Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 8
VYTUMANITAS, est charitas erga proximum, qua bonum Ipsius tum hanc vitam, tum maxime salutem aeternam concernentes, nobis curae esse sinimus, eo fine ut pro viribus illud provehamus, cum animo ipsi bene volentes, tum facto id praestantes, precando pro illo ad Deum & quoties opus est illum monendo, hortando, consulendo, mala & pericula ab illo avertendo & quocun que alio modolicito Psal. 122. a vers. 6. usque ad finem. & 141. vers. 5. Philipp. 2. v. 4. & cap. 4 10. 1. Thessal 5. v. 11. Hebr. 10. v. 24. Vocatur studium pro aliis, ωπμροη ὑπερ ἀλλαν 2. Corinth. 7. v. 12. & cap. 6. vers. 16.
Hujus virtutis est, conservare & tueri bonam atque honestam famam & existimationem proximi, & alia vitae commoda proximo a Deo concessa, Exod. 23. v. 1.
Omnes defectiones obtegere Proverb. 10. v. 12. id est, non promulgare, sed aut dissimulare, quicquid bona fide & conscientia potest, aut corrigere ex mandato Dei, Levit. 19. 17, 18.
Animalibus ratione carentibus parcere, ut pluribus hominibus. serviant. Deuter. 22. 6, 7. Prov. 12. 9. Curat justus viam jumenti sui.
Praevenire pericula in quae incidere alii possent, Deuter. 22. v. 8 Pauperi & extraneo egenti spicilegium in messe & racemationem in vindemia relinquere, Levit. 19. 9, 10.
Commendare pios & bonos aliis, Rom. 16. v. 1. Salutate alios, Rom. 16. v. 3. & sequentibus. In servitutem inique redactos libertate donare, onera relaxare es. 58. 6.
Mutuum dare pauperi Matth. 5. 42. idque fine usura Exod. 22. v. imo & sine pignore Exod. 22. v. 26, 27. Est exercenda: I. Quia est praecepta a Deo, Deuter. 22. v. 1, 2, 3. 4. II. Quia est reverentiae Dei signum, Levit. 19. v. 14. III. Quia magis Deo probatur quam jejunium, Jes. 58. v. 6. Ei opposita est innumanitas & intempestiva humanitas. Inhumanitas seu immanitas, est peccatum, quum quis sensum humanitatis exuit & sive hominum aliorum sive etiam animalium ratione carentium nec malum avertere, nec commodum vult provehere, sed perire sinit, aut etiam ipse perdit, omnibus artibus pervestigans viam afficiendi alios malis, aut perdere jubet, si quis incommodat alteri, etiam non animadvertenti, sermone aut facto. veluti si quis surdo maledicit, si quis ante caecum ponit offendiculum. Cujusmod. inhumanitas est in homicidis, in consultoribus & suasoribus homicidiorum. Talis inhumanitas fuit in Pharisaeis & Scribis identidem consilium capientibus adversus Iesum, ut cum perderent, velut, Matth. 12. v. 14.
Ea autem est sedulo fugienda ob sequentes rationes: I. Quia prohibetur a Deo in Decalogi praecepto: Non occides Item Psalmo 62. v. 4. Quousque machinabimini aerumnas in virum: Prov. 3. v. 29. Ne fabricator contra proximum tuum rem malam, quio considet secure tecum. Deuter. 22. 6, 7, Levit. 19. 1. 2. Quia impunita non manet, Psalmo 62. 4. occidemini vos omnes, eritis simues muro pando, maceriae impulsae.
3. Quia autori suo est perniciosa, Psal. 7. v. 15, 16, 17. Ecceparturiet vanitatem, ut concepit laborem, ita mendacium pariet. Cisternam fodit & excavavit eam: dejecit co se, in fovea operaturus opus suum: Redibit labor ejus in caput ejus: & super verticem ejus iniuria eius descensura est. Prov. 11. 6, aerumna sua perfidiosi capiuntur.
I. Quia est odio & abominationi Deo, Prov. 6. v. 18. I. Quia est indicium hominis nequam, Proverb. 16. vers. 27. Vir Belianal, id est, nequam effodit malum, eiusque labiis insidet velut. gnis adurens. Inhumanitatis effectus est homicidium voluntatium, quod nequaquam perpetrandum:
II. Quii capitis supplicio a Magistratu vindicandum jussu Dei Gen. 9. v. 6. Qui effundit sanguinem nominis, per hominem sanguis illius effunditor. Exod. 21. v. 12, 14. Qui percutit quimquam ita ut moriatur, omnino morte plectitor. Quum autem quis arrogaverit contra proximum suum occidere eum astu; etiam ab altari meo rapito eum ad mortem
III. Quia violat, imo abrumpit arctum illud fraternitatis vinculum, quo Deus homines vult esse inter sese conjunctos, Gen. 9. v. 5.
IV. Quia destruit eum quem Deus ad imaginem suam creavit, Gen. 9. 6. V. Quia vindicatur a Deo etiam in regibus, ut in Rege Achapo, 1. Reg. 21. 19. & cap. 22. 38.
Inhumanitatis effectus est etiam damnum proximo illatum voluntarie, sive per jumentum quod hominem occidit aut laesit, admonito antea Domino quadrupedis aut jumenti, ut caveret ne quis damnum acciperet: sive per fossam non obtectam, in quam homo vel pecus incidat & laedatur, Exod. 21. v. 20, & seqe
On this page