Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 12
TRATERNITASCHRISTIANA, est singularis & eximia charitas, per quam veri Christiani tanquam domestici fidei, propter veritatem quae in illis in aeternum manet, se mutuo agnoscunt pro fratribus in Christo, & conservant unitatem spiritus, idem sentiunt, & se mutuo instruunt, docent, monent, adjuvant consilio & re, non dubitantes etiam animam suam pro aliis fidelibus ponere, ut vera religio inter ipsos conservetur ad Dei gloriam & Ecclesiae salutem. 2. Joh. v. 1, 3.
Ei summopere studendum: I. Quia mandata est a Deo, Rom. 12. 10. Philipp. 2. v. 2, 3. 4, 7. 2. Petr. 1. 7. 1. Joh. 3. v.16. Debemus pro fratribus animas deponere, I Thessal. 4. 9. Hebr. 3. v 13. & cap. 12. v. 15, 16. 1. Petr. 2. 17. Fraternitatem diligite: & cap. 2. 8.
II. Quia ad illam invitant nos aliorum vere fidelium exempla, ut Maccabaorum & aliorum fidelium Iudaeorum pro fratribus adver sus Gentiles pugnantium. Iohannis & aliorum Christianorum 2 Joh. v. 1. Pauli Apostoli, I Thessal. 2. v. 8
On this page