Table of Contents
Syntagma Theologiae Christianae
Liber 1
Caput 2 : An Theologia vera sit, quid sit, et quod subiectum eius.
Caput 3 : In quo de Theologia archetypa
Caput 4 : In quo agitur de theologia ectypa
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Liber 5
Liber 6
Caput 22
Caput 23
Liber 7
Liber 8
Liber 9
Liber 10
Caput 19
E Fortitudine animi prius agimus, quam de Temperantia TIquia natura homines prius experiuntur & sentiunt ea quaemolesta & adversa sunt, quam voluptates corpus delectantes: Adversus illa igitur principio firmandus animus; in istis deinde moderandus
Deinde fortitudo ante omnium aliarum virtutum moralium exercitium requiritur: quia nulla est alia virtus moralis cujus exercitia non retardare vel impedire soleant res molestae & adversae, quae fortitudine animi sunt vincendae & superandae, ut virtutes aliae exercerpossius.
Fortitudo animi, si vocis significationem spectes, vel vena est, vel apparens: Illa hoc modo definitur:
FORTITUDOANIMIVERA, Graece αυθρεια, est virtus quae timorem nimium cohibet, & impetum confidentiae sapienter moderatur, studio parendi voluntati Dei, recte cognitae ex verbo ejus & honestatis publicaeque utilitatis gratia, ita ut contra omnes res ad versas, contra omnia pericula maxime premeditata, & quae subire oportet, ac praecipue contra mortem ipsam, quae extremum & maxime formidabile malum est, & in laboribus arduis, animus semper firmus, ac proinde tum a praecipiti audacia remotus, tum intrepidu & imperterritus retineatur. Subjecta occupantia seu objecta citcaquae fortitudo versatur vel immediata sunt vel mediata.
Immediata sunt timor ac audacia: mediata sunt pericula & labores ardui, quo etiam morbi corporis & quaevis afflictiones pertinent in quibus perferendis & superandis fortitudine animi opus est, sic ut dicitur Proverb. 18. vers. 18. Spiritus viri sustentat aegritudinem.
Eaque tum Christi θεανθρως est, tum aliorum hominum Fortitudo animi Christi θεοθθρωπς, est qua ille non tantum pericula ab hominibus structa non reformidavit ut illorum metu ab exsecutione voluntatis divinae & praestatione officii sui averteretur, nec tantum pericula quum hora sua venisset ultro adiit & injurias atroces, quibus afficiebatur plurimis, vindicta privata non repulit aut ultus est, nec tantum dolores & cruciatus corporis mortemque corporalem magno & constanti animo pertulit: sed etiam horrendam iram Dei adversus peccata generis humani, & mortem spiritualem animae sustinuit & superavit propter nos homines & propter nostra salutem aeternam. Huic fortitudini nullius hominis, imo ne omnium. quidem simul hominum fortitudo potest aequari, nedum praeferriDe ea Joh. 11. 7. Luc. 13. 31, 32, 33.
De aliorum hominum fortitudine dicitur Proverb. 24. versic. 7. Vir sapiens est cum robore, & vir sciens fortificat vires,
Eaque primo vel togata est, vel bellicat Fortitudo togata, est qua non tantum in aegritudine & morbis, intempestate maris, in sylvis & incursu latronum, sed etiam in ferendis injuriis quibus nos adversarii afficere conantur aut afficiunt, illisque non privata vindicta, sed auxilio legum depellendis, animi firmitatem deliberatam retinemus.
Fortitudo bellica, est quae adversus hostes praeliando declaratur sive praelium illud sit corporale, sive spirituale
Fortitudo bellica in proelio corporali, est quum lagum auxilio destituti & Deo freti, pericula subimus, prudenti adhibita deliberatione & deposito vulnerum adeoque mortis ipsius metu, injuriam nototiam nobis, aut aliis nostram opem jure implorantibus vel imminentem, externa vi animose propulsemus, vel illatam vindicemus, propter gloriam Dei & salutem Ecclesiae ac Reipublicae, & propter defensionem conservationemque vitae & salutis propriae vel alienae.
Fortitudo bellica in spirituali praelio, est cum quis non dubitat se objicere certis periculis atque adeo etiam cruciatibus corporis crudelissimis & morti acerbissimae propter summum bonum quod est, Deus, seu quod eodem redit, pro veritate coelesti & gloria Iesu Christi testificanda, tuenda, ac propaganda. De hac dicitur I. Joh. 2. v. 14. Scripsi vobis, adolescentes, quod fortes estis, & verbum Dei habitat in vobis, & improbum illum vicistis.
Haec species fortitudinis est pulcherrima, quaeque propter finem quem solum spectat, laudem fortitudinis bellicae in praelio corporal declaratae longissime superat. Exempla sunt in sociis Danielis, Schadracho, Meschacho & Abednegone, item in Daniele ipso ac tot de aique martyribus CHRISTI, de qualibus Hebr. 11. v. 35, 36, 37.
Deinde fortitudo vel heroica est, vel vulgaris Fortitudo heroica, est qua excellunt viri heroici, praesertim guber natores Reipublicae & publicae libertatis vindices, assertoresque: qualis fuit in abrahamo cum exigua manu copiosum aliquot regum exercitum invadente, Gen. 14. 14, 15. qualis item fuit in Josua, Calebo Ehude, Samoare, Gideone, Simsone, Davide, Josia, Macchabaeis, d quibus passim in vetere Testamento & de quibus Hebr. 11. 32, 33. 14. Catalogus heroum insigni fortitudine praeditorum est, 2. Sam. 23. v. 8. & sequentibus
Ita heroica fuit fortitudo Nehemjae, ut liber ejus testatur. Quin etiam heroica fuit fortitudo Deborae & Iahelis Jud. 4. Estherae reginae, Esth. 4. 16.
Causa efficiens princeps fortitudinis animi est Jehova Deus, ut 18. Psalmo David de Jehova dicit v. 33. Accinxu me fortitudine Sic Jobi 12. vers. 13. Penes illum est sapientia & fortitudo. Psalm. 27. v. 14. Iehova fortificabit animum tuum. & Psal. 31. 25. Iehova fortificabit animum vestrum. Psam. 60. 14. In Deo faciamus strenue. Psalm. 68. 36. Deus fortis Israelis ipse dat robur & viris huic populo: benedictus sit. Deus. Unde etiam fortitudo appellatur spirit seu douum fortitudinis.
Causa instrumentalis est fides, fiducia in Deo, spes in Deo & charitas Dei & proximi, Hebr. 11. 33. per fidem debellarunt regna. & v. 34. corroborati sunt ex infirmitate, effecti sunt fortes in bello, exercitus ex terorum in fugam verterunt. Sic ait David ad Goliathum 1. Sam. 17. 45. Ego venio ad te in nomine Iehovae exercituum. Psal. 6o. 14. In Dei faciamus strenue, seu ut ex Hebraeo sonat, virtutem
Causa ωροηγμιuη impellens, est studium parendi voluntati Dei recte cognitae ex verbo ejus: ac proinde fortitudini conjuncta est ωρ aιρεσις. Causa ωροκαζαρκlικη sunt exempla Christi & aliorum fide ium: ira item moderata & zelus pro gloria Dei, sicut dicitur, quod ira sit cos fortitudinis:
Proprii effectus seu propria munera fortitudinis, si objecta ejus immediata spectes, nempe timorem & audaciam, sunt: I. pellere & tol¬ lere ex animo aut saltem reprimere metum tormentorum & mortis,
uo metu saepe multi impediuntur, ne audeant adire pericula, ne audeant libere veritatem profiteri, ne audeant pugnare pro patria, pro ris & focis, pro religionis & Ecclesiae defensione. Ergo fortitudini est removere impedimentum quo retrahitur voluntas a rebus difficilibs & periculosis quas refugere minime debebat, tueri voluntatem hominis ne retrahatur a bono rationis propter timorem mali corporalis; ac proinde retinere voluntatem hominis in bono a DEC raecepto contra maxima mala corporis, inter quae maxime terribi is est mors, quae tollit omnia corporalia bona.
II. Moderati confidentiam animi seu audaciam, ne a recta ratione, aut pote, ne a Lege Dei discedat, quae & rectae rationis est regula.
Sin vero mediata objecta fortitudinis consideres, nimirum pericuia & labores arduos, actus ejus sunt: I. Intrepide aggredi: II. sustinere, id est, immobiliter persistere donec pericula & labores superentur, quamvis diuturnitas temporis intercedat 1. Joh. 2. 13. & 5. 4, 5.
Opposita est fortitudini timiditas & audacia. TIMIDITAS, est vitium, quum quis metuit, ubi non erat metuendum, ac proinde turbatur, trepidat ac pericula necessaria refugit.
Exemplum in discipulis Christi, Joh. 11. 8. Nos vero timiditate vacuos esse decet propter sequentia argumenta:
I. Quia nobis a Deo prohibetur, Prov. 3. 25. Ne timeto a pavore repentino; & a vastatione improborum, ut adveniat. Jes. 51. v 7. Matth. 24. 6. Futurum est ut audiatis bella, & rumores bellorum: videte, ne turbemini
II. Quia nobis Jehova adest, & salutem praestat. Huc faciunt loca ista: Psal. 23. v. 4. Etiamsi ambularem per vallem umbr amertis, non timerem malum, quia tu mecum es: virga tua & pedum tuum ipsa consolantur me. Et Ps. 27. 1. Iehova lux mea & salus mea est, a quo timerem? Iehova robur vitae mea est, a quo expavescerem? Ps. 46. 2. 3. 4. Deus nobis est recertus & robur, auxilium in angustiis praesentissimum. Idcirco non timeremus, si commutaret terra locum, aut si dimoverentur montes in ima maria: Fremerent, lutosae fierent aquae cujusque illorum; commeverentur montes elatione ejus maxime. Pro v. 3. v. 26. Ne timeto: nam Iehova aderit fiduciae tuae & servabit pedem tuum a captura. Jes. 41. 10. Israel serve mi; Netimeto, quia tecum sum; ne stupeto, ego sum Deus tuus: fortifico te, etiam auxilior tibi, etiam sustento re dextera justitiae meae. Et v. 13, 14. Cum ego Iehova Deus tuus prehendam dexteram tuam; edicens tibi, ne timeto, ego auxilior tibi. Ne timeto, vermicule Iacobi, id est, qui instar vermiculi jaces in pulvere ad flictionum gravitate; Israelitarum, ego auxilior tibi, dictum Iehovae. Et c. 43. 1, 2. Nunc vero sic ait Iehova creator tuus o lacob, & formator tuus o Israel, ne timeto; nam vocavi te nomine tuo, meus es: Quum transis per aquas, tibi adsum, & flumina, ne inundent te; quum ambulas per ignem, non ureris, & flamma non incendit te¬.
III. Quia fideles timiditas dedecet; Unde David Ps. 49. 6. dicit: Cur timerem diebus mali, ut iniquitas vestigiorum meorum circumdet me? Ps. 112. 7, 8. dicitur de homine pio & justo: Arumore. malo non timet, erecto corde suo confisus Iehovae: Fultus corde suo nos timet, donec videat in hostibus suis, id est, ne tunc quidem metuit sibi a malo, quum impendentes undique hostes ipsi minitantur male: ac proinde multo minus metuit, quum illos in suum ipsorum malum dejectos videt, id est, nunquam metuit.
IV. Quia timiditas in quovis homine reprehenditur, ut Ps. 53. 6. Ibi expavescunt pavore, ubi non est pavor. Joh. 12. 42. Veruntamen etiam ex primoribus multi crediderunt in eum: sed propter Pharisaeos hos non profitebantur, ne Synagoga moverentur.
V. Quia timiditatem fugerunt sancti & probati Deo homines: ut parentes Mosis, de quib. dicitur Hebr. 11. 23. Per fidem Moses quum natus esset, occultatus est menses tres a parentibus suis, quod viderunt ve nustum esse puerulum: & non metuerunt edictum Regis. Item Moses pse, ut ibidem de eo dicitur: v. 27. Per fidem dereliquit AEgyptum, non metuens excandescentiam regis, nam ut qui videret eum qui est invisibilis, ita forti animo fuit. Item David, qui ait Ps. 3. 7. Non timebo a myriadibus populi, quas circum disposuerint contra me. Et Ps. 23. 4. Psal. 27. 3. Ps. 49. 6. Cur timerem temporis mali? Ita socii Danielis non timuerunt iram Regis Nebucadnetzaris, non fiammas fornacis Bapylonice, Daniel ipse non timuit leones. Nechemja non timuit cum Sanballat & Tobija & Geschen Arabs conarentur ei timorem incu pere, Nechem. 6. toto. Josephus Arimathaeensis & Nicodemus, non minus Christum sepelirent: timuerunt summos Pontifices & Sacerdotes & primores populi quo
VI. Quia timiditas ac praesertim in profitenda veritate Christi. adfert sempiternum exitium, sicut dicitur Apocal. 21. 8. Formidolosiautem & incredulis, & exsecrabilibus, & homicidis, & scortatoribus, & veneficis, & idololatris, & omnibus mendacibus portio assignata es in stagno ubi ardet ignis & sulphur, quod est mors secunda
Porro timiditas ista discernenda est a timore naturali, qui est passio innocua natura indita a Creatore a principio, sine quo timore unquam est vera fortitudo etiam in heroicis naturis: ut Jacobus Patriarcha timuit, Gen. 32. v. 7. & sequentibus: Moses Exod. 2. v. 14. 15. rex Josaphatus timuit, quum audisset de Moabitatum & aliorum hostium expeditione 2. Chron. 20. v. 3. Elija Propheta timens sibi a violentia Jerubalis, abiit consulens vitae suae 1. Reg. 19. 3. Nechemja imebat plurimum suorum studio solicitatrice & magnitudine Regis postulatique apud illum faciendi difficultate deterritus, Nechem 2. v. 2. Talis timor etiam in Christo Domino fuit, quo nullus hominum fortior exstitit aut exsistet unquam. Discrimen istud explicat Johannes Damascenus libr. tertio Orthodoxae fidei, cap. viges. tertio Timoris nemen suplicem habet intelligentiam. Nam est timer naturalis, nolente anima separari a corpore, propter naturalem inditam illi: rerum Conditore a principio compassionem, & familiaritatem: propter quam naturaliter timet, agonizat, & renuit mortem. Cujus de finitio est: Secundum naturam timor est contractionis virtus, ipsius appetitiva esse. Nam si ex nihilo ad esse deducta sunt omnia a rerumopifice ipsius esse, & nequaquam non esse naturaliter habent deside rium. Eorum autem quae secundum naturam sunt proprius est motuad ea quae constituunt atque salvant. Deus igitur verbum, homi factus, habuit hoc desiderium, in iis quae naturae erant constitutiva. motuum declavans, cibi & potus & somni appetens, & naturalite. harum rerum experientia usus; In corruptivis autem reformitat: otem, ut in tempore passionis contractionem ad mortem spontanee factam. Nam etsi lege naturae ea quae gesta sunt fiebant, non tamen more nostro coactae: sponte enim naturalia volens suscepit. Quare ipse timor & pavor & agonia, naturales sunt & innocuae passiones, & nequaquam subjectae peccato. Est rursus timor, qui ex errore cogitationum provenit & diffidentia, & ex eo quod quis mortis horam ignoret: ut quando nocte timemus strepitu aliquo facto, qui quidem praeter naturam est. Quem & definientes dicimus: Praeter naturamt mor, est irrationaus contractio. Hunc autem Dominus non sustinuit. ideo non timuit unquam; nisi passionis tempore, etsi dispensative in semetipso infremutt faepe: non enim ignorabat tempus
Haec de timiditate. Audacia, θερσος est vitium, quum quis pericula non necessaria alit, aut etiam necessariis temere se obiicit, Nominatur etiam temeritas, item audacia temeraria.
II. Quia eam Christus Dominus fugit. Etsi enim nullus hominum fortior eo unquam fuerit aut erit, & necessario mors ei adeum da fuerit: tamen ne ante tempus & temere morti se obiiceret, hostium suorum furori ad tempus cessit, Johan. 7. v. 1. Versabatur autem Iesus. post haec in Galilea: nolebat enim in Iudaea versari, quia studebant tum Iudaei trucidare. Et cap. 11. 53, 54. Ab illo ergo die consultabant. una ut trucidarent eum: Iesus ergo palam amplius non versabatus inter Iudaeos: sed abiit illinc in regionem quae est prope desertum, in urbem quae dicitur Ephraim: & illic agebat cum discipulis suis
III. Quia est noxia. Qui amat periculum, peribit in eo. Ostendit. exemplum Josiae Regis qui audaciae castigationem luit interemtus in praelio temere conimisso cum Nechone Rege AEgyti, 2. Reg. 23. 29. 2. Chron. 35. v. 20, 21, 22. Ita fortitudo si improvida fuerit; & minus contra vitia circumspecta, ipsa sui praesumtione in casum ruit.
IV. Quia aliena est a vera sapientia. Nam sapientia vera firma est, non tamen elata: non timet pericula, sed nec provocat aut lacessit. Ascanii illius apud Poetam juvenilis nimis ardor est, qui Optat aprim, aut fulvum descendere monte leonem. Non ita nos, qui abunde for tes sumus, si excipimus, non etiam incurrimus in discrimen¬
Haec de fortitudine animi vera & oppositis eius. Fortitudo animi apparens, est quae propter alias causas, quam propter studium parendi Deo & honestatem aliorumque utilitatem, quosdam impellit, ut labores, pericula, mortemque ipsam audean adire & sustinere.
Ejus species sunt quinque: Prima, est fortitudo politica seu civilis quam leges a singulis civibus requirunt in defendenda & propugnanda patria, propositis praemiis vel poenis, honoribus aut ignominia, iis qui sese in defensione Reipublicae & civitatis strenuos vel ignavos praebuerint. Secunda, est fortitudo militaris, quae animositas & confidentia in adeundis periculis, profecta ab experientia eorum, qui antea saepius ex hujusmodi periculis salvi evaserunt. Tertia, est animositas quaedam in adeundis periculis propter vindictae cupiditatem ex citata ab ira. Quarta, est animositas in adeundis periculis, orta propter spem evasionis aut victoriae. Quinta, denique est animositas inadeundis periculis, profecta ex periculi ignorantia,
Quaestiones hic incidunt aliquot: Prima, An ἀυτεχειρια, id est, inu terfectio sui ipsius sit licita? seu an sibi ipsi mortem consciscere sit lici tum? Qui affirmant, sequentibus utuntur argumentis, quae refellei mus.
I. Quod homines laudatissimi fecerunt, id est licitum: Mortem sibi consciverunt homines laudatissimi, ut Curtius, Lucretia, Cato, virgines Lemniae: Ergo mortem sibi consciscere est licitum
RESPON. ad Majorem. Quod homines laudatissimi fecerunt, videlicet juxta legem & voluntatem Dei, id est licitum. Ad minorem; Mortem sibi homines laudatissimos conscivisse juxta legem & voluntatem Dei; negatur.
II. Fortitudo est licita: αυτεχειρία: est fortitudo: Ergo, &c. RESP. Minor negatur: ἀυτεχειρια enim non est fortitudo, sed mollities, sed impatientia; it Cato non fuit fortis, quia non potuiferre res adversas. Lucretia non fuit fortis: quia non potuit ferre iniquam de se populi suspicionem. Curtius non fuit fortis, quia credidit diabolo, quem putabat esse Deum: virtus autem ex causa efficiente aestimatur, non minus atque ex sine. Virgines Lemniae quae nulla certa de causa seipsas suspenderunt, ut Plutarchus narrat, non faerunt fortes: quia fortitudo non est, quae certam causam non habet, cum virtutes ex causis aestimentur: unde cum nullus finis furori imponeretur, ex consensu publico civitatis, quae ita fuissent mortuae, unco impacto, nudae sumna cum ignominia tranebantur per publicum: potea desierunt se suspendere. Deinde exempla ista prophana sunt ex terorum, Gentilium, alienorimi: Ireo
Instant & adferunt exempla iabieris literis, nimirumm Sas sis Regis Israelitarum 1. Sam. 21. 4. Ionae qui se jussit abijci in mare, J0n. 1. 12. Raziae ex 2. Macchabaeorum 14. v. 37. & sequentibus. Adferunt letiam exempla sanctarum quarumdam mulierum, quarum memoria frequentatur in Ecclesia, quae ad defendendam castitatem atqute religionem, semetipsas interfecerunt, sicut tempore Augustini capto Roma, cum Barbari injuriam facerent puellis & matronis, multae potius quam ea paterentur, seipsas occiderunt, ut videre est apud Aujustin. lib. 1. de Civitate Dei, c.6. & sequentibus. Sic cum Attila oo cupasset Aquilesam, femina quaedam honoratissima, nomine Digna, ex alta turri se praecipitavit in aquam, ne corrumperetur a Barbaris: nam formosiores feminae conservabantur a morte ut exponerentur abusui Barbarorum. Pelagia virgo se dedit praecipitem metuens ne a carnificibus constupraretur. Ambros. lib. 3. de Virginibus: Illud factum Ambrosius laudat. Mater Pelagiae cum duabus aliis filiabus cum fugientibus obstaret flumen, ultro sese in illud praecipitarunt. atque ita fuerunt suffocatae. Eusebius lib. 8. c. 15. recenset, Roman. quandam matronam, ne libidinibus Maxentiij Tyranni serviret, seipsam gladio trajecisse. Atque hae omnes laudantur. RESPON. Exempla adducuntur longe dissimilia, de quibus non est idem judicium. Saul graviter peccavit seipsum occidens, Jonas fuit. Propheta & vidit voluntatem Dei, & eius instinctu jussit se in mare prouci. Deinde voluit Deus in eo exstare typum Christi; ut quemadmodum Jonas ultro se in mortem obtulit, ut caeteri qui in navi erant servarentur, & deinde per tres dies noctesque in ventre piscis fuit: ita; Christus ultro se offerre pro nobis in mortem debuit, ut nos a morte servaremur, & tres dies noctesque in corde terrae fuit, Raziae exemplum est petitum ex libro Apocrypho, unde dogmata non possum constitui. Feminae vero & virgines quae tuendae castitatis & religionis causa se ipsae interemerunt, in modo tutelae peccarunt: in eo igitur non sunt laudandae
Instant adhuc, & exemplum Simsonis ex Judic. 16. 28, 29. produs cunt, qui necem sibi accersivit ipse: Item exemplum Eleazari qui elephantem occidit, a quo ipse quoque oppressus periit 1. Macch. 6. v. 46.
RESPON. Simsonem impulsum fuisse Spiritu Dei certum est, nam Deus illi restituit vires, quas antea abstulerat. Deinde Simsonmoriens invocavit Dominum. Et epistola ad Hebraeos testimonium. illi fert fidei & pietatis, eumque in albo sanctorum numerat:. Tum Simson fuit typus Christi, ultro sese offerens in mortem ut de hostibus. Dei vindictam caperet: ac proinde per fidem morte sua hostes populi Dei morti tradidit, tanquam typus Christi devicturi morte sua hostes populi Dei. Simsonis factum vere heroicum fuit, & opus vindictae divinae in hostes Dei.
Eleazari factum reprehendi non potest: fuit enim bellicae fortitudinis opus; & alienum a praesente quaestione, alioquin omnes milites essent αυτυχειρες
III. Johan. 12. 25. Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodiet eam. Ergo licet seipsum interficere,
RESPOND. Christi sententia prorsus alio pertinet, nimirum nequicquam ac ne quidem hanc vitam ipsam honori Dei praeferamus, non ut nos occidamus
IV. Ex 1. Corinth. 13. 5.: Si tradam corpus meum ut comburar, charitatem autem non habeam, hoc nihil mihi prodest. Ergo licet seipsum tradere igni & comburere, modo fiat in charitate
RESPOND. Verba Pauli sic intelligenda sunt; Si aut mors necessario oppetenda sit, aut scelus aliquod admittendum, homini picmulto potius est moriendum: non ita tamen, ut quisquam debeat esse autor mortis suae, sed ut paratus sit a tyranno & carnifice quidvis perpeti. Exemplum est in sociis Danielis. Tamen si quis vel ita tradat seut a tyranno comburatur, vacuus autem sit charitate, nihil illi proderit.
V. Arbitrium hominis in suis rebus est liberum. Ergo fas cuique est, ut seipsum occidere possit, si velit.
RESPON. Arbitrium est liberum: semper tamen retrahendum peccatis. VI. Si gloriae Dei causa se occidere licet, tum ἀυτοχειρια est licita: Illud est: Ergo & hoc
RESP. Assumtum negatur. Probant. Si ea quae quis vivens passurus esset, redundatura essent in dedecus Dei; tum gloria Dei causa se occidere licet. Prius testatur de multis experientia: Ergo posterius dicet
RESP. Negatur connexum: Est enim constans & aeterna regus la; Non esse faciendum malum, ut eveniat ex eo bonum. Ita Martyres omnes sierent ἀυτόχερις, si argumentum istud valeret. Sed quod nam peccatum hostium timetur? Certe peccatum quod videtur in stare, non est hominis injuste patientis, sed improborum a quibus patitur?
I. Quia est a Deo prohibita lege Decalogi, Non occides; quae proterea simpliciter absque additione promulgata est, ut intelligeretur vetitum esse occidere, imo & laedere tam seipsum, quam alium hominem: Augustinus libro primo de Civitate Dei, cap. viges. Chrysosto mus in cap. primum epist. Pauli ad Galatas
II. Quia judicio Spiritus Sancti improbatur in Saule Rego Itraelitarum, 1. Sam. 31. in Achitophele, 2. Sam, 17. 23. in Juda Iscaciote Actor. 1. v. 18.
III. Quia poenam etiam civilem meretur legibus humanis: Nam corpus eius qui seipse occidit sepultura indignum indicatur & carnificis potestati permittitur: bonaque eius haeredibus non cedunt.
IV. Quia odium suiipsius non est licitum, cum sit contra naturam sicut Paulus aic Ephes. 5. 29. nemo carnem suam odio habet: Ast aυ¬ τοχειρια proficiscitur ex odio sui ipsius.
V. Quia ἀυτεχειρία est injuria in naturam ipsam humanam VI. Quia nemo est suiipsius, sui corporis, suae vitae dominus: nemio ergo seipsum occidere debet. Antecedens certum est: nam unusquisque hominum, & corpus ac vita cujusque, est Dei: is est Dominus, is solus habet potestatem & jus vitam adimendi cui vuli
VII. Quia ἀυσεχειρια etiam a Gentilibus sanioribus improbata fuit, veluti a Cicerone lib. 5. de finibus bonorum & malorum. Mam tialis damnat Catonem, qui se occidit:
Nolo virum, facili redimit qui sanguine vitam: Hunc volo laudari, qui sine morte potest. Rebus in adversis facile est contemnere mortem. Fortiter ille facit, qui miser esse potest: VIII. Quia comitem habet poenam & ignominiam sempiternam: quod Gentiles etiam ipsi statuerunt. Virgilius enim lib. 6. AEneid putat eos qui sibi mortem consciverunt, a beatorum conditione separatos esse; quum ait
Proxima deinde tenent moesti loca, qui sibi lethumInsontes peperere manu, lucemque perosiProjecere animas, &c. IX. Quia insons condemnatus injuste ad supplicium, exempla gratia martar aliquis Christi, non debet mortis genus sibi ipse eligere, sed judicis sententiae permittere, Johan. 21. 18. multo minus licit; est suiipsius interfectio¬
RESP. Non: distinguendum enim est. Nam interest qua ex cauSa quis sibi mortem consciverit, morbine vi destitutus recto mentis usu, an vero ex desperatione, aut ex impatientia doloris animi vel ob amissionem lucri sperati, vel ob perpessionem damni insperati, qualis impatientia in avaros cadere solet: aut ex conscientia scelerum & ex metu poenae & infamiae irrogandae ob maleficia, qua de causa facinorosi quidam capti aut capiedi mortem sibi interdum consciscunt, &c. Ac sane distinguunt etiam Jurisconsulti in I. Qui rei. 5. Papinianus. D. de bonis eorum qui ante sententiam latam mortem sibi consciverunt. I. si quis aliquid. S miles. D. de poen¬
Quaestio III. An provocatio ad duellum & congressio cum provocante sint verae fortitudinis signa ac testimonia.
RESPON. Distinctione opus est: nam David cum Goliatho provocare aliquem ex Israelitis ad duellum non cessante, congressus est; & hoc factum ejus Spiritus S. laudat,; utpote profectum ab instinctu divino, approbatum a Rege & populo. Res gesta describitut 1. Sam 17. Ac certe fuit factum Davidis heroicae fortitudinis evidentissimu testimonium, maxime quod puer imbellis cum viro robusto & Gigante; inermis, id est, non instructus gladio, non hasta, non munitus thorace ferreo, non galea, cum probe armato congressus est vindi candae gloriae Dei & defendendi populi Israelitici a servitute causa: & provocatorem vicit, vitaque & armis exuit. Qui vero injuria se affectum putans contumeliis ab humana passione animi ortis provocat, aut provocatus, itidem humana passione animi honoris sui defendedi gratia proruit ad duellum: non fortis, sed impatiens & temerarius jure censetur. Fortis enim animi est patienter ferre injurias & contumelias & se illis non sinere impelli ad impatientiam,
In contumeliarum causa legem habent iniquissimam pleraequi nationes, ne quis contumeliam perferat: si tulerit & dissimulaverit. pro convicto habeatur. Iniquissima est lex ista, primo quia Christ. Servatoris nostri praecepto adversatur Matth. 5. 39, 40, 44. & Pauli Apostoli Roman. 12. 19, 20, 21. Secundo quia repugnat humanitatis officiis, quae Gentiles ipsi Jurisconsulti agnoverunt, dicentes, neminem ad persequendum injuriam sibi factam cogi oportere.
On this page