Text List

Caput 36

Caput 36

CAPUT XXXVI. In quo de Liberalitate.

PIRTUS actionum moderatrix versatur circa actiones vel decentes vel necessaria. Virtus moderatrix actionum decentium, elucet vel in communicatione facultatum, vel in sermone, vel in moribus externis.

Facultates, χρημαζα, & pecunias appellamus omnia quorum aestimationem metitur numus, ut sunt autea & argentea vasa, fundus, domus, vestis, medicamentum, cibus, potus, frumentum: summa, omnis res cujus aestimatio pecunia mensuratur.

Virtus moderans communicationem facultatum vel liberalitas est, vel magnificentia.

LIBERALITAS, est virtus, quae decentem moderationem observat: in minoribus largitionibus vel faciendis vel non acceptandis.

Dupliciter ergo liberalitas exercetur: Primo & principaliter in dando, minus principaliter in accipiendo: maxime vero erga dome- ticos fidei ad sublevandum illorum inopiam necessario tempore, id que ex voluntate spontanea absque aliorum impulsu; nedum ab ambitione, 2. Corinth. 8.

Vocatur etiam benignitas, beneficentia, munificentia. Ea est alacriter & cum gaudio exercenda I. Quia a Deo mandata est, Gal. 6. v. 10. Nempe igitur dum tempus habemus, simus benefici erga omnes, maxime vero erga domesticos fidei. I. Thessal. 5. v. 15. Beneficentiam semper sectamini, tum inter vos mutuo, tum erga omnes.

II. Quia est gratia a Deo praestita, 2. Corinth. 8. v. 1. III. Quia est fructuosa, Gal. 6. v. 7, 8. Ne errate; Deus non irridetur: quicquid enim seminaverit homo, hoc & metet. Nam qui seminat carni suae, ex carne metet interitum: qui vero seminat spiritui, ex spiritu metet vitam aeternam. 2. Cor. 8. v. 10.

IV. Quia est documentum sincerae charitatis, 2. Corinth. 8. ver. 8. Non ex imperio loquor, sed aliorum studio, vestrae quoque dilectionis sinceritatem reddens exploratam. Et vers. 24. Itaque demonstrationem charitatis vestrae, & nostrae de vobis gloriationis, edite in eos, inconspectu Ecclesiarum.

V. Quia in sanctis hominibus a Spiritu Sancto commendatur; quorum exempla nos decet aemulari, ut in Macedonibus, 2. Corinth. 8. Vir Dei qui Bethele prophetavit contra altate a Jarobeamo erectum, recusavit accipere munus a Rege, 1. Reg. 13. v. 7. 8.

VI. Quia ad illam suo exemplo nos Apostolus exhortatur, 2. Corinth. 8. v. 9. Nostis enim beneficentiam Domini nostri Iesu Christi. eum videlicet propter vos pauperem factum esse, quum esset dives: ut vos illius paupertato ditesceretis

VII. Quia facit ad ipsius Dei gloriam, 2. Cor. 8. v. 19. VIII. Quia facit ad comprobandum promptum animum in obsequio Dei; 2. Corinth. 8. v. 19.

X. Quia est res expetenda, Proverb. 19. v. 22. Liberalitati opponuntur illiberalitas & prodigalitas Illiberalitas seu tenacitas, est vitium quum quis de bonis suis vel non communicat iis, quibus communicare debebat, vel maligno animo id faci¬

Illiberalis igitur est, non tantum is, qui nihil vel nimis parum de bonis suis communicat cum aliis, sed etiam qui non aequo & candido inimo communicat; ut si quis te invitaret ostentandae beneficentia seu munificentiae causa; id tamen maligno animo faceret, & temaligno oculo adspiceret, & cibum quidem potumque apponeret; sed quibus doleret te uti. Talis hominis conversatio & convictus vitari debet, quemadmodum consulit Salomon. Proverb. 23. v. 6, 7, 8. Nevescitor cibo maligni oculo, neque afficitor desiderio cupediarum ejus: Nam ut aestimat te; cum animo suo, ita ille cibus est: comede & bibe dicet tibi, sed animus ejus non adhaeret tibi: Bucceam tuam quam comederis, ipsam evomes; ubi corruperis res tuas amoenissimas

illiberalitas differt ab avaritia: quia illa in retinendis tenaciter suis bonis occupatur: haec vero in acquirendis nimis cupide.

Illiberalitas est fugienda: Quia prohibita est a Deo, Levit. 19. v. 9. I0. Quum metetis messem terrae vestrae, ne prorsus demetito latus agri tui: neque spicilegium messis tuae facito. Similiter vineam tuam ne racemato, & deciduos acinos vincae tuae ne relegito: ipsi pauperi & peregrino relinquito ista, ego sum Iehova Deus vester. Prov. 3. v. 27. 28. Ne cohibeto bonum ab eis qui opus habent, quum est in potestate manus tuae efficere illud: Ne dicito proximo tuo abi, deinde revertere, eras enim daturus sum; quum fuerit penes to¬

Prodigalitas, est vitium quum quis de facultatibus suis expendit praeter rationem rectam & sine necessitate, cum gaudio profusionis honorum.

Est fugienda. I. Quia a Deo est vetita in Decalogo II. Quia exhaurit etiam amplissimas facultates & ad inopiam redigit:

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 36