Text List

Caput 9

Caput 9

CAPUT IX. In quo de Officiositate.

FFICIOSITAS seu officiosa voluntas, est charitas erga TPproximum, quae in officiosorum honestorum delatione & praestatione elucet, ut mutuis adjumentis vita haec sustentetur & dulcescat

Hujus virtutis est gratificari aliis nostra opera indigentibus vel eam implorantibus, ut cum alicui praestamus officia ad consequendum sanitatem Marc. 7 32. Matth. 9. 2.

Est alacriter praestanda: II. Quia a Deo est praecepta, Rom. 16. v. 2, item Gal. 5. v. 13. Excharitate servite alij aliis

II. Quia ad eandem exempla aliorum laudata nos invitant Huic vit tuti opponuntur intempestiva seu imprudens officiositas, inhonesta officiositas, & inofficiositas.

Intempestiva seu imprudens officiositas, est cum quis officia praestat ei cui non debebat, aut qualia non debebat, aut non in loco, aut tempore: veluti si quis spondeat pro quovis remere¬

Sponsiones seu fidejussiones pro aliis non temere & imprudenter faciendae.

I. Quia dissuadentur a Spiritu Dei, Prov. 6. v. 1. & sequentibus II. Quia noxiae sunt spondentibus, illi enim confringuntur, ProvII. v. 15. id est, gravissimam faciunt jacturam & maximam rei suae familiaris ac facultatum detrimentum patiuntur. Illorum bona pignoris loco a creditoribus capiuntur, Prov. 20. 16.

III. Quia indicium sunt hominis stulti & improvidi, Prov. 17. v.18. Homo demens complodit manum.

Intempestive officiosus fuit Propheta ille senex Bethelemis erga virum Dei e Juda missum ad reprehendendum Jerobeamum sacrisicantem Bethele, dum eum reduxit ex itinere Bethelem, 1. Reg. 13. v. 15. & seque

Inhonesta officiositas, est cum quis ad offiria inhonesta & illicita est promtus: qualis erat officiositas Jonadabi erga Ammonem filium Davidis, 2. Sam. 13. 3. 4, 5.

Inofficiositas, est vitium, cum quis debita necessaria atque honestaofficia aliis recusat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9