Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 17
TTONOR mortuis sanctis exhibendus, est charitae quum illos TTquamvis e conspectu nostro subductos honoramus & colim constanti dilectione & societate, non autem serutute. Augu stinus de vera religione, cap. ult.
Honor iste & cultus distingui debet a divino culu religionis: Cultus enim religionis seu religiosae adorationis soli Deo est debit minore vero cultu sanctos mortuos honoramus, quem cultum dilectionis & societatis Augustinus vocat sexto tomo contra Faustum Manichaeum libro vigesimo, capit. vigesimo-primo; Verba Augustini sunt: Colimus Martyres eo cultu dilectionis & societatis, quo & in hac vita coluntur sancti homines Dei, quorum corad talem pro Evangelica veritate passionem paratum esse sentimus. Sed illos tanto devetius, quanto securius post incerta omnia superata: quanto etiam fident tiore laude praedicamus, jam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc usque pugnantes. At illo cultis, qui Graeco latria dicitur, Latine un verbo dici non potest, quum sit quaedam proprie diuvinitati debita servit tus, nec colendum docemus, nisi unum Deum. Honor iste & cultus quem sanctis hominibus jam in coelo cum Christo regnantibus habemus, est politicus seu civilis & humanus: Nam sancti in coelo versantes non desierunt esse nobiscum cives ejusdem civitatis Dei, & & commune nobiscum colunt τολίτῳυμα, ut vocat Paulus. Idem cula tus humanus est, quia sancti homines fuerunt homines, ubi sumus; & sunt homines, quod sumus
Papistae negant sanctis hominibus jam in coelo degentibus, posse exhiberi cultum & honorem politicum seu civilem: eo quod non conversentur nobiscum amplius politice seu civiliter.
RESP. Discernenda est politia corporalis a spirituali: & conversatio cum aliis corporalis a spirituali. Nostrum autem πολίτῳυμα est in coelis & spirituale est. Sed Papistae nihil nisi corporale cogitant & arnale
Honoris, qui mortuis sanctis exhibendus, partes sunt; gratiarum ctio ad Deum pro illis; memoria cum laude conjuncta & imitatio illorum debita; exsiquutio justae uoluntatis ipsorum: & desiderium conjunctionis cum illis apud Christum Dominum.
GRATIARUM ACTIOad Deum pro mortuis, est quum agnoscentes dona & beneficia Dei, tum in eos qui mortui sunt, tum per eos in nos collata, Deo pro illis etiam post mortem illorum gratias agimus.
II. Quia exempla probata habet. Sic enim Ecclesia Christiana hactenus gratias egit Deo pro beneficiis, quae in Prophetas, in Apostolos, in Sanctos Martyres, in confessores, & per eosdem in nos contulit. Gratias agit pro liberatione fidelium ex hac miseriarum valle, pro sidei, & sper & charitatis charismatibus in ipsos effusis
MEMORIA cum laude conjuncta & imitatione mortuorum decita, est quum nobis & aliis pietatem & virtutes illorum in memoriam revocamus, & in vera pietate virtutibusque quas merito celebramus, eos imitamur, & honestam eorum famam adversus calum nias asserimus. Sic David celebravit virtutes Jonathanis, 2. Samuel. 1. Sic laudat Paulus fidem plutimorum, Hebi, 1. Jacobus natue¬i am Jobi, Jacob. 5. v. 11. Sic memoriam Apostolorum & aliorum sanctorum libenter & sancte colimus.
Scite admodum AUGUSTINUS sexto tomo, libro vigesimo contra Faustum Manichaeum, capite vigesimo-primo, ait: Populus Christianus memorias martyrum religiosa solemnitate concelebrat, & ad excitandam imitationem, & ut meritis eorum consocietur, atque. orationibus adjuvetur.
Et mox: Quod offertur, offertur Deo qui martyres coronavit, apud memorias eorum quos coronavit: ut ex ipsorum locorum ad monitione major affectus exsurgat, ad acuendam charitatem & in illos quos imitari possumus, & in illum quo adjuvante possumus
Quomodo veteres Christiani anniversaria commemoratione passiones & dies martyrum celebraverint, vide annotationes Simonis Grulartii ad trigesimam:-quartam epistolam Cyprians
EXSECUTIO jastae uoluntatis defunctorum, est pars honoris qui defunctis exhibetur, quum nimirum bona fide praestamus quaeilli juste voluerunt & a nobis requisiverunt, vel jure naturali, vel pacto amicitiae, vel alio honesto titulo. Sic ergo liberi praeceptis paren tum suorum defunctorum obtemperant, quomadmodum Josephus Patriarcha corpus patris sui Jacobi in Cananaeam ex AEgypto duxit. Genes. 47. versic. 29. 30. & capite 50. versicul. 4 & sequentibus Rechabitae patris sui defuncti praeceptum servarunt Jerem. 35. versic. 6. Huc spectat, quum testamenta demortuorum religiose servantur. Galat. 3. versicul. 15. Sic David exsequutus est bonam fide, quod Jonathani pollicitus erat
DESIDERIUM conjunctionis cum sanctis defunctis apud Christum Dominum est pars honoris qui sanctis defunctis exhibetur? quum & animo expetimus & verbis profitemur nos desiderate corungi cum sanctis qui jam cum Christo in coelo triumphant, ut & nogloriam ejus videamus, & unam cum ipsis Christum in coelesti Ecclesia celebremus
Papistae vero gravem injuriam sanctis defunctis faciunt & dehito honore illos spoliant. Nam primo illis tribuunt honore qui soli Deo. debetur & quem ipsi recusarunt serio. Invocant enim eos religiose & aliis religiosis cultibus eos venerantur. Atqui si quis sanctis tribuat quod eis non debet tribui, quodque in tetris viventes sibi tribui noluerunt, eo quod Deum diligerent, & multo minus nunc sibi tribuivolunt, charitatis Dei perfectionem consequuti: etiamsi videatur honor, contumelia est.
Deinde, preces pro defunctis sanctis fundunt atque hoc modo negant, illos jam beatos esse. Quum enim Mariam Virginem matrem Christi salutat & dicunt, Ave Maria, &c. pro Maria precantur. Quid enim salutatio est aliud quam precatio pro eo qui salutatur? In Cahone Missae in comemoratione pro defunctis sacrificulus precatur ut Deus omnibus in Christo quiescentibus locum refrigerii lucis & paciindulgeat. Hoc autem ait Bellarminus de Missa secundo libro, capite vigesimo. quinto se orare, quoniam illi nondum pacem & quietem habent a tormentis, & a desiderio visionis divinae. Dicit quidem, id solis iis convenire, qui in Purgatorio degunt: sed Canon Missae habet, OMNIBUS in Christo quiescentibus, lucis & pacis locum, ut indulgeas deprecamur: atqui OMNES sancti mortui, in Christo quiescunt, nullo excepto: Itaque pro omnibus nullo excepto orat. Et in proprio Missarum pro defunctis, Missa in Commemoratione OMNIUM fidelium defunctorum talem Tractum habet; Absolve, De mino, animas OMNIUM fidelium defunctorum ab omni vinculo delictorum, & gratia tua ipsis succurrente, mereantur evadere judicium ultionis, & lucis aeternae beatitudine perfrui. Hinc profecto sequitur nullorum fidelium defunctorum animas adhuc videre Deum. At qui injuria est pro Martyre orare, ut ait Augustinus De verbis Apostoli Serm. 17. quod dictum laudat Magister Sententiarum libr. 4. distinction. 45. Et Papa Innocentius tertius Capitulo cum Mlarthae. Decretalibus Gregorii IX. tertio libro, titulo quadragesimo-primo, De celebrasione Missarum S. Tertio loco, ait; Cum Sacrae Scripturae dicat autoritas, quod injuriam facit martyri, qui orat pro Martyre: idem est ratione consimili de sanctis aliis sentiendum.
Tertio, none Papistae debito honore spoliant sanctos Patriarchas, Apostolos, Martyres, aliosque sanctos, dum illorum veram historis am, item dicta, facta, eventa ad imitationem & consolationem alii fidelibus necessaria, cognoscere e sacris Bibliis vetant, in quibus solis vere commemorantur? nonne prohibent lectione Scripturae Sacrapopulum Dei, quam Prophetae & Apostoli ob hanc causam populo, Dei tradiderunt, ut eam legeret & audiret? honoratne Prophetas & Apostolos ille qui prohibet quod illi jubent, & mandat quod illi prohibent? num ad honorem Mariae matris Christi facit, prohibere populum Dei a legendo & audiendo ea quae de illa Scripturae Sacracommemorant.
Quarto accusant Prophetas & Apostolos quod Scripturam tradidermt Ecclesiae obscuram & imperfectam, qua in re Papistae haereticos illos veteres imitantur de quibus Irenaeus tertio lib. adversus haereses, capite secundo.
Quinto, sanctorum ossa exhumant, quae in lectulo quietis, in dormitorio ipsorum resinquere debebant
Sexto, pro veris sanctorum reliquiis supposititias reliquias videndas atque osculandas exhibent offerentibus pecuniam
Septimo, Petrum dignitate Apostolatus exuunt Apostolosque caeteros de gradu suo deturbant. Nam Petrum proprium Ecclesiae Romanae pastorem & Episcopum fuisse contendunt; quum Christus eum in universum mundum proficisci jusserit & Evangelium praedicare omni creaturae: & cidem uni Petro soli, Petrique luccessori Romano Pontifici, in potestatis plenitudine gubernandam a Christo traditam Ecclesiam ajunt. Si uni soli Petro potestas illa data, tum ad caeteros Apostolos frustra Christus dixerit Matth. 18. versicul. 18. A men dico vobis, quacunque ligaveritis in terra, erunt ligata in coelo: Etquaecunque solveritis in terra, erunt soluta in coelo. Et capit 28. versicul 18, 19. Data est mihi omnis potestas in coelo & in terra. Profecti ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris & Filii & Spiritus Sancti. Et Johan. 20. versicul. 21, 22, 23. Sicut misit me Pater, ita & ego muto vos. Et quum haec dixisset afflavit eos: & dixit tis, Accipite Spiritum Sanctum. Si quorum vemiseritis peccata, remittuntur eis si quorum retinueritis, retenta sunt. Et si mortuo Petro unus soluRomanus Pontifex in potestatis plenitudine gubernandam habuit. Ecclesiam, tum major fuerit potestas Lini, Cleti, Clementis Episcoporum Romanorum, quam Johannis & Judae Taddaei Apostolorum. Nam quo tempore Clemens Romanam gubernat Ecclesiam; Johannes Apostolus, adhuc in Asia vitam traducens, Ecclesias ibi administravit, ut refert Eusebius Histor. Ecclesiast. libro tertio, capit lecimo sexto. Jam si verum est Pontificibus Romanis universam Ecclesiam commissam, tum Johannes Apostolus longe minor fuis. set Episcopis Romanis & Ecclesias Asiaticas administrasset tantum ut Romani Pontificis vicarius dioeceseos Asianae: Octavo. sanctis demortuis tribuunt procurationem illarum rerum quae illis sine ludibrio tribui nequeunt. Olim enim Venus ex Gentilium figmento agebat curam nautarum, quia nata credebatur ex mari, ea quoniam desiit curare, suffecta est a Papistis huic matri non virgini Virgo mater. Unde nautae in periculo naufragii versantes & canentes, Salve regina, implorant matrem Virginem, appellantes eam stellam matis, reginam coeli, dominam mundi, portum salutis, aliis. que multis titulis illi blandientes, quos nusquam illi tribuunt sacrae diterae.
On this page