectendam religionem Evangelicam, sed hoc tantum quaerunt, ut ipsi possint Deo subditi esse & servire in religione Evangelica, quam solam pro vera agnoscunt, etiamsi in civilibus Principi Papano subditi sint & parere velint.
Cum subjectione pugnat maledicentia in Principem seu Magi stratum, quae prohibetur Exodi 22. v. 28. Ecclesiastis 10. 20. Ne qui dem in couscientia tua Regi maledicito. Quapropter graviter deliquit Simei maledictis & conviciis incessens & lapidibus petens Davidem regem, 1. Sam. 16. nec impune id fecit, ut videre est 1. Reg. 2. 44. 45, 46
Pugnat cum debita subjectione etiam contemtus Magistratus politici, seditio, rebellio, contumacia, simulatio subjectionis, & impia servitus praesertim in idololatricis & injustis rebus.
Contemtus Magistratus politici & rebellio in illum prohibetur Eccles. 10. vers. 20. Provocat iram Dei. Graviter punitur a Deo. ut ostendunt exempla Rorachi, Dathanis & Abirami, Num.16. Provocat iram Magistratus, Prov. 19. 12.
Seditionis causa efficiens principalis est Satanas autor confusionum & caedium. Inter homines vero solent autores seditionis esse homines ambitiosi, idololatrae, bonorum alicnorum cupidi. Sic seditionum plurimarum autores fuerunt Pontisices Romani & alii clerici: Papani¬.
QUAERITUR: Si Imperator, Rex, Princeps aut Magistratus alius si ve Catholicus sive alii religioni addicta, a Pasia excommunicutus sit an subditi ipjius propter illan excommunitatiolem Papalem sint soluti a juramento fidilitatis, eiusque ditio direptioni iure exposita cuivi occupanti? Ac proinde, An Imperator. Rex, Princeps, aliusque Magistratus per Papam excommunicatus, possit jure per suos subditos vel aliquos alios quoscunque deponi¬
RESP. Nequaquam: I. Quia excommunicatio non est a Deo praecepta ad hunc finnm, ut excommunicatus, quicunque is sit, temporalibus juribus & dominiis suis exuatur: sed ut a peccato & scandalo gravissimo propter quod juste & legitime excommunicatus est, resipiscat & deinceps abstineat, ut supra explicatum, quum de excommunicatione ageretur.
2. Quia excommunicatio per Papam in eos qui ipsi aut clero Paano non placent aut qui non in omnibus voluntati, aut potius ambitioni, avaritiae & tyrannidi ipsius explendae se accommodant & satisfaciunt, vibrata, est injusta atque iniqua: quia causa ejus propter uam sit non est justa & verbo Dei conveniens. Nam si causam efficientem a qua & propter quam sit spectes: Papa non habet jus quemquam excommunicandi, quia non est verus Ecclesiae Episcobus, sed est Antichristus ille. Deinde non placere aut non satisfaceret in omnibus libidini Papae, peccatum non est a Deo prohibitum, propter quod quisquam sit excommunicandus,
Si finem consideres, Papa excommunicationibus suis praetensum. in omnes homines affectat & stabilire conatur Primatum, qui e diametro verbo Dei adversatur & nullo modo ei competit, ut alibi probatum est a nobis Forma vero excommunicationis Papalis est prorsus illegitima, & verbo Dei minime consentanea.
3. Quia etiamsi excommunicatio Papalis justa esset, & Papaesset verus Ecclesiae Dei Episcopus; tamen locum non haberet nisi in eos qui Romae degunt & Romae sacris cum eo communibus. utuntur, aut ad curam ejus pastoralem jure pertinent: In alios autem qui jurisdictioni ipsius Episcopali subjecti non sunt, minime se extenderet.
I. Quia nullus Imperatorum, Regum & Principum, a veris Episcopis veteribus legitime excommunicatorum, juribus & domimis suis temporalibus privatus fuit, ut satis ostendunt exempla, Phiippi Arabis Imperatoris excommunicati a Fabiano Episcopo Romano, & Theodesit Magni excommunicati ab Ambrosio EpiscopoMediolanensi. Exempla Imperatorum Germanicorum & Relum aliorum quos Pontifices Romani imperiis & regnis suis spoliarunt, minime sunt proba: quia Imperatores & Reges illi notoria & omnibus suppliciis vindicanda injuria a Pontificibus affectifuerunt.
Impia servitus in rebus uoluntati Dei repugnantibus, ac in-primis idololatricis & injustis nequaquam prestanda Principi seu Magistratui politico:
2. Quia Deum ad iram provocat, Num. 22. v. 23. 3. Quia a Deo reprehenditur in quibusvis, ut in Bileamo Num. 22. v. 32. 2. Pet. 2.16. in Urija sacerdote, 2. Reg. 16. 10, 11 Si igitur edicta Principis seu Magistratus voluntati Dei repugnent, ac proinde sint impia & injusta; tum fideles non tenentur us obedite, propter sequentes rationes: I. Quia oportet Deo potius obedite, quam hominibus, Act. 5. 29. Heb. 10. 24, 25.
II. Quia probata aliorum fidelium exempla idem docent, ut obstetricum AEgyptiarum, Exod. 1. versic. 15, 16, 17. parentum Mosis Exod. 2. versic. 2. Hebr. 11. versic. 23. ministrorum seu apparitorum Saulis nolentium sacerdotes Jehovae interficere, Samuel. 22. versic. 17. amicorum Danielis Daniel. 3. versic. 16, 17, 18. Danielis ipsiusmet Daniel. 6. versic. 11. Judaeorum contra interdictum Xerxis & Artaxerxis Longimani aedificationem templi resumentium; Ezr. 4. & 5. Chagg. 1. Apostolorum Christi Actorum 4. versic. 18, 19. & cap. 5. versic. 27, 28, 29. aliorum fidelium contra edicta Magistratus politici religionem Christianam exercentium, docentium & propugnantium, Hebr. 10. versicul. 32. Apocalyps. 2. vers. 10.
QUaRITUR, Si quis non vult amplecti religionem sui Principis, edictis publicis imperatam omnibus subditis, ac praeterea illam falsam. haereticam atque Antichristianam esse firmissimis rationibus fretus affirmat; an sit propterea reus criminis laesae maiestatis humanae:
RESP. Non est: 1. Quia crimen laesae majestatis humanae non versatur in religione, sed in negotiis politicis:
2. Quia & amici Danielis recusantes obtemperate edicto. Nebucadnetzaris Magni, quo imperabatur idoli autei adoratio, non fuerunt rei criminis laesae majestatis.
BERITUR amplius: An Evangelici sint rei criminis laesae mutestatis Imperatoriae seu Regiae, quia libere tuentur religionem Evangelicam contra calumnias & oppugnationes Iesuitarum, Pseudepiscoporum & aliorum:
RESP. Non. 1. Quia crimen laesae majestatis Imperatoriae vel Regiae non committitur eo quod vere divina religio defenditur.
2. Quia Evangelici fideliores sunt Imperatoribus & Regibus, quam Romani Pontifices & illorum asseclae¬
RESP. Non damnant, I. Quia sciunt officium judicandi vivos & mortuos non sibi esse demandatum, sed Christo. 2. Quia tantum nonstrant Jesuitis, Pseudepiscopis & aliis defensoribus Papismi crassos trrores, quibus non tantum vulgus, sed etiam Imperatores & Reges ipsosmet seducere audent
QUA. RITUR adhuc: An ministri Ecclesiae peccent, qui contra inrerdictum Principis annunciant Evangeliem Iisu Christi? & an subliti peccent contra interdictum Principis convenientes ad audiendum Evangelium Iesa Christi & communes preces ad Deum,
RESP: Non peccant. I. Quia qui Evangelium Christi antunciant vel audiunt, faciunt id quod Deus ipsis mandat, quodque nulla creatura, nullus Angelorum, nedum hominum prohibendi us habet. 2. Quia Daniel Propheta pueces quondie ad Deum concepit, contra interdictum Regis Datii, quia etiam Apostoli & ali fideles in primitiva Ecclesia contra interdicta Imperatorum, RePum, Magistratuuumque aliorum, annunciaverunt vel audierunt Evangelium Jesu Christi, precesque ad Deum conjunctim habuerunt, ut Acta & Epistolae Apostolorum & Historiae Ecclesiasticae nec non Patres orthodoxi abunde testantur.
RESP. I. Pro Principe seu Magistratu tibi irascente Deum ora, ut clementem & benignum ei animum erg: te largiatur.
III. Modeste in stationetua te contine, neque rebellato: modestienim & patientia tua sanabis Principem & a magnis peccatis revocabis & vitabis malum alioquin tibi eventurum, bonam gratiam recuperabis atque reconciliatam retinebis: quod consilium dat Salomon in Ecclesiaste cap 10. v. 1. & seqq.
II. Tolera ac dissimula multas infirmitates Principis, Eccles. 8. Ne perturbate a facie eius abito: Et densque cave maledicas Principi Eccles. 10. v. 17.
Fides constans in Principem & Rempublicam, est per quam quis firmus & certus est, nihil in Principem & Rempublicam ullo metu, ullave spe commodorum privatorum, ullove alio affectu noxio dicere aut facere, sed nec ab aliis, quod in se est, sieri: ac proinde omnia pericula ac damna a Principe & a Republica avertere, consilia & molitiones hostium impedire & detegere, & omnia consilia ac facta id Principis & Rcipublicae conservationem dirigere, uti bonum civem & virum probum decet ac par est facere.
Eaque sedulo praestanda: I Quia a Deo mandata est. II. Quia in piis magnopere commendatur a Spiritu Sancto, ut in Chuschai Arcaeo, 2. Sam. 15. v. 32. & seqq. & cap. 17. 7. & seqq
III. Quia & in Gentilibus laudatur, ut in Phocione Atheniens. qui Reipubl. causa contra vulgus, contra potentes, contra morte ipsaummotus stetit: in M. Catone qui ut publice exitiosa impediret, restitit Metello Nepoti Tribuno plebis, rempublicam perniciosis logationibus turbanti, & C. Caesari Consuli legem de dividendo agro Campano ferenti: idem Pompeji Magni affinitatem respuit, tenunciari ei libere jubens; Non capi aut illaqueari se per feminas, quod si Pompeius rectam in Republ. viam iniret, ultro se amicum fore; sin aliam, nullo pacto, aut pretio¬
RESP. Distinguendum est: Aut enim absolutam Monarchiam hibet, aut conditionibus certis adstrictam. Si absolutam Monat chiam habet, est in fide ejus perstandum, etiamsi tyrannus evasit. etiamsi nihil minus praestet, quam quod ex officio erat Regum & Principum. Sic enim videmus exemplo nobis Danielem praeivisse atque in fide Nebucadnetzaris perstitisse, etsi Nebucadnetzar ty tannidem exerceret Sed si Rex seu Princeps monarchiam habealimitatam & adstrictam certis conditionibus, in quas juravit, seuquas se promisit servaturum, penes Status aut Primores regni seu Principatus est, coercere Regis seu Principis tyrannidem & immanitatem.
Sunt officia subditorum quaedam ordinaria, quaedam extraordinaria quae Graeci vocant μαζα ωριστασιν. Ordinarium ac proprium cujusque civis officium est quod ei competit pro ratione loci & stationis, quam obtinet in Republica. Ea vero Reipublicae tempora aliquando incidunt, ut fas cujusque sit publicae saluti, si quid potest, extra ordinem consulere: Haec illi vocant officia καζα ωριςασιν, velus Ecasu & reipubl. necessario tempore pendentia. Sic quum neminprivato fas sit quemquam occidere: in oppressa tamen Republica, quis tyrannum (qui vere tyrannus sit, non qui falso talis judicetur ut ex sententia Papae & Jesuitarum) occideret, huic, tanquam de civira re bene merito, praemium decernitur. Haec officia lege certa definiri nulla alia possunt, quam salutis Reipublicae respectus
Opposita est ei persidia in Rempublicam, defectio a Principe seuMagistratu, & dolosa fidei in Rempubl cam simulatio
Ferfidia in Rempublicam, est scelus quum quis prodit patriam seu libertatem publicam, sive conspiret in legitimum Principem aut Magistrarum; sive in vere fidos Reipublicae administros & conservatores: qualis fuit perfidia Achitophelis & illorum qui deserta fide Davidi Regi data, Absalomo adhaeserunt eumque Regem unxerum 2. Sam. 15. & 16. qualis Ziphaeorum fuit perfidia Davidem optime de regno Israelitico meritum & merentem, illudque conservantem tyranno prodentium, 1. Sam. 23. 19. & cap. 26.
Perfidia in Rempublicam & proditio non est, cum quis deserte illegitimo possessore Reipublicae, sese adjungit legitimo & a Deo. constituto Principi, ut Rahab Jos. 2. v. 3. & seq. Abner deserto Ischbo seto adjungens se Davidi 2. Sam. 3. v. 9. & seqq. Aut cum quis conscio legitimo Principe aut Magistratu hosti se adjungit aut cum eo manet ad exploranda & impedienda ejus consilia, ut fecit ChuschaiArcaeus volente & jubente Davide pulso ab Absalomo, 2. Sam. 15. v. 33 & seqo
Defectionis a Principe seu Magistratu causa saepe sunt peccata. Principis seu Magistratus: ut Moabitae defecerunt a Rege Israelis propter idololatriam eius 2. Reg. 1. 1.
On this page