Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 11
Estque vel naturalis vel adventitia. Naturalis charitas dicitur τεογη, quae est amor cognati sanguinis natura insitus: qualis est amor parentum in liberos, liberorum in parentes, conjugum inter se, fratrum & sororum inter se. Qualis charitas fuit Josephi in Binjaminem fratrem, Gen. 43. 2236 & c. 45. 24. Charitas erga certos homines adventitia, est amicitia & fraternitas Christiana.
Amicitia, est mutua & non latens benevolentia inter illos qui seultro citroque bonis afficere student & conantur. In amicitia requiritur amor reciprocus.
Eaque est vel in aequalitate sive parilitate, vel in ὑπεροχι: quarum prior socialis, altera politica dici potest.
Amicitia socialis, est qua duo vel plures, aetate & moribus aequale se mutuo amore, ob boni alicujus amabilis opinionem prosequuntur. Estque vel perfecta vel imperfecta
AMICITIA perfecta, est charitas per quam duo pluresve homines probi se mutuo vera benevolentia complectuntur ob virtutem; ad praestanda sibi invicem officia honesta & possibilia. Qualis fuit inter Jonathanem & Davidem. 1. Sam. 18. v. 1. inter Davidem & Chuschajum Arcaeum, 2. Sam. 15. v. 37.
Causa invitans ad ineundam amicitiam est virtus amici, & inprimis vera religio & pietas, virtutum princeps
Causa adjuvans est dissimulatio offensarum, Proverb. 17. v. 9. Qui tegit defectionem, quaerit amicitiam seu dilectionem
Eaque non tantum rebus prosperis colitur, sed etiam in adversifancte conservatur, Proverb. 17. v. 17. & cap. 18. v. 24. Ecclesiastae 7 2, 3. 4. Exempla Chuschaji Arcaei, 2. Sam. 17. 7.
micitia piorum & justorum est expetenda & studiose colenda I. Quia illa mandatur a Deo, Prov. 18. v. 24. Viro cui sunt amici. colenda est amicitia: Est enim amicus conjunctior fratre.
II. Quia piorum tota vita est similis luci splendidae, pergenti lucere usque ad stabile seu perfectum diei, Proverb. 4. v. 18. id est, felix est & abundat bonis, praecunte illis semper luce Dei, donec plena beatitudinem consequantur.
III. Quia illi tecum amant DOMINUM tuum & Regem tuum, de quo nunquam erubescet amator ejus, quia non solum ipse non potest vinci, sed etiam dilectores suos reddet invictos
IV. Quia amicitia piorum nobis plurimum prodest: ut amicitia Jobi profuit amicis ipsius, quos insolentia pene perdiderat, nisit Jobus pro illis sacrificasset, Jobi cap. ult
Differt a dilectione: I. Quia dilectio est affectus; amicitia est habitus 2. Quia diligimus etiam res inanimes, quibuscum amicitia non constat.
Haec de amicitia perfecta. Amicitia imperfecta, est quae suscipitur propter bonum aliquod non absolute & per se bonum, sed quod nobis videtur, ut puta, utile & jucundum. De tali amicitia dicitur Proverb. 19. 4. Substantia ad dit amicos multos, tenuis autem ab amico suo disjungitur. Et vers. 5. Quisque amicus adhaeret viro munifice.
Inimicitia injusta, est peccatum, quum quis malevolentia impulsus habet conceptum animo desiderium nocendi aliis quos absque justa causa odit.
Causa provocans inimicitias est refricatio & instauratio offensarum, Proverb. 17. 9. Qui renovat rem, dis jungit ducem
Estque vel occulta vel aperta; illa, est quae in animo adhuc latet, eaque appellatur simultas: haec vero, est quae manifestis signis sese declarat
Inimicitia injusta est hostium verae religionis & infidelium adversus fideles, Mich. 7. v. 6. Matth. 10. v. 35, 36.
Distingui debet ab inimicitia justa, qualis est Christi & membrorum ejus, id est, sanctorum Angelorum & hominum electorum advitam aeternam, adversus diabolum & semen ejus posita a Deo ipso, Gen. 3. v. 15.
Amicitia malorum, est peccatum quum quis malos homines diligit, quos odisse & fugere debebat, & familiaritatem nimiam colit, cum illis, eos probis anteponit, eos imitatur, cum illis consortium finit. Vocatur amicitia mundi, Jacob. 4. v. 4.
Quia prohibetur a Deo. Prov. 1. v. 10. & sequentibus, & 3. v 11. & 4. v. 14, 15. & 96. & cap. 23. 17, 20. 1 Johan. 2. 15. Prov. 24. 1. Eph. 5. v. 6, 7, 11. 2. Thess. 3. 6.
II. Quia ejus causa efficiens est odium Christi & pietatis: ut Pilatum & Herodem amicos fecit commune odium in Christum, Luc23. 12.
III. Quia fumme perniciosa est. Est enim causa multorum pec- catorum & multatum calamitatum. Prov. 1. v.16. & sequentibus. 1. Cor. 15, 33. Ne errate, Mores bonos commercia corrumpunt mala
V. Quia illam a se submoveri & depelli orant pii, ut David. Ps. 36. versib. duob. ultimis. & Ps. 14. 14
X. Quia mali non conquiescunt, nisi ipsi perpetraverint maleficia, aut alios ad ea perpetranda adduxerint: anteponunt malefici: cibo & potui, Prev. 4. v. 16, 17. & cap. 16. v. 27, 28, 29, 30 & ca. 24.2 X. Quia illorum via similis est caligini: nesciunt in quid impacturi sint, Prov. 4. v. 19 hoc est, densissimis malis velut tenebris circumfusa est, quas nulla calliditate possunt effugere, quin justo Dei judicio corruant, non possunt cavere atque avertere judicia Dei
Amicitiae malorum species est fedus cum infidelibus & impiis temerarium & non necessarium, quod Deo displicet; quale fedus cum Cananeis inire Deus Israelitico populo prohibuit Exo. 23. v. 32. 33:
Quale fedus fuit Iosaphati cum impio Achabo 1. Reg. 22. Chro19. 2. & cum impio Achazja Rege Israelitatum 2. Chron. 20. v. 35. & sequentibus.
RESP. Distinguenda sunt federa e causis efficientibus, finibus & effectis. Nam quaecunque federa ab ipsis fidelib. quaeruntur vel ex diffidentia auxilii divini, vel avaritia & cupiditate magnarum opum terrenatum; vel ad placendum infidelibus, & testificandam communionem idololatriae cum ipsis, vel ad perturbandam pacem publicam ad depraedandos vicinos, ad movenda injusta bella, & si quae similes sunt causae; ite quaecunque federa occasiones praebere possent aut corrumpendi puri cultus Dei, aut corruptelas serpentes augedi: ea profecto illicita sunt, divinitus prohibita, & infelicia Exod. 34. v. 12. Cave tibi, ne pangas fedus cum habitore illius terrae ad quam venturus es, ut non sit in laqueum in medio tui. Et v. 15. Ne pangas fedus cum habitatore illius terrae. Talia eraut federa gentis Judaicae cum AEtyptiis, Assyriis & Chaldaeis inita, qui Ezech. 16. v. 26. 27. 28. 29. Deus damnat. Hujusmodi erat fedus Josaphati Regis Judaici cum mpio Achabo Rege Israelitico, quod repreheditur 2. Chron. 19.: Ejusde Josaphati cum impio Rege Isiaelitico Achaxja, 2. Chron. 20. v. 35. & seqq. Talia prohibentur Exodi 23. v. 32. & cap. 34. 12. 15. Deuteron. 7. 2.
At si quae federa ineuntur vel ad mutuam defensionem adversus non tam bellatorum, quam latronum violentiam, quale fuit Abrahami cum Eschole & Hancle, Gen. 14. 13. vel de non laedendo semutuo, cujusmodi fuit ejusdem Abrahami cum Abimeleho, Gen. 21. v. 27. Isaaci cum Abimelecho, Ge. 26. 20. & seqq. Salomonis cum Chiramo, 1. Reg. 5. v. 12. & in summa, quae veram religionem & pietatem erga Deum nec laedant, nec minuant, talia federa sunt, dicita. Caeterum iis quibuscum iniit fedus, etiam atque etiam cavendum est, ne cum hostibus & persequutoribus Ecclesiae Dei sese fede re conjungant, tum ne ad versus illam injuste invasam ab idololatris, injuste pugnare teneantur, quod prope acciderat Davidi, quum se junxisset Philistaeis; tum quia impiorum auxilia piis aut raro aut nunquam in bellis gerendis fausta sunt
QUaRITUR etiam, An fidelibus licita sit promiscua conversatis cum infidelibus seu haereticis & idololatris
Libertini affirmant, & affirmationem suam aliquot argumentis confirmate nituntur quae recensebimus & simul refutabimus
RESP. Non valet a dissimili. Christus, quia aeterna est Patris sapientia, ita cum malis conversari potuit, ut illis prodesset, & ipsi aliorum malitia nihil officeret. At nostra alia est ratio. Quamquam constantibus & bene doctis licet cum infidelibus haereticis hactenus. conversari, quo illos lucrifaciant Christo
II. Conjunx fidelis potest manere cum conjuge infideli: Ergo & aliis fidelibus licita est promiscua conversatio cum infidelibus: Antecedens probatur ex 1. Cor. 7.
RESP. Non valet a dissimili. Nam naturales & civiles consuetudines a Deo institutae retineri possunt; & ad eas pertinet conjugium At promiscua conversatio cum illis non est naturalis nec civilis. De inde Paulus loco allegato loquitur de conversatione conjugum quiconjugium iniverant ambo adhuc Gentilismo addicti: e quibus postea demum alter Christianismum amplexus, conjugem infidelem deserere non debebat,
III. Si fidelibus non est licita conversatio cum infidelibus, tum e mundo est exeundum. Sed non hoc. Ergo nec illud. RESP. Primo committitur ignoratio Elenchi, non enim simpliciter conversatio, sed promiscua & indiscreta conversatio cum infidelibus a nobis negaur esse licita. Deinde negatur etiam connexi consequentia ob ambiguitatem antecedentis: nam duobus modis intelligi potest, fidelibus non esse licitam conversationem cum infidelibus.
RESP. Non valet a dissimili. Primo Abrahamus Deo jubente id fecit: Deinde tantae constantiae ac sapientiae fuit, ut cum idololatris absque suo damno & magno cum illorum fructu versari potuerit: nam Dei nomen & religiosum ejus cultum secum circumtulit quo- cunque pergebat. At hoc de quovis fidelium dici non potest.
V. Lothus cum improbis Sodomitis conversatus est: Ergo, &c. RESP. Primo exemplum adducitur ambiguae probitatis. Nam si Lothus ad Sodomaeos se contulit, ut eos pietatem edoceret, recte fecit; Sin vero tantum loci commoditate adductus ad eos abiit, non recte fecit: Et sane habitatio cum Sodomitis parum ipsi feliciter cessit: nam captivus abductus est, & captivus mansisset, nisi Abrahamus tum liberasset: & cum postea divinitus Sodoma perderetur, coactus est nolens volens inde migrare & facultatibus suis privari: Istud praemium cohabitationis cum impiis reportavit. Secundo etiamsi daretur, Lothum recte fecisse? tamen fuit & ipse firmus in fide erga Dei. um, qualis non est cuivis concessa¬
RESP. Exemplum est dissimile. Josephus invitus ductus est in aEgyptum, venditus a fratribus. At quaestio agit de conversatione voluntatia cum infidelibus.
VII. Naaman Syrus ad suos idololatras rediit Ergo, &c. RESP. Non valet ab exemplo ambiguo IIX. Multi a Christo sanati, jussi sunt ab ipso ad suos redire, qui tamen impii erant: Ergo, &c.
RESP. Exemplum est dissimile. Nam sanati a Christo ad suos zemittebantur, ut illis praedicarent beneficium divinum quod accepissent, eosque hoc pacto ad Messiae agnitionem adducerent, Luc 8.
Ergo, &c. RESP. Exemplum est dissimile. Judaei jussi sunt se dedere Chaldaeis, & in captivitatem in Babyloniam abire: quaestio nostra agit de ultronea conversatione cum infidelibus extra captivitatis servitur tem
X. Legibus civilibus datus est olim locus haereticis quibusdim, ut Novatianis in urhe Constantinopolitana, & hodie Iudeis passim conceditur, ut inter Christianos habitent: Ergo fidelibus licita est cum illis promiscua conversatio.
RESP. Exempla sunt dissimilia. QUAERITUR praeterea: An Christiani in fide infirmi & imperiti debeant infidelium conviviis interesse? Qui affirmant, utuntur istoargumento
Quod concessum est omnibus Christianis, id etiam infirmis in fide & impiritis est licitum: Convivatio cum infidelibus concessa est omnibus. Christianis. Ergo, &c.
Minor probatur ex 1. Cor. 10. 27. Si quis infidelium vos vocat Jnempe ad convivium) & vultis ire, quicquid apponitur vobis, edite nihil int errogantes propter conscientiam
RESP. Minor negatur. Secundo probatio ejus peccat processu a dicto secundum quid: nam non quibusvis Apostolus liberum permittit adire: nfidelium convivia, sed tantum recta ac bene institutiqui possint ita citcumspecte se gerere, ne scandalo sint ullis, neve ipsi seducantur, ut ex contextu liquet
Sic refuiata est affirmativa sententia. Nos autem negamus, fidelib. esse licitam miscuam conversationem cum infidelibus, cum haereticis, cum idololatris. Hanc sentertiam confirmamus his argumentis:
I. Quia talis conversatio prohibetur a Deo: Exod. 34. 15. Cavi tibi inquam, ie pangas fedus cum habitatore illius terrae: ne quum scortabitur seciando Deos suos & sacrificabit Diis suis, invitet te & comedas de sacificio ejus.
Similiter Deus interdixerat Prophetae illi e Judaea quem miserat ad Jarobeemum Bethelem, ne cibum potumque caperet Bethele, 1. Reg. 13. Apoal. 18. 4. Exte ex ea populom:
II. Quia conversatio cum infidelibus, cum haereticis, cum idololatris noxia est, nam eo adducit incautos ut bibant de auteo calice Babylonis, ut & ipsi idololatriae communicent aliorum exemplo: & iisdem poenis quibus illi, se involvant: Numer. 25. v. 1. 2. 3. Tum manebat Israel Schittimis, ubi coepit populus scortari cum filiaba Moabitarum. Nam invitaverunt populum ad Sacrificia Deorum saorum: comedebatque populus, ac incurvabat se diis illarum honorem exhibens: Sic copulato Israele cum idolo Pehoris, accensa est ira Iehova in Israelem. Apocal. 18. 4. Exite ex ea popule mi, ne participos sitis poc catorum ejus, & ex plagis ejus accipiatis,
On this page