Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 14
Combustio adhibita fuit in sepultura Saulis & filiorum ejus, quo um corpora Jabeschitae a muro Betschanis ad quem affixa a Philistaeis fuerant, ablata combusserunt, tum quia jam dudum soli & aerexposita computruerant; tum quia hac ratione prospiciebatur nerursus corpora illa ludibrio exponerentur; deinde demum ossa sepoliverunt sub nemore ad Jabeschum, 1. Samuel. cap. 21. versic. 12, 13.
Eandem rationem, puta ut ludibriis eximerentur cadavera, veteres Gentiles observaverunt; quemadmodum de L. Sylla Dictatore testantur Tullius lib. 2. de Legibus, Plin. lib. 7. natural. hist. cap. 54. & Plutarchus.
Plerunque autem semper citra combustionem fidelium corpora. tumulata sunt, atque etiamnum tumulantur?
Olim autem corpora aromatibus condiebantur, ut videre est Genes. 50. idque factum, propter spem resurrectionis.
Nobis vero Christianis mos ille condiendi aromatibus corpora necessarius non est, quia veritatis de resurrectione universali lux plenissima nobis fulget, & certior firmiorque esse debet fides resurrectionis nostrorum corporum ex Christi a mortuis resurrectione, quam ut illam titibus supervacaneis confirmari oportea. Sepultura religiosa inter Christianos esse debet & honestaI. Quia semper apud vere fideles religiose observata fuit: Sic enim Abrahamus sepelivit Saram, Genes. 23. Josephus Arimathaeensis & Nicodemus Christum, Matth. 26. v. 59, 6c. fideles Christiani Stephanum protomartyrem, Act. 8. 2.
II. Ut ne contra humanitatis legem negligantur aut etiam in festentur corpora defunctorum, quae quum viverent, organa & templa Spiritus Sancti fuerunt, prima episto: a ad Corinthios cap. 2. vers. 16. & cap. 6. v. 19.
III. Ut corpora defunctorum quiescant in sepulcris tanquam in tabernaculo OBJICITUR. Matth. 8. v. 22. Christus cu dim discipulorum suorum dicenti, Domine permitte mihi primum abire, & sepelire patrem meum, ait Sequere me & fine ut mortui sepeliant moriuos suos. Ergo Christus damnat sepulturae officium
RESP. Christi verba sunt intelligenda &ς E: non damnat enim sepulturae officium, sed docet eos qui in mando subsidunt, atque ut se praebeant hominibus morigeros, Deum praetereunt aut deserunt, si¬ miles esse mortuis, qui se in habenda mortuorum cura frustra & inutiliter occupant: eos vero qui vocatione vitae instruuntur, caeteras oc cupationes prae vocatione sua nihili facere oportere.
Locus sepulturae honestus & ab infidelibus sejunctus deligendus, est citra superstitionem exemplo Abrahami, Isaaci, Jacobi, qui religiose caverunt, ne in sepultura cum infidelibus & idololatris commiscerentur: Ideo Jacobus Rachelem non sepelivit in oppido Ephratha, sed in via ad Ephratham, Genes. 48. 7.
acobus Patriarcha voluit sepeliri in terra promissa, Genes. 49. v. 29. & Josephus in eandem voluit deportari ossa sua Genes 50. v. 25. sosu. 24. 32. ut hoc pacto suam de Dei promissionibus populo Israelitico implendis fidem testarentur, & in eadem fideles alios confirmarent, Hebr. 11. 22.
Sepulcieta Christianorum nuncupantur Graece κοιμητήρια, Caemiteria, id est, dormitoria, ubi corpora fidelium resurrectionem ex spectantia quiescunt: Xι γκοιμῶν, quod est dormire. Dormire ex nim fideles mortui in Scripturis dicuntur. Johann. cap. 11. versic. 11. I. Corinth. cap. 11. versicul. 30. 1. Thessaloniens. capite 4. versiculo 13, 14, 15.
Coemiteria Christianorum sunt sacra, non magicis susurris, aut lustralibus aquis ab Ethnicismo mutuatis consecrata: sed propter corporum, quae sanguine Christi sunt redemta ac sanctificata, & Spititus Sancti templa fuerunt, dignitatem
Vetus Ecclesia Christiana multam reverentiam, ab idololatria & superstitione remotam, in sepeliendis Christianis adhibuit: ceremonias quasdam ad locorum, temporum, personarum, consideratione accommodatas adhibuit, ita tamen ut Ecclesiae aliae aliis legem non praescriberent.
Amoveantur ergo omnis idololatriae & superstitionis vestigia: mortuorum corpora cum Dei timore & mortis accurata piaque meditatione in dormitorio illo recondantur: superstitum juxta praescriptum verbi Dei, cura habeatur In his omnibus moderatio Christiana adhibenda: nam alioqui pompa funeris, agmina exequiarum, sumtuosa diligentia sepulturae, monumentorum opulenta constructio, vivorum sunt qualiacunque solatia, non adjutoria mortuorum
On this page