Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 63
IUSTITIA commutativa, est justitia particularis per quam aequitatem in acquisitione rerum, in adeunda haereditate, in comĪ± merciis seu negotiationibus & contractibus servamus ex pacto, sic ut cum proximo in omnibus ita agamus, quemadmodum nobiscum agi cuperemus. Brevius: Iustitia commutativa, est justitia particularis, quae servat aequalitatem in contractibus, seu in commutatione rerum & preciorum, operatum & officiorum
Hujus virtutis est, cum proximo bonam fide agere eumque non cit cumvenire in contractu ullo sive mercatorio qui tripliciter fit, aut res pro rebus, aut pro pecunia res, aut pecuniam pro pecunia commutando; e quibus contractus primus permutatio; secundus emtio venditio; tertius Cambium appellatur: sive alioquin civili, ut sunt, mutuatio, commodatio, donatio, locatio, conductio, eppigneratio, depositum, societas, emphyteusis.
Permutatio, est genus antiquissimum contractus quo res pro rebus commutantur, aut personae pro personis: cujus mentio sit Ruth. 4. 7. Justitiae commutativae in emtione & venditione exemplum est in Abrahamo Gen. 23. v. 3. & seqe
Venditio & emtio tum justa est, quum Lege divina aliisque justis legibus concessa est: quilis erat emtio & venditio agri Hephronis & speluncae, Genes. 23. Quod si rei alicujus venditio & emtio lege divina aliisque justis legibus prohibeatur, injusta censenda est. Exempli causa: Achab rex Israelis injuste emere voluit a Nabotho vineam, & Nabothus venditionem ejus juste recusavit, 1. Reg. 21. 1, 2, 3. quia lege divina prohibitum erat Israelitis haereditatem paternam alienare lege mancipii, Levit. 25. 23. Num. 36. 7. Ab invito emere injuriosum est
Ad emtionem & venditionem pertines emtio redituum, quae non magis est usura, quam elocatio fundi pro certa, pecunia quotanais solvenda
MUTUATIO, est contractus, in quo aut pecunia, aut frumentum aut vinum aut si quid aliud ad usum vitae hujus necessarium consumendum est, transfertur ad alium, ita ut is reddat aequivalens.
Mutuatio & commodatio differunt: nam in mutuatione redditur? genus, hoc est, non idem individuum sed aequivalens: in commodatione redditur eadem species, seu idem individuum.
III. Quia est probatio fidei & obsequii erga Deum, Deut. 15. 7. IV. Quia illi promissa est dives benedictio Dei, Deut, 15. 4, 6, 10 Gratuita esse debet, id est, absque alicujus lucri exactione & captatione, aut doni acceptatione.
II. Quia mercedem amplam habet a Deo. Luc. 6. 35. III. Quia est signum filiorum Dei, Luc. 6. 35. Ac filii eritis illius Altissimi: nam benignus est erga ingratos & malos.
in mutuatione sicut is qui mutuo dat studere justitiae debet, ut quicquid dat justae bonitatis sit & absque dolo: ita & is qui accipit, mutuum dicto tempore reddere absque dolo tenetur. Non enim frustra dicitur Psal. 37. v. 21, Mutuo accipit improbus, sed non potest red dere. Deinde mutuo dans & mutuo accipiens, si injuste agat, poenas. sibi accersit. Jesa. 24. v. 2. erit perinde mutuo danti atque mutuo accipienti
Donatio, est contractus quando res a justo domino, qui jus habet illam donandi, transfertur ad alium sine compensatione ex libera voluntate ad confirmationem federis initi, vel testificationem depositae enitus ex animo offensionis vel ad alium sinem honestum & vosuntati divinae non repugnantem: ut Abrahamus donavit Abimo, lecho greges & armenta ad confirmationem federis cum ipso initi, Gen. 21. v. 27.: eidem septem agnas gregis seorsim dedit, ut testare tur nihil amalius offensionis animo suo haerere ob puteum vi occupatum a servis Abimelechi. v. 28, 29, 30. Sic Josephus Patriarcha donis affecit fratres suos in AEgypto, Gen. 45. 22. Jonathan filius Saulis Regis donavit Davidi vestes suas, gladium & arcum suum & zonam suam, 1. Sam. I8
Ad locationem & conductionem pertinet solutio mercedis debi cae pro opera a mercenario praestita: veluti si quis vineam locet colendam vinitori alicui pro certa ac justa mercede, justum est ut eam mature solvat. In summa, pro quocunque labore merces debita est mature solvenda. Deut. 24. 14. 15.
Iustit:a commutativa est sancte exercenda: I. Quia a Deo praecipitur, Exod. 20. Non furaberis, Lev. 19. 36. Deut. 25 15.
II. Quia accepta est Deo. Prov. 11. 1 III. Quia multas utilitates adfert: nam prolongat vitam Deut, 25. 15. per totam hanc vitam usque ad tranquillissimum securitatis portum deducit, Prover. 11. 3. cripit a morte, Proverb. 10. 2. & cap. 11. 4. &c.
IV. Quia melior & praestantior est gemmis aliisque mercibus pretiosis, ut & auto pro geminis aliisque mercibus accepto, Prov. 20. 14. 15. Cum hac pugnat injustitia commutativa, quae est omnis injusta rerum trandatio, quae sit vel vi vel fraude. Eaque Synecdochice nomine furti comprehenditur. Est autem furtum juxta Sacrae Scripturae usum, ablatio rei alienae domino invito sive sciente & vidente, sive nesciente, animo eum privandi re illa,
Estque vel violentum vel fraudulentum, Furtum violentum, est cum quis alienas res aufert per violentiam, ut faciunt latrones, tyranni, oppressores infirmorum, veluti viduarum, pupillatum, pauperum.
Furti fraudulenti species sunt multae, ut crimen stellionatus, sacrilegium, peculatus, usura lucratoria, solutionis debitae recusatio, aut malitiosa dilatio, plagium, manticularia, ludus lucri causa institutus, emtio rei ab eo qui jus implendi non habebat.
Crimen stellionatus, est furtum fraudulentum, quando quis alte rum callida quapiam impostura defraudat in contractibus, ut si qui duplici pondere & duplici mensura utatur: si quis pro bonis mercibus malam pecuniam solvat sive ea adulterina sit, sive justo levior pondere: si quis rem alicui obligatam, dissimulata obligatione, percalliditate alii vendiderit vel obligaverit: aut si quis merces corruperit, aut imposturam fecerit, cujus nulla ordinaria poena est, sed extraordinarie plectitur a Magistratu. Item si quis alicui filiofamilias pecuniam mutuo accipere volenti ignorante patre, clam sub specio mutui det partim pecuniam, partim merces, partim vinum, partim frumentum aut res alias, ut mortuo patre illius ab ipso recipiat certam pecuniae summam, apocha expressam. Tales vocantur a Germanis Dartitenmaeber. Dictum est hoc crimen a Stellionis natura, quo nullum animal fraudulentius est: unde Stellionum nomen in maledictum abiit.
Sacrilegium, est furtum, cum quis res Deo & Ecclesiae sacras ad se injuste transfert: quale erat peccatum Ananiae & Sapphira Actorum 5. Quod peccatum committunt, qui res in usus pios legatas seu bona Ecclesiastica in usus suos eosque prophanos convertunt.
Sacrilegium summopere cavendum: I. Quia directe in Deum committitur, quum Ecclesiastica bona sint Dei ipsius.
III. Quia a Deo punitur gravissime: ut ostendit exemplum Achanis, qui sacrilegio suo cladem populo Israelitico, ubi & familia suae & facultatibus suis interitum accersivit, Josuae 7. Imo Deus punit etiam donatores ipsos bonorum Ecclesiasticorum, si quicquam ex iis interverterint, ut ostendit exemplum Ananiae & Sapphirae Actor 5. multo magis puniet illos qui e bonis Ecclesiasticis, quae alis consecrarunt & legaverunt sacris usibus, aliquid subtraxerint
Peculatus, est furtum admissum in re ad Rempublicam spectante rsura lucratoria, est furtum, quod committitur, cum quis lucrum: accipit solius mutuationis causa, nullo damno accepto culpa ejus quimutuo sumsit. Sed ut recte de usura judicetur, paulo plenius de ea agendum.
USURA, est fructus quem rei suae causa in usum alienum versadominus percipit, sive ea res a domino sit mutuo data, sive ab alte ro in tem suam versa, quem fructum percipit dominus vel ex pactione quae ipsi aperte cum debitore intercedit, vel ex intentione habita. in contractu, vel exactione post contractum addita.
Isurae tres sunt species: lucratoria, compensatoria, & punitoria Lucratoria, quae etiam usura mordens rodensque dicitur, est quae ext mero mutuationis officio contra naturam contractus, lucrum facit
Hujus species est usura usurarum, quae etiam Gentilium judicio infamis est: item omnis usura quae pauperes opprimit aut pauperes facit
Compensatoria, est quae praestatur, ut compenset justum interesse, quod habet creditor, eo quod pecunia caret. Ad hanc referenda usus ra nautica.
Punitoria, est quae non propter lucrum petentium, sed propter mo tam non solventium, pro poena, aut a lege aut ab homine infligitur?
Usura lucratoria & praesertim a proximo egente & paupere exacta pro solius mutuationis officio est improba atque illicita, ut sequentia argumenta ostendunt:
I. Quia prohibita est a Deo, Exod. 22. v. 25. Lev. 25. v. 35, 36, 37. Psal. 15. v. 5. Ezech. 18. v. 8, 13. 17. Luc. 6. v. 34. 35.
2. Quia pugnat cum officio humanitatis, quae verat pro eo quod gratis erat praestandum, exigere mercedem.
3. Quia usura lucratoria seu foenus non est legitimus modus, jure Gentium aut Civili approbatus acquirendi dominii, sed plane improbatum consensione omnium populorum artificium, cum sit lucrum de alieno sine justa causa factum
4. Quia pugnat cum natura mutui, quod debet esse gratuitum 5. Quia adversatur naturae promiscui usus numi, qui inventus est ad sublevandas permutationum difficultates, non ut fructum faciat aut mercede locetur.
6. Quia est iniqua, quum per eam usurarius querat lucrum ex ea recujus damnum aut periculum ad eum non spectat, sed ad debitorem. Injustum est ex alterius damno lucrum captare.
Usura compensatoria quae intra modum publicis legibus defini tum consistit, non est interdicta & illicita, propter sequentia argumenta.
I. Quia non est lucrum supra sortem exactum propter officium mutuationis, sed pretium aut aestimatio usus sortis consumtae cum damne creditoris Potuisset enim creditor pecunia sua aliis in rebus lucrum legitimum quaerere & commodum aliquod percipere, quo privatus est, propterea quod alius pecunta ipsius sit interea usus. 2. Quia est consentanea officio humanitatis, quae jubet sic alium uvare, ut te serves indemnem, 2. Cor. 8. v. 13.
5. Quia compensat damnum creditoris, quod nulla ratio piohibet. Usura punitoria improbari non potest. I. Quia sarcit damnum quod creditor sensit, eo quod suo dieper cunia non fuit soluta.
Id quod interes? differt ab usura: & longius etiam ab ea distant Emtiones censuum & redituum; item societas. Qua de re plura Jureconsulti Sacerdotes Justitiae tractam
Solutionis debitae recusatio aut malitiosa dilatio, est furtum cum quis pecuniam mutuo datam aut censum debitum aut mercedent debitam vel recusat solvere vel malitiose differt ut suum commodum cum alterius detrimento capter
Cavenda. I. Quia prohibetur a Deo, Deut. 24. 14. 15. Lev. 19. 13. II. Quia noxia est, Jac. 5. 4. Solutio maligna, est furtum cum quid ex eo quod debetur vel fraude vel sub specie juris intervertitur aut res corrupta seu pecunia improba traditur.:
Cavendum. I. Quia prohibetur a Deo praecepto, Non furtum facies II. Quia ei poena capitalis a Deo indicitur, Exod. 21. v. 16. Manticularia, est furtum quum quis alicujus manticam seu crumenam astu quodam surripit, ut faciunt manticularii, crumenatum sectores.
Ludus alea, chartarum, &c. lucri causa institutus, est furtum quum quis ludit deposita pecunia aut re alia quam pecunia comparati necesse est, ut alterius pecuniam aut rem faciat suam, sibique habeat priore & legitimo possessore privato.
Est illicitus homini Christiano & fugiendus I. Quia vetitus est legibus duarum tabularum, lege octava, Non furaberis, Exod. 26.
II. Quia est illegitimus modus acquirendi dominum rei alicuus: nam a nullis legum latoribus inter legitimos & concessos modos acquirendi contractus ve recensetur.
Unde etiam lucrum quod in ludo sit damnatum est jure civili, atque etiam prohibitum ne exigatur. Augustinus epistolam 54.
Emtio rei ab eo qui jus vendendi non habebat, est itidem furtum: sicut Josephus patriarcha ait se furto ablatum e terra Haebreorum Genes. 40. 15. etsi Ismaelitae eum emissent a fratribus Josephi, sed illi jus vendendi eum non habebant Gen. 3 7. 35.
Injustitia commutativa est fugienda: I. Quia a Deo prohibetur in Decalogo, Exod. 20. v. 15. Non suraberis. Et cap. 22. v. 21, 22. Levit. 19. v. 11, 13, 35. & cap. 25. v. 24, 7. Deut. 25. 13, 14. 1. Thess. 4. v. 6. Prov. 23. v. 10. II. Quia abominationi est Deo & ab eo ginviter punitur, Deut 25.16. Prov. 11. 1. & cap. 20. 10, 23. 1. Thesr 4. v. 6.
On this page