Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 7
TIAVOR seu BENEVOLENTIA, est συμπαθεια laudabilis acproinde virtus, per quam animus noster inclinatur ad bonum & commodum aliorum, ex amore in ipsos, sic ut grata atque accepta nobis sit illorum prosperitas, quam illi experiuntur in bonis ale cujus vel continua fruitione vel incrementis, aut in novi alicujus boni accessione, ita ut propterea sincere & ex animo gaudeamus ille, rum causa, & Deo gratias agamus, atque illis gratulemur & bene precemur. Gratulatio autem etiam animo tantum fieri potest & erga absentes
Virtuti huic est studendum: I. Quia mandata est nobis a Deo. Rom. 12. vers. 15. Gaudete cum gaudentibus. Inprimis autem mandat Deus, ut Ecclesiae ipsius bene cupiamus, Jesa. 66. vers. 10. Laeta. mini cum urbe Ierosolymorum & exjultate in ea omnes amantes eam gaudete cum ea gaudeo quicunque lugebatis cum ea
II. Quia ad eam exemplo suo nos invitant tum beati Angeli, tum sancti homines: Angelorum exemplum est, Luc. 3. v 10, 11, 13, 14. & Luc. 15. v 10. Exempla sunt in lithrone socero Mosis Exod. 18. 9. in Paulo Rom. 1. v. 8. 1. Cor. 1. 4. Phil. 1. v. 3. Col. 1. 3. 1. Thess. 1. 2. & cap. 3. 6. & seqq in Johanne, 2. Joh. 4. & 3. Joh. 3. 4, 5.
III. Quia efficit ut ex aliorum, ac inprimis Ecclesiae Dei prospetitate ad nos quoque consolatio redundet, Jesa. 66. 11, 12, 13, 14.
IV. Quia est signum amoris: etenim amorem sequitur Opposita favori est tum invidia & malovolentia: tum simulatus favor & ἐπεχειρεκακία,
Invidia vel acti ve capitur, vel passive. Passive, quum intelligitur de eo cui invidetur; sicut in isto dicto Pindari, κρειωσαν δικλιρμῳ φυο¬ νος, melior miseratione invidia: ac tum vitium non est. Active capi tur quum de eo intelligitur qui invidet alii: & sic quum accipitur, velaudabilis est invidia, vel vituperabilis. Invidia laudabilis, est quum quis, exempli gratia, tristatur, quod una cum aliis martyribus Jesu Christi non est particeps factus martyrii, cujus & ipse est cupidus, sic tamen ut gaudeat de aliorum in veritate Christi constantia. Talis invidia non est vitium Invidia vituperabilis, & quae vitium est, ejusque causa efficiens proxima est odium adversus proximum, Ezech. 35. 11. definitur in hunc modum
INVIDIA, φδονος, est peccatum, quum quis vellet alteri bonum quodpiam non obtigisse aut non obtingere, eo quod excellentiam suam eo minui opinatur.
Ejus quadruplex est species: Vna, quum quis dolet alium frui aut fruiturum eodem bono quo ipse fruitur, sed solus eo frui vellet, ut si quis alii invideat eundem secum honorem, eandem aliorum beneficentiam & gratiam, eundem aliorum favorem & amorem, Matthaei 20. versic. 11. & sequentibus. Sic Saul rex Israelitatum invidit. Davidi dignitatem regiam: Judaei inviderunt Gentibus, quod & ipse populus Dei fieri deberent, quum illi soli populus Dei esse vellent, Act. 13 v. 45.
Altera invidia species, est quum quis aegre fert, alterum frui bonoaliquo quo ipse potiri non potest, atque ita alienam felicitatem suum intercretatur infortunium: ut si quis moleste ferat videns alium se praestantiorem, honoratiorem, gratiorem, successus majores habentem. Exemplum talis invidiae est in diabolo, qui nobis invidet Dei gratiam, qua potiri non potest, nec in aeternum poterit. Exemplum fuit in Cajino invidente fratri Abeli gratiam Dei, Genes. 4. vers. 3. 4, 5. In fratribus Josephi Patriarchae, Actorum 7. vers. 9. In Miriamo sorore Mosis & Aarone invidentibus Mosi honorem ampliorem quem prae illis obtinebat Numer. 12. vers. 2. Exemplum itidem est in Rege Saule, qui gloriam ampliorem in: idebat Davidi. 1. Samuel. 18 vers. 7, 8. In proceribus Medis & Petsis qui invidebant Danieli summam eparchiam, Danielis cap. 6. versic. 4, 5. I1. Sanballato Choronita & Tobia Ammonita, qui aegerrime tulerunt advenisse hominem ad procurandum bonum Israelitis, Nec hem. vers. 10. In Pha. isaeis & Scribis, Matthaei 23 vers. 13. In Saddi caeis Aclorum 5. 17. In Judaeis quum vidissent prope totam uibem Antiochiam congregatam fuisse ad audiendum sermonem Dei a Paulo, Actorum cap. 13. 44, 45. Rursus in Judaeis Actorum cap. 7. 5.
Nec jam ferre potest, Caelarve priorem, Pompejum sve paremi Exemplum item in aulicis Regis in Davidem, Psal. 62. Est fugienda, I. Quia prohibetur a Deo, Psal. 37. 1. Prov. 3. v. 31. II. Quia reprehenditur a Deo. Reprehensa enim fuit in Cajino Gen. 4. v 6. In Mirjamo sorore Mosis & Aarone. Num. 12. v. 8.
III. Quia impellit ad gravia delicta, veluti ad homicidium imeetiam ad parricidium, ut ostendit exemplum Cajini Genes. 4. & exemplum Joabi occidentis Abnerem. 2. Sam. 3. v. 27. & Amasam. 2. Sam. 20.
V. Quia est veluti rubigo hominem consumens. VI. Quia efficit inquietam vitam & omne opus pravum, Jac. 3. v. 16. Ubi enim invidia est & rixa, ibi inquieta vita & omne opus pravuTertia invidiae species est cum quis moleste fert aliis contigisse Deo tale aliquod bonum, quali ornatus est ille quem diligit: Ut losua quum audisset quod Eldad & Medad in castris prophetarent, invidit illis donum prophetiae, Mosis causa, cujus autoritati ne quid decederet frustra metuebat, Num. 11. v. 27, 28, 29 Discipuli Johannis aegre tulerunt, quod Christus quoque baptizaret, & quod omnes. ad ipsum venirent, Johan. 3. v. 26. Discipuli Christi aegre tulerunt quendam qui ipsum non sequebatur cum aliis discipulis, miracula edere in nomine Christi, Marc. 9. v. 38.
Quarta species invidiae, est quum quis destruit & corrumpit bona sua, vel aliorum, ne quisquam hominum illis utatur fruaturve: Exem. plum est in Philistaeis, qui omnes puteos quos foderant servi Abranami occluserunt, implentes eos pulvere, Gen. 26. 14, 15. Ista in- prinis reddit hominem merito exosum & maledictis aliorum obnotium, instar stellionis, qui est animal supra modum invidum: cutem enim quam quotannis exuit, protinus devorat, invidens homini eomitialis morbi remedium, Plinius lib. 30. cap. 10.
Ista invidiae species est in-primis diabolica. Diabolus enim invidens humano generi datum a Deo verbum salutis aeternae, quum psi (diabolo nempe) non prosit; ejus fructum atque salutarem utilitatem etiam hominibus cripere cupit: Ideo quantum in ipso est, corrumpit illud & plane corruptum atque ablatum vellet, ne salut hominum serviret. Sic corrupit verbum Dei. Gen. 3. v. 4. & 5. Hinproducit haereses, ut per illas verbum Dei depravet. Hinc excita. persequutiones per tyrannos, per Antichristum, per satellites ejus, ut verbum Dei supprimat, ut olim Philistaei puteos Abrahami
Interdum priores species invidiae, cum hac concurrunt, ut in falsis ustis seu iniquis, qui invident viris justis & hoc agunt quomodo vii justi amittant justitiam vel abducantur a justitia. Exemplum est in diabolo, qui cum cecidisset stanti homini invidit integritatem, & quia ipse amiserat regnum coelorum, hominem illuc pervenire nosuit & non vult, id agit ut homo illuc non perveniat, unde ipse ejectus est. Exemplum est, ut in Summis Sacerdotibus, Scribis, Pharisaeis, Sadducaeis, qui non tantum invidebant Domino Jesu, quoc
assim jam agnosceretur pro Christo illo: sed etiam ipsummet Dominum Jesum Pilato tradiderunt interficiendum, ut eum e medios tolleret, ne amplius quisquam de eo tanquam Christo illo gaudere posset. De hac diabolica invidia dicitur Matth. 27. v. 18. Sciebat, enim quod per invidiam tradidissent eum
Malevolentia, est peccatum, quum quis in animo suo male vul alteri, in perniciem ejus malum cogitans & optans odio privato & vindictae cupiditate damnis seu infortunii:
Simulatus favor, est peccatum, quum quis verbis quidem alter gratulatur bonum quod ei obtigit, anime tamen ei invidet & male vult.
ὑπεχαιρεκακια, est peccatum, quum quis laetatur alienis malis, Caveri debet: I. Quia a Deo prohibetur Lege Decalogi: Non occides. Prov. 24. 17. Quum cadit inimicus tuus, ne laetator: quumque corruit, ne ex sultato animus taus.
II. Quia est noxia, Proverb. 24. 18. Attrahit certas poenas, Proverbiorum cap. 17. 5. Qui delectatur calamitate, non impanis erit
III. Quia in quovis reprehenditur: ut in Doego Psal. 52. vers. .Quid te jactas in male, o potens? In Simejo 2. Sam. 16. v. 8. in hostibus Servatoris nostri Jesu Christi, Psal. 21.
Abiπεχιαρεκακιᾳ distingui debet gaudium piorum, ob poenas set nteritum improborum & crudelium persequutorum, quod concipiunt sancte ex documentis divinae justitiae in improbos persequutores declaratae a Deo ad suam gloriam & consolationem fidelium atqui confirmationem in bono. De quali gaudio dicitur Psal. 52. 7. 8, 9, 10. Etiam Deus fertis demoliturus est te in aeternum, abripiet te, & avel let te a tentorio; eradicabitque te e terra viventium vehementissime Quod videntes justi, reverebuntur; & de isto ridebunt, dicentes: Ecce virum illum, qui non proposuerat Deum robur suum: sed confidebat amplitudini divitiarum suarum, roborabat se in substantia sua. Ego vero ut oliva virens in domo Dei; confido benignitati Dei in saculum & sempiternum, Psal. 58. v. 10, 11, 12. Quum nondum senttentur spinae. vestrae; spinae cynosbati; tam redivivam, quam adustam percellet quamque. Laetabitur justus, quum viderit ultionem, pedes suos lavabit in sanguine improbi: Dicetque homo, utique est fructus justo, utique est Deus, est judex in terra
On this page