Text List

Caput 13

Caput 13

CAPUT XIII. In quo de luctu pro Mortuis.

CHARITAS erga mortuos, est quum affectum cordis bonum in illos, quamvis non amplius nobiscum in terra degentes, res tinemus, & quibuscunque in rebus decet, ex animo declaramus, propter viventes quibus illi conjuncti fuerunt

Eaque est erga illos conservanda,

Quia a Deo mandata est, Hebr. 12. v. 1, 2. Quia illam exempla probata piorum nobis cormendant: u Abrahami, Isaaci, Josephi David etiam in Saulem hostem suum charitatem retinuit, 2. Sam?

Partes ejus sunt: luctus & cura pro mortuis: charitas erga posteros & propinques mortuorum, & honor mortuorum.

LUCTUS pro mortuis, est charitas, per quam discessum eorum vivis, qui nobis chari in hac vita fuerunt, lugemus, ad testandam amorem nostru erga illos etiam defunctos.

Isque non est illicitus per se I. Quia mandatus. Rom. 12. v. 15. Flete cum flentibus, 2. Quia exempla Deo probata habet, ut Abrahami, qui Inxit obitum uxoris Sarae, Gen. 23. v. 2. Et Isaaci, qui deploravit obitum matris, Gen. 24. 67. & Josephi, qui deflevit obitum patris Jacobi, Genes. 50. vers. 1.

Sic Israelitae planxerunt Samuelem mortuum, 1. Sam. 28. vers. 3. David & comitatus ejus luxit Saulis & Jonathanis mortem, 2. Sam. I. v. 11, 12, 17. & sequentibus usque ad finem capitis: David iterum & tolus populus Abnerum, 2. Sam. 3. v. 31. & sequentibus. Totus pobulus & Jeremias Propheta luxerunt propter Josiam regem defum ctum. 2. Chron. 35. 24, 25. Thren. Jeremiae. Imo Elisaeus luxit Elijam Prophetam & magistratum a se sublatum, 2. Reg cap. secundo, versic. duo-decimo¬

Sed tamen luctus hic moderatus esse debet, seu modus in eo adhibendus, I. Thessal 4. 14. Levit. 21. v. 4, 5. Deuter. 14. 1.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13