Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 18
I. Quia praecepto quo jubemur diligere proximum etiam sancti Angeli continentur: qua de re AUGUSTINU S tertio tomo libro primo de doctrina Christiana, cap. trigesimo.
II. Quia sunt nobiscum membra ejusdem corporis Ecclesiae Catholicae, cujus Caput est Christus III. Quia ipsi sunt amici nostri per Christum nobis conciliati & nos diligunt: quod declarant abunde officiis & beneficiis suis quaenobis cupidissime jussu Dei praestant, & laetitia quam ex resipiscentia nostra percipiunt, Lucae 15. 7, 10. Imo quo diutius nostrae saluti serviunt, eo magis ipsorum erga nos amor augetur. Nam amor quo magis officiis, obsequiis erga personam amatam exercetur: eo etiam semper sit major. Unde & ad quaestionem, uter magis amet, qui beneficium confert, an qui accipit? responsum est a sapientibus, illum qui confert. Et quo quis diutius alicui inservit, si praesertim hoc faciat exanimo, & ex amore, ut Angeli boni certe nobis inserviunt: eo etiam indies majori erga eum, cui inservit, amore afficitur: sive Doctor er¬
a suam Scholam, sive Pastor erga Ecclesiam, sive paedagogus erga quum discipulum, sive aulicus erga suum Principem, sive mater & pater erga suos liberos, sive denique famulus & ancilla erga suum herum atque dominam. Dubitandum igitur non est, quin ex tam multis diuturnisque & magnis Angelorum sanctorum officiis, ipsorum erga nos amor, suo quodam modo, indies auctior fiat. Quapropter I nos quoque, quantus sit ipsorum erga nos amor, qualia ve & quanta nobis praestent obsequia ac beneficia, diligenter perpendamus: aequum est ut vicissim erga illos magis ac magis amore & reverentia. afficiamur.
IV. Quia illorum imitatores esse debemus. Qui ergo non diligamus eos, quorum exemplum continenter imitati debemus? Sioenim in Oratione Dominica quotidie precamur mandato Christi,. Fiat uoluntas tua, sicut in coelo, sic etiam in terra¬
V. Quia illis in altera vita similes erimus. Qui ergo non diligamus eos, quibus similes erimus? quibus similes ut simus exoptare debemus.
Honor seu cultus qui a nobis exhibendus est & exhibetur sanctis IAngelis, non est cultus religiosus, quia is soli Deo debetur; sed poli¬
On this page