Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 64
IUSTITIA particularis publica, est quam Magistratus, tanquam persona publica ad communem subditorum siatum feliI cem & incolumem conservandum exercere debet, pro fine ultimo sibi proponens gloriam Dei a quo omnis potestas est, Psal. 72. v. 2. 1. Timoth. 2. vers. 2. Jerem. 22. vers. 3. Proverb. 16. v. 12, 13. Psal. 101. v. 1. Benignitatem & jus eantubo: tibi, o Ichoa, psallam Neque enim Principatus ipse sinis est, absit, aut altitudo illa & splendor: sed proximus quidem, salus, felicitas & bonum populi; summus gloria Dei.
justitiam princeps in se suisque colat & servet & eandem erga alios exerceat tum per se tum per administros gubernationis & domesticos suos.
Eaque versatur tum in Principatus sive Magistratus iusta adeptione, tum in recta eiusdem administratione
Iusta Principatus seu Magistratus adeptio, est quae legibus funda, mentalibns Reipublicae est congrua.
Eaque vel electione fit, vel successione haereditaria. Electio vel di vina est, vel humana. Electione divina consequuti sunt Principatum populi Dei, Moses Exod. 3. Iosua. Num. 27. 18. Saul David, Iehu. Nam regna & Reges. a Deo dantur & ab eodem tolluntur: & causae quaedam mediae, sed inopiffatae his interveniunt. Saepe infimi ad regna & Principatus evehuntur a Deo, ut Saul, ut David, ut Jarobeamus
Saepe e vinculis prodeunt ad regnandum, ut dicit Ecclesiastes car4. v. 14. Exemplo est Iosephus in AEgypto Genes. 41. Matthias Corvinus rex Ungariae.
Electione humana Principatum adeptus est Homri, quem Israelitae regem constituerunt, 1. Reg. 16. Sedechias, quem Nebucadnetzar Magnus regem constituit loco Jehojacinis 2. Reg. 24. v. 19. Sic Im peratores solent eligi a septem Electoribus Imperii: Sic eligi jubentur Magistratus inferiores Exod. 18. v. 13. & sequentibus
Successio haereditaria, est alter modus justae adeptionis Principatus seu Magistratus, quum quis jure sanguinis seu propinquitatis, vel vita vel officio necessitate quadam abcunti, succedit: ut Salomon Davidi, Rehabeam Salomoni, Azarjae seu Uizijae, aut, ut communiter appellatur, Ochoziae lepra percusso quamvis adhuc vivo successit Iothamus, 2. Reg. 15. v. 5. & 2. Chron. 16. v. 21. Joachazo filio Josiae substitutus est Iehojabimus frater, 2. Reg. 23.
Haec praeferenda est electioni: quia Deus ipse illam praetulit, ut patet ex constitutione regni Davidis & posterorum ejus, 1. Reg. 11. 86. quia melior tutiorque electione
Regem & Principem haereditatio jure succedere in regno & principatu est melius & tutius, quam eligi: quod in hunc modum asseritur;
Quicquid antoritate divina est probatius, & rationibus praestabilis, id melius & tutius esse extra controversiam est,
Atqui Regem & Principem haereditario jure succedere in regno& principatu, est autoritate divina probatius, & rationibus praestabilius
Successionem haereditariam in regno seu principatu esse autoritate divina probatiorem, sic ostenditur:
Quicquid a Deo ipso in regno & principatu praestantissimo totius mundi institutum est, id profecto divina voluntate est probatius:
Successio haereditatia in regno seu principatu praestantissimo totius mundi instituta est: Ergo successio haereditatia in regno seuPrincipatu est voluntate divina probatior.
Assumtio probatur exemplo regni domus Davidis, in quo ex deereto & instituto Dei fuit haereditaria successio; ut videre est 2. Sam. 7. v. 12, & sequentibus, Psal. 89 30. & Psal. 132. 11, 12. Hoc adeo certum est, ut Deus Christum etiam Dominum voluerit haereditatiojure regnum adire Davidis, Luc. 1. 32, 33.
Eandem successionem haereditariam in regno seu principatu esse rationibus praestabiliorem, firmatur sequentibus argumentis:
I. Quicquid est naturale, id melius est & tutius: Successio haereditaria in principatu est naturalis: Ergo est melior & tutior.
Probatio assumtionis in prima ratione: Quicquid primum in natura fuit, id naturae est convenientius: At haereditatia successio in gubernatione hominum prima in natura fuit, non electio: Ergo illa est naturae convenientior, quam electio¬
Assumtio certa est (nam primus homo habuit potestatem gubernandi alios homines naturale, & post eum primogenitus, sicut Deus ad Cajinum dicit de Abele & per consequens de aliis Abele junioribus Gen. 4. v. 7. Erga te est appetitus illius, & tupraees illi. qd. & naturae lege, quia junior est te; & animo, quia frater: & vocatione, quia tibi subjectus, te colit Aber II. Qualis est Oeconomiae ratio: talis etiam est ratio regni seuprincipatus. At Oeconomiae ratio talis est, ut in ejus gubernatione successio haereditatia melior & tutior sit: Ergo & regni principatusque talis est ratio, ut in ejus gubernatione sucgessio haereditatia melior sit & tutior.
Major probatur e natura comparatorum. Regnum enim set principatus est imago potestatis patriae. Amor, honor & obedientia. quam liberi exhibent patri, & quam deinceps omnes juniores exhibent primogenito, est effectus juris naturae cordibus humanis im pressae: similis ratio est in regno & principatu. Quod sit in familia, id fit in regno ejusdem naturae, vir unus utrobique imperat, caeteri naturali obligatione obediunt. Liberi non eligunt sibi, sed accipiunt gubernatorem naturalem qui cum tali praerogativa natus est: ita & illud regnum in quo quis cum praerogativa repudiatus est, ac naturam propius accedit.
Minor probatur judicio fidelium & Dei illud approbantis. Nam Abraham in Oeconomia sua maluit successorem filium, quam Elihezerum Damascenum qui praeerat omnibus quae Abrahamo erant Gen. 15. 2. Idipsum approbavit Deus v. 4. Iste non erit tuus haeres: sed qui prodibit e visceribus tuis, is haeres tuus futurus est.
III. Quicquid excludit inter regnum, id est melius & tutius: Successio haereditatia excludit interregnum: Ergo est melior & tutior
Ergo quicquid excludit interregnum, id estmelius & tutius. Ccrtra si electione populi, constituatur rex vel princeps, saepe popuius & regnum dividitur, ut factum quum E a Rex Israelitatum a Zimri interfectus esset: nam divisus est populus Israeliticus in partes: pars una populi sequebatur Thibnin filium Ginathi ut eum constitueret regem, pars vero altera sequebatur Homrin, 1. Reg. 12. 21.
IV. Quicquid conjunctam habet charitatem utrimque majotem, & subditorum in principem, & principis in subditos, certo & veteri jure: id melius est & tutius, Successio haereditaria conjunctam habet talem charitatem: Er0. Assumtionem probant exempla, AEgyptii, Galli, Scoti, pro tegit, suis haereditariis, quantumvis infantibus & in cunis adhuc jacentibs non dubitarunt capita sua periculis certissimis objicere
Et principes haereditatii magis amant subditos, quia minus timent, quia liberis suis conservatos cupiunt: At electivi principes minus amant subditos, quia magis timent se facile destitutum iri ab iis a quibus sunt instituti: quia susque deque ferunt etiamsi una cum ipsis subditi omnes pereant, ut exemplum Neronis docet, qui optabat se moriente totum orbem perire. Franciscus I. rex Galliae Anno 1541. Rupellanis qui seditionem contra officiarios Regis concitarant ighovit, civitati & opib, illorum parcens: Carolus V. Gandavinses ob similem causam prope perdidit. Ludovicus XII. rex Galliae cum ad regnum pervenisset noluit ulcisci injurias illatas antea ab iis quijam facti erant ejus subditi
V. Quicquid principatum diuturniorem efficit, id est melius & tutius: Successio haereditatia principatum diuturniorem efficit. Ergo: Assumtionem probant exempla: Ut regnum Judaicum in de mo Davidis, diutius duravit, quam regnum decem tribuum Israeliticarum. Regnum Galliae inde ab Hugone Capeto, id est, abAnno Christi 988. ab una familia pendens perduravit.
Thesis I. Certi legitimique liberi sunt praeferendi incertis seu nothis. Ita Isaacus successit Abrahamo, non Ismael, Genes. 21. v. 10.
Quod si nothi imperium consequantur, magnis calamitatibus causa praebetur: ut ostendit exemplum Abimelechi, qui Sichemita rum imperium nactus, omnes fratres uno excepto occidit: sequuia sunt deinde mutua odia, grassationes & pugnae Abimelechi & Sichemitatum, qui illis excisi sunt, ut narratur Jud. 9.
QUAERITUR, An recte fecerint Gileaditae quod Iephthem filium nothum Gilhadis praetulerint certis & legitimis filiis? ut legitur Iudic. 11
RESP. Vocationis Jephthae ad principatum autor extra ordinem Deus fuit, ut patet ex sponsione Gileaditatum, quum alioquin spurii ordinarie functionem publicam in populo Dei obire nequeant, ex lege Deuter. 23. vers. 1
Thesis II. Liberi aetate primi sunt praeserendi caeteris ob dignitatem primogeniturae; sicut Isaacus successit Abrahamo, Genes. 25. versicul. 5, 6. Iehoram filius primogenitus Josaphati successit patri Josaphato, Chronicor. 21. versicul. 1, 2, 3. nisi Deus ostendat se aetate posteriores ad Principatum adhiberi velle, ut videre est in exemplo lacobi Patriarchae in quem Deus transtulit jus primogeniturae Genes. 25. versic 31. & sequentibus: & cap. 27. vers. 31. Item in exemplo Salomonis quo aetate erat inferior Adonija, 1. Regumi, & 2.
Thesis III. Frater interdum succedit fratri, ut Iehoram filius Achabi rex decem tribuum, successit fratri suo Achaxjae, 2. Reg. 1. v. 17.
Thesis 1V. Patruus aut fratris filius interdum succedit, ut Tzidejas sive Sedechias Jehojacini, 2. Reg. 24. vers. 19.
Thesis Vi Insigne documentum est divinae providentiae, quod interdum leitimus haeres principatus e carcere ad regium thronum conscendit, ut Ludovicus XII. Galliae rex, & Elizabetha Angliae Regina.
Justae adeptioni Principatus & Magistratus per electionem vesuccessionem, opponitur injusta ejusdem usurpatio per fraudem vel vim ex ambitione imperandi manantem, divina providentia sic ulciscente peccata hominum. Reges Edomaeorum de quibus Genes. 36. v. 31. & sequentibus, non jure successionis haereditariae, sed vel electi one vel tyrannide ad gubernationem pervenerunt. Sic Reges & Principes tyrannice imperio suo subjecerunt Israelitas ut liber Judicum testatur & caeteri libri historici veteris Testamenti. Abimelech raude & vi consequutus est principatum Judic. 9. Bahaschavi occupavit regnum decem tribuum, 1. Reg. 15. 27. Item Zimri, 1. Reg. 16. v. 11. Athalia femina impia mater Achaxjae Regis Judaeae vi regnum invasit grassata caede in stirpem regiam 2. Reg. 11. Ut Reges decem tribuum per conspirationem interemtos & propinquos ipsorum punivit Deus ob ipsorum peccata: ita caedes stirpis regum Judaeae fuit praemium conjugii Jorami filii Josaphati cum uxore idololanica, 2. Reg. 8. v. 18, 26.
Occupantes aliena regna per vim injustam, vicissim iis per vim privantur, ut Bahasa & Ela filius ejus, I. Reg. 16. 9.
e his quaeritur, cur regnum ipsis ademtum cum exstirpatione totius familiae, ob Iarobeam regis domum excisam quum tamen Deus praedixerit per Prophetam Ahijam excisionem totius familiae regiae,
RESP. Quia Bahasa in exstirpatione familiae Jarobeami non Dei voluntatem, sed suam ambitionem spectavit:
ustam adeptionem Principatus seu Magistratus polluit injusta consanguineorum & aliorum procerum caedes. Iehoram rex Judaeae filius Josaphati fratres suos & aliquos e Principibus Israelis regnistabiliendi causa interfecit, 2. Chron. 21. v. 4.
Ambitio regni injusta est infelix & ambitiosis perniciosa; ut exempla ostendunt, Schebahi filii Bicri 2. Sam. 20. Bimri 1. Reg. 16. v. 18, 19, 20. Rudolphi Suevi Hentico IV. Imperatori imperium eripere volenti. Henrici Ducis Guisii in Gallia anno Christi 1588. Imo etiam illi infelices sunt & saepe tragice pereunt, qui jus haereditatium praetendentes, Principatum occupant aut occupare conantur, ut filii, fratres, patrui. Exemplo est Absalomus filius Davidis 2. Samuelis 18. Adonias ejusdem Davidis filius, qui Salomoni fratre praeripere regnum conabatur I. Regum 1. & 2. Conradus filius Henrici IV. Imperatoris conatus patri imperium adimere: Henricus V. Imperator patrem Henricum IV. imperio exuens. Adolphus Egmondanus aegre ferens patris sui Arnoldi Geldriae Ducis diutur? num imperium & vitam
On this page