Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 61
IRATITUDO, est virtus per quam agnoscimus & profiteImut, a quo & quanta beneficia acceperimus & declaramus studium praestandi benefactoribus nostris mutua officia honesta ac possibilia nobis.
Eaque est vel animi vel facti Gratitudo animi, est qua benefactoribus pro beneficiis datis gratiam habemus, etiamsi compensare ea non possimus
Eaque declaratur tum gratias agendo pro datis beneficiis, conservando eorum memoriam, eaque apud alios celebrando, & beneprecando piis votis, pro successu bene de nobis meritorum: tum gerendo voluntatem & animum ad compensationem aut praestanda officia possibilia promtissimum.
Gratitudo facti, est cum studemus referre gratiam aequalem bene de nobis meritis, & sic beneficia nobis exhibita compensare conamur ipso facto, hoc est, donis & officiis mutuis
Utraque studiose declaranda, I. Quia est praecepta a Deo, Gal. 6. v. 6. Communicet autem quo Linstituitur in sermone, cum eo qui se instituit, omnia bona. Praecept: est quibusvis, etiam Regibus & Principibus, sicut David Salomoni Regi praecipit 1. Reg. 2. v. 7. Erga filios Barzillai Gilhaditae exerceto benignitatem, ut sint inter comedentes cibum mensae tuae: quia sit militer appropinquaerunt ad me quum fugerem propter Absalomum: fratrem tuum
II. Quia demonstrat hominem ea praeditum esse veracem & justum. Qui enim agnoscit & praedicat quae & quanta beneficia ab alis acceperit, verax est: qui vero voluntatem habet referendi gratiam, justus est
III. Quia maxime decet fideles. IV. Quia ad eam nos invitant exempla laudatissima aliorum: ut Davidis qui gratus exstitit erga Jonathanem, conservando in vivis & beneficiis afficiendo Mephibosethum filium Jonathanis 2. Sam. 9. v. 1. Dixit David, an nullus est adhuc qui relictus sit de familia Saulis, ut exerceam erga eum benignitatem propter lonathanem, &c. Et jusdem Davidis qui grat:s exstitit erga Barzillajum qui sustentaverat dum resedit Machanajimis pulsus regno ab Absolomo, 2. Sam, 19. v. 34. & seqqu
V. Quia etiam a Gentilibus ipsis merito commendata fuit. Sicenim Seneca ait 4. de benefic.16. Nhil tam laudabile, nihil tamaequaliter in omnium animos receptum, quam riferre bene meritis gratiam
INGRATITUDO, quam Graeci ἀμαρισίαν vocant, est vi tium, cum quis pro beneficiis acceptis adversus benefactores suo- aliter se gerit quam veritas & justitia postulat. Esse vitium certum est, quia contrarium ejus nempe gratitudo virtus est. Ac sicut gratitudo ex veritate & justitia constat: ita ingratitudo ex mendacio & injustitia conflatum scelus est; sic ut omnis ingratus & mendax si& injustus; quod Gentiles etiam agnoverunt, quemadmodum Xenophon libro secundo de dictis & factis Socratis refert Socratem? dixisse, αχαριστίαν ειλικρενλ αδικιαν, id est, ingratitudinem manifestam iniustitiam esse
ingratitudinis quinque sunt species; prima est, cum quis pro beneficiis gratiam facto non refert: secunda, cum quis etiam verbis gratias non agit; tertia, cum quis accepta beneficia animo non agnoscit: quarta, cum quis se accepisse verbis negat; quinta denique, cum quis pro beneficiis maleficia rependit. Hae species ingratitudinis sunt, quarum posterior quaeque est gravior priore
Prima & levior est, gratiam non referre, id est, non praestare mutua honesta officia, cum possis. Quamvis autem haec species levior sit: tamen apud Petsas, si quem cognoverant posse referre gra tiam, nec referre, in hunc severissime animadvertebant, quippe qui arbitrabantur, eos qui sunt erga homines ingrati, & Deum valde negligere & parentes, & patriam, & amicos, ut refert Xenophon libs 1. de Paedia Cyri¬
Secunda species & gravior est, ne veibis quidem agere gratias. Tertia longe gravior, ne habere quidem gratiam, id est, acceptum non agnoscere beneficium, ejusque vel autorem vel magnitudinem nam etiam ille non habet gratiam, qui extenuat & parvifacit beneficium.
Quarta gravissima. negare etiam te beneficium accepisse Qui se negat didicisse ab aliquo, quod didicit, ingratus est, Qui se negat profecisse per eum, per quem profecit, ingratus est Quinta denique omnium gravissima est, malum pro bono reddere,. odium pro amore. Imo qui irascitur ei, a quo beneficiis affectus est, ingratus est: veluti si filius patri & matri, discipulus praeceptori ol correptionem irascatur.
Ingratitudo autem erga benemeritos est omni studio fugienda: I. Quia prohibita est a Deo, I Thess. 5. v. 15. II. Quia est vitium ipsis etiam Getilibus exosum & detestabile. Non sunt quidem sacris profana miscenda: attamen ea inter se comparate neutiquam inconveniens est, ut etiam ex Gentilium sermonibus & exemplis Christiani discant quid se deceat vel dedeceat, SOCRATES (ut refert Xenophon libro secundo de dictis & factis Socratis) sentiens aliquando, suum filium Lamprocleum, qui maior natu erat, matri suae iratum: Dic mihi, o fii, ait, cognovistine unquam homines quosdam qui appellantur ingrati? Ita prorsus, inquit. Considerasti igitur quos homines, & cum quid agant, hoc nomine appellantur? Consideravi ait: illos namque qui beneficiis acceptis non red dunt gratias, cum possint, ingratos appellant. Hos vero ingratos cum in uriosis connumerandos esse: putas? Ita, inquit. Quid vero, considerastis ne unquam, quemadmodum mancipare amicos quidem iniustum esse. erga inimicos vero justum? Vehementer, ait, consideravi: ac mihi vide tur, a quocunque quispiam benificiis affectus, sive amico, sive inimico non conatur reddere gratias, iniustus esse. Si igitur haec tibi vera viden tur, ingratitudo manifesta iniuria profecto est. Concessit. Quanto erg maioribus quisque beneficiis acceptis non reddit gratias, tanto iniustior est. Et hoc etiam concessit. Quos igitur, aut a quibus putas maioribus beneficiis affici, quam liberos a parentibus? quibus primo ut sint & vipant, deinde ut bona videant illorumque participes fiant, quaecunque diihominibus praebent, parentes causa fuerunt: quae tam magna ex stimatione digna omnes arbitramur, ut privatione illorum magis quam alia fugiamus. Civitates quoque pro maxima poena delictis in maximis mortem sanxerunt, tanquam maioris mali timore non possiat inturias coercere: Nam non putes vuelim propter Venereas res homine: filios procreare, cum ad hunc fervorem libidinis solvendum, non parva sine labore munereque nxorio facultas exsistat. Quapropter non modicum cogitamus a quibus mulieribus quam optimi filii nobis propagari possint: quibus cum tales inveniantur convenientes, prolem procreamus, & vir quidet ipsam uxorem ex qua suscepturus est liberos alit, futuris quoque lib. 15. omnia praepatat, quae canque conductura eis ad vetam putet, & haec quam plurima possit. Mulier vero concipiens tolerat hoc onus cum gravamini & periculis vitae, alimento suo nutriens puerum, magno multoque labore, usque ad partum pervenies. Postea etiam nutrit, atque pro eo curam gerit, a quo tamen nunquam antea beneficii quicquam acceperat, quique non modo ignorat qui ei benefacit, sed neque declavare potest, quibus indigeat Mater vero per coniecturam quae conducant, quaeque grata sint ei conatuadimplere. Multoque tempore nutrit, die noctuque laboribus affecta, ignorans quam istorum omnium mercedem habebit. Et non sufficit solum nutrire, sed cum videntur filii posse discere quicquam, quaecunque ipsimet parentes ad vitam utilia habent, docent. Quae vero putant alium magidocere, pro his ad illum liberos, ut doceantur, mittunt cum sumtibus suls. omnibusque modis procurant, ut quam optimi liberi eis efficiantur. Ad haec adolescentulus ait: Et si haec omnia, caeteraque his multo fecerit pluranullus tamen posset profecto duritiem matris meae sufferre. Tum Socrates: Utrum, ait, fera immanitatem putas difficiliorem ad sufferendum sse, an matris? Ego quidem, inquit, matris puto; quae talis sit. Num igitur unquam aut momordit, aus calcibus te percussit, quemadmodum multi a feris affecti sunt? Non ista: sed ea dicit, inquit, mehercle, quae nullus unquam audire velit. Tu autem quot, Socrates, ait, et molestias tum dicto tum facto, a prima aetate, die noctuque exhibuisti? aut quantum doloris attulisti aegrotationibus vexatus? Nihil tamen, ait, unquam aut feci aut dixi, cuius illam puderet. Quid viro, inquit, difficilius tibi putas isse, quaecunque illa dicit audire, an histriones, cum in tragoediis alter alteri maximus contumelias dicant? Sed tamen, ut arbitror, quoniam non putant, nec illum qui redarguit, propterea redarguere ut damnum inforat, nec illum qui minatur, propterea minari aut mali quicquam faciat:? aequo animo ferunt. Tu autem cum haud ignores, quod quicquid mater dicit, non modo non ut malevola tibi dicit, sed volens tot tibi bona fore. quot nulli alii, aegre feres? An opinaris malevolam tibi matrem esse? Minime, inquit, hoc opinor. Si itaque Socrates ait, istam cum benevola sit tibi, & quam maxime potest, pro te curam gerat, ut sanus sis nulloque priveris necessario, & adhaec tibi multa bona fieri deos oret & vota reddat. difficilem esse ais, nec potes talem matrem sufferre: Ego quidem arbitros te bona non posse sufferre. Dic autem mihi inquit: Utrum alium quemquam putas oportere colere, an arbitraris te nulli hominum unqua oportere placere, neque sequi, neque parere, neque Duci, neque alicui Principi? Imo quide, inquit, mehercle. Ergo vicino quoque, Socrates ait, tu velis placere ut & ignem tibi accendat cum opus fuerit, & in aliquo bono te juvet?& si fortuito in aliquam incideris adversitatem, tanqua & benevolus & propinquus tibi possit prodesse? Ita equidem, ait. Quid vero comitem, five in terra, sive in mari, aut alium quem qua, non arbitraris interesse amicum aut inimicum habere? An opportunum esse judicabis amicitia potius illorum consequi? Ita, inquit. Si itaque Socrates ait, istorum omniu amicitiam magni aestimandam esse putas, nonne matrem etiam, quae plas te omnibus istis amat, putas oportere colere? An ignoras, quod civitas quoque aliam quidem non nimium curat ingratitudinem, nec in judicii compellit, sed despicit, si quis beneficiis accertis non reddat gratias: Si quis vero parentes non observet, hunc in judicium trahit, ac reprobat magistratibusque omnibs indignum existimat, tanquam abillo non possint neque sacrificia pie sacrificari, neque aliud quicquam bene aut juste agi? Nec solum hoc, sed etiam si quis parentum defunctorum sepulcra non ornet. poc etiam civitas investigat in elictioibus magistratuum. Tuitaque fili, i compos es mentis, deos ut tibi ignoscant exerabis, si quid matrem neglexisti, ne ingratum te esse existiment, nec benefacere velint. Ab hominibus quoque cavebis, ne sentientes quod contemnas parentes, pro nihilo tehabeant, & omnibus amicis te privaveris Si enim te arbitrabuntur erga parentes ingratum esse, nullus putabit te pro susceptis beneficiis forin referenda gratia memorem. Hactenus Xenophon; ex quo constat, quam odiosum ipsis quoque Gentilibus vitium Iugratitudinis, & praecipue erga parentes fuerit
On this page