Caput 35
Caput 35
TΠiexeia, est virtus mansuetudini cognata, stricti juris quod poeLnas peccatis aequat, moderatrix, propter causam probabilem; ut cum propter factum aut officium, vel propter salutem publicam aut privatam eorum qui peccant, aut propter scandalum vitandum, aliquid remittitur de nostro jure in peccatis puniendis aut persequendi. injuriis.
Est exercenda: I Quia praecepta nobis est a Deo, Gal. 6. v. 1. Philipp. 4. v. 5. II. Quia maxime decet homines qui ex infirmitate variis lapsibus & ipsi sunt obnoxij.
III. Quia illa unusquisque nostrum indigere ab aliis potest. Opponitur ei nimia indulgentia & rigor importunus. Nimia indulgentia, est peccatum, quum quis non movetur iis rebus, quibus oportebat moveri ex officio ad poenam irrogandum delinquentibus secundum mandatum Dei, sed impunita quaevis promiscue peccata sinit.
On this page