Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 2

1

Dicamus quod entium quaedam sunt natura, & quaedam ex aliis causis. illa autem, quae sunt secundam Naturam sunt species animalium, & partes eorum, & species vegetabilium, & corpora simplicia, vt terra, ignis, aqua, et aer& ista enim & similia dicimus natura esse. Et videmus quod omnia ista differunt ab eis, quae non constituuntur per naturam. quoniam in vnoquoque, istorum est principiu motus, & quietis cuiusdam inlo o, & cuiusdam in augmento, & cuiusdam in alteratione.

2

Scamnum autem, & vestes & alia huiusmodi generis, secundum quod vnumquodque eorum ha bet nomen, inquantum est ex artificio, no habet in se princpiu trani mutationis omnino, sed secundum quod accidit eis vt sint ex lapide, aut terra, aut aliquo mixto ex istis, & in hoc tantum habent dignitatem in natura.

3

Et sic Natura erit principium aliquod, & causa, vt moueatur et quiescat illud, in quo est primo & per se, non per accidens. Et dico non per accidens, quoniam homo potest esse causa suupsius insanari ab infirmitate, cum fuerit medicus: sed non, secundum quod recipit sanitatem, habet artem sanandi, sed accidit ei eidem quod fuit medicus, et recipiens sanita. tem. & ideo forte haec duo diffe runt vnum ab altero. Et similiter est in omnibus alus, rebus, quae facta sunt. quoniam nulla earum est, cuius principium facturae est in se, sed in quibusdam est in aliis ab ex trinseco, vt in domo, & in vnoquo que eorum, quae fiunt manu: in qui ousdam autem est in eis, sed non per se, & sunt causa, quas habet per accidens.

4

Quod antem habet Naturam est illud, quod habet tale pricipiu, & hoc oe est substantia. natura enim semper est subiectum aliquod, & in sub iecto semper.

5

Quod autem est secundum cui sum Naturalem est illud, & illa, quae inueniuntur in istis per se. v. g. quoniam ignis habet ascendere su perius, hoc enim non est natura, neque habens naturam, sed est per naturam, et secundum cursum naturalem.

6

Iam igitur diximus naturam, quid sit, & quid est naturaliter & secundum cursum naturalem. Qui autem declarauit Naturam esse debet derideri. est enim manifestum quod plura entia sunt talia: & declarare manifestum per occultum est mos eius, qui non potest distinguere inter illud. quod est notum per se, & notu per aliud. Et non latet quoniam possibile est hoc accidere. possibile enim est vt aliquis declaret ratione dispositionem colorum ei, qui est caecus natura: & sic sermo eius, qui talem habet dispositionem, est de nominibus, et nihil intelligit omnino.

7

Et quidam existimauerunt quod natura, & substantia eoru, qui sunt, per naturam, est illud primum scilicet quod est in quolibet, quod est non formatum per se. v. g. quonia natura scamni est lignu, & natura ido li est cuprum, vtrunque enim est subiectum in materia. Dixit Antiphon & signum eius est, quonia, si in terra plantaretur scamnu, & fieret i eo ex putrefactione virtus, & cresce ret ex eo ramus, tuc illud, quod re neratur, non erit scamnum sedlignum: quare illud scilicet dispositio, qua est scanu, & ars est ei per accidens, substantia autem eius est illud,, quod perermanet.

8

Et, si dispositio vtriusque istorum apualiud sit ista eadem dispo: & est sicut dispo cupri, & auri apud aquam, et dispositio ossis, et ligni apud terram, & similiter de aliis: necesse est vt illud sit natura, & substantia eorum.

9

Et ideo dixerunt quidam quod natura entium est ignis, & quidam terra, & quidam aer, & quidam aqua, & quidam plures eorum, et quidam omnia. illud enim quod existi mauit vnusquisque eorum esse huiusmodi, siue vnum, siue plura, illud, vel illa posuerunt totam subst antta, & quod alia sunt passioes accidentes istis, et dispones, et formae.

10

Et quodcunque istorum sit e aeter num, non enim habet transmutatione ex se, & alia generantur, & cor rumpuntur infinities. Iste igitur, est vnus modus, secundum que dicitur natura, scilicet prima materia sub ecta vnicuque eorum, in quibus est principium motus, & transmutationis: Et dicitur alio modo de erea tione, & forma, quae est secundum rationem.

11

Quaemadmodum artificiale, et artificium dicitur arte, similiter naturale, & naturatum dicitur, natura. Et non dicimus in hoc, quod habet aliquod artificiale omnino, dum fuerit scamnum in potentia tam tum, & non habeat formam scani, neque, quod est hic ars. & non dicimus et naturam in aliqua reru, quarum constitutio est per naturam cum est in potentia, vt caro, aut os, non habet aliquam naturam, donec recipiat illam forma, quae est secundum rationem, per quam definitur, & dicitur caro quid sit, & os quid sit, neque, est natur aliter.

12

iste igitur modus, secundum que dicimus naturam esse creatione, & formam eius, in quo est per se principiu motus, est alius ab illo modo: & ista forma est inseparabilis nisi ratio ne. Compositum aut ex istis no est natura, sed per naturam, v.g. homo. illa aut est dignior materia vt sit natura. oe enim dicitur esse illud, quod est, cum fuerit in sua perfectione. & illud tunc est dignius ei, quam cum fuerit potentia.

13

Et etiam ex homine generatur ho mo, sed non ex scamno scanum. & ideo dicunt quod figura non est na tura sed lignum, na illud, quod ge neratur ex eo apud ramificationem, non est scamnum, sed lignum. si igi tur hoc est, forma etia est natura. ex homine enim generatur homo.

14

Et etiam natura, quae dicitur de generatione, est via ad naturam. quoniam non est in hoc, sicut est, cu dicimus quod via, per quam imus in medicinado, no inducit ad medicinam, sed ad sanitatem: necesse enim est vt initiu medicinadisit ex medicina, & non inducit ad medicina. & non est talis dispo naturae apud naturam: sed naturatu ab aliquo ad aliquid venit, & naturatur aliquid, isecm ligitur naturati aliquid no est illud, exquo icipit, sed illud ad quid venit.

15

Natura igitur est creatio. & treatio dicitur duobus modis. priuatio enim quodam modo est forma. vtrum vero in generatione simpli ci est priuatio, & aliquod contrarium, aut non est, perscrutandum est post.

16

Et cum determinauimus modos, secundum quos dicitur natura, opor tet nos consyderare in differentia inter Mathematicu, & Naturalem, qui sit. corpora enim naturalia habent superficies, soliditates, & longitu dines, & pucta, et sunt illa, de qui bus consyderat Mathematicus.

17

Et etiam vtrum Astrologia sit alia ascia Naturali, aut est pars eius. quonia, si oportet Naturalem scire Sole, et Tuna, qui sunt, et non oportel ipsum scire cosequentia eorum, hoc est iopinabile omnimo. et maxie, quia videmus illos, qui loquutur de natura loqui et de figura Lunae, et Solis: et perscrutari de mundo et ter ra, vtrum sint sphaerica, aut non.

18

Et Mathematicus etiam conso derat de istis, sed consyderatio eius de eis non est, secundum quod vnum quodque eorum est vltimum corporum naturalium, neque consydo ratio eius etiam de accidentibus eorum est, secundum quod accidunt istis corporibus, quae sunt huiusmo di. & ideo abstrahit & separat ea ab eis. separantur enim in mentemotu: & in hoc non est differentia: neque, accidit, cum separantur, falsum.

19

Et dicentes formas faciunt hoc absque eo quod percipiunt. separant enim formas naturales et in respectu mathematicorum minu separan tur. Et hoc potes scire, si incoeperis definire vtrunque modum, scilicet naturam, & accidentia. inuentes enim definitionem paris, & imparis, & recti, & curui, & etiam numeri, & lineae, & figurae extra motum, quod non inuenies in definitione carnis, aut ossis, aut hominis. sed ista dicuntur sicut dicitur simus, non sicut dicitur curuus.

20

Et demonstrat hoc etiam quod de Mathematicis est propinquius scien tiae Naturali, vt scia de Aspecti bus, & Musica, & Astronomia. habent enim dispositione quodam. modo couersam dispositioni Oeomo triae. Oeometer enim consyderat de linea naturali, sed non secundum quod est naturalis: Aspectiuus autem consyderat de linea mathematica, non secundum quod est mathema. tica, sed secudis quod est naturalis.

21

Et, cum natura dicitur duobus modis, scilicet de forma, & de ma teria, oportet nos ponere consydera tione. de illa, sicut de simo quid sit, si perscrutaremur. de eo, & non po namus consyderationem de rebus na turalibus sine materia, neque de ma teria secundum materia tantum. Home enim dubitat in hoc etiam, & dicit, cum naturae sint duae, de qui bus oportet Naturalem perscrutari, & cum necesse est ipsum perserutari de composito ex eis. Ied, si necesse est ei ipsum perscrutari de com posito. ergo necesse est ipsum perscrutari de vtroque, vtru igitur sciem tia vtriusque est eadem, aut scientia vtriusque est separata ab alia.

22

Quoniam, si tu posueris tua con syderationem secundum quod An tiqui fecerut, videbis quod perseru tatio est. de materia. Empedocles enim, & Demoecr itus incoeperunt de forma, & quiditate modicum. &, si ars sequitur naturam: & scire formam, & materiam vsque ad aliquem locum est vnius scientiae. v. g. quoniam i edicus habet scire sanitatem, & coleram, & phlegma: & similiter Aedificator habet scire quiditatem domus, & materiam eius, quae est lateres, & ligna: & similiter de alus artificus. necesse est vt scientia naturalis no tificet has duas naturas.

23

Et etiam illud, propter quod est illud, quod est, & finis intenta, et quod est causa istius, est vnius sciem tiae. natura autem est finis, & pro pter quid est quod est. quod enim de rebus habentibus motum conti nuum habet aliquem finem, ille si nis est vltimum eius & propter. quod est. & ideo sermo versificatoris, cum dixit ipsum ire ad mortem, & est illud, propter quod fuit est derisibilis. non enim oe vltimu est finis, sed vltimum nobilius.

24

Et etiam artes faciunt materiam, quaedam simpliciter, & qudam secundum praeparationem, ut sit apta in operatione. nos autem vtimur illis, secundum quod om nes sunt propter nos. nos enim ipsietiam sumus finis quodam modo. il lud enim, quod est propter quid dicitur duobus modis & hoc dictum est in nostris sermonibus de prhilosophia.

25

Et artes continentes materiam, & cognoscentes illam sunt duae: et de arte operationis est Oeometria operatiua: & ideo ars operatiua attribuitur etiam quodam modo Oeometriae operatiua. sed tamen diferunt: illa enim attribuitur Geometriae operatiuae, secundum quod cognoscit formam, ista autem secidum quod scit materiam, guberna tor enim scit formam remi, quomodo debet esse, & praecipit fieri huiusmodi, & ista alia scit de qui bus lignis, & quibus motibus per. ficitur. Quod aut fit per arte, nos facimus materia in illa propter illud, quod intendimus, in rehus aut Naturalibus est existens.

26

Et etiam materia est de capitulo relationis. diuersa enim in forma diuersantur in materia. V squequo ligitur oportet Naturalem perueni re inscientia formae & quiditatis. dicamus, quoniam quemadmodam, Medicus peruenit in scientia ner uorum, & operas cuprum in scientia cupri peruenit ad illud, propter. quod est vtrunque, similiter est de istis etiam. oportet enim ipsum scire eam esse formam abstractam: sed esse eius est in materia: homo enim ge neratur ab homine, & sole. disposi tio aute in abstracto quae sit, & quid sit, est primae Philosophiae.

27

His igitur determinatis conso derandum est de causis, quae & quot sunt. Intentio enim istius cosyderationis, quia est scia: & nos non credimus aliquid scire absque eo quod prius det erminemus illa, ex quibus est, & hoc est scire suas cas pri mas: manifestum e quod oportet nos etiam facere hoc in generatione, et corruptione, & in omni transmutatione naturali: ita quod, cum sciuerimus principia eorum, quaeremus reddere ad illa vnumquodque, eorum, de quib. erimus perscrutati.

28

Dicamus igitur quod causa dicitur vno mo de illo, ex quo fit res, & est in ea. v. g. cuprum idoli hominis, & argentum idoli anuli, et genera istorum. Et dicitur alio mo do de forma, & imagine. & est rtio fignificas quiditate rei, & genera istius: v. g. quod genus eius, quod est diapason, est proportio binatum ad unu, vniuersaliter numerus, & partes conclusae in toto.

29

Et dicitur etiam illud, ex quo e principium primum transmutatio nis, & quietis. v. g. quoniam consi lens alicui est cam, similiter pater fi bi, & vniuersaliter agens acti, et transmutans transmutati. Et dicitur etiam secundum finem intentum & hoc est illud, propter quid: v. g. sanitas apud ambulatione. cum enim dicitur quare ambulat Sortes?s dicemus propter hoc, quod suum corpus sanetur: et hoc dicto reddimus cau sam. & similiter illa, qui sunt apud motu alterius iter illud, & finem in tentu. v.g. sanitas ex diminutione, & purgatione, & potatione medi cinae, & instrumentis. quoniam omnia ista intenduntur propter fine: sed differunt, quoniam quaedam sunt actiones, & quidam instrumenta.

30

isti igitur sunt modi, secundum quot fere dicuntur causae. Et accidit, si causae sint multis modis, vt plures causae sint vnius rei, & non per accidens. v. g. quoniam causa, idoli hominis est ars statuandi, & causa eius est cuprum, & hoc non est alio modo, sed secundum quod est statua: sed non eodem modo sunt cau sae: sed hoc secundum materia, hoc aute secudum quod est pricipiu motus. Et sunt aliqua, quae sunt causae sui adinuicem: v. g. quoniam labor est causa bonae consistentiae corporis & bona consistentia est causa laboris: sed non eodem modo: bona. enim existentia corporis est causa secudum finem, labor autem secundum quod est principium motus. Et etiam idem est causa duorum contrariorum. absentia enim eius, cuius prae sentia est causa alicuius rei, e cau sa sui contraril. v. g. quoniam absentia gubernatoris est causa sub mersionis nauis, eius essentia erat causa salutis.

31

Et istae causae, quas diximus, omnes collocantur in quatuor modis, qui sunt valde manifesti. Hterae enim dictionum, & materia atti ficiorum, & ignis, & similia corporum, & partes totius, & propo sitiones conclusionis sunt causae secundum illud, ex quo est generatio. Sed quaedam sunt quasi subiectu, vt partes, & quaedam quasi quidi tas scilicet vniuersum, creatio, & compositio, & forma. Sperma autem, & semen, & medicus, & sol, & vniuersaliter agens, omnia sunt illud, ex quo est principium trasmu tationis, & quietis. Et quaedam sunt quasi finis intenta per alias res, et conum: illud enim propter quid debet esse nobilius caeterorum, & causa, eorum. & non est differentia i hoc, quod dicamus ipsum esse bonum, aut dicamus ipsum existimari bonum.

32

Istae igitur sunt causa, & tot sunt species earum. Modi aut cau sarum sunt multi, sed cum adunatur fiunt pauciores. causae enim et dicuntur multipliciter. dicitur. eniman causis, quae sut eiusdem speciet, quod vna causa est prior, aut posterior alia. v. g. quoniam cas sanitatis est medicus, & causa eius est ars, & causa eius, quod est diapason, est duplum, & causa eius est numerus, & similiter semper in respectu comparatio continentis ad par ticularia.

33

Et etiam secundum accidens, & genera istorum. v. g. quoniam causa statuae est polycletus quodammodo, & alio modo facies statuas: accidit enim artifici statuarum quod fuit polycletus. & continentia sunt per illud, quod est accidens. v. gr quoniam homo est causa statuae, et vniuersaliter animal. & acciden tia quaedam sunt remotiora, quaedam propinquiora. v. g. quonia albus, & musicus sunt causa statuae.

34

Et omnes causae, quae dicuntur, conuenienter, & quae dicuntur per accidens, quaedam dicuntur causae, quia possunt, & quaedam dicutur causae, quia agunt. verbi gratia, quoniam causa domus est aedificator, dum aedificat.

35

Et, secundum quod narrauimus, dicitur etiam in rebus, quarum causae sunt causae. v. g. causa statua istius hominis, aut causa statua hominis, aut causa statua vniuersaliter, & etiam causa istius cupri, aut causa cupri, aut causa ma teriae vniuersaliter, & similiter est de accidentibus.

36

Et dicuntur etiam composite isti cum illis, v.g. non dicere polycletum, neque, dicere artificem statuarum, sed polcletum artificem statuarum. Sed omnium istorum numerus est Sex: modi vero, secundum quos dicuntur, sunt Duo. sunt en aut quasi pars, aut quasi genus, aut quasi accidens, aut quasi genus accidentis, aut dicitur composite, aut figillatim, et omnia dicen tur, aut actu, aut potentia.

37

Et differentia inter haec duo est, quoniam causae, quae agunt particularia, sunt, & non sunt cum eis illa, quorum sunt causae. v. g. quoniam iste medicus, cum hoc curato, et iste aedificator cum hoc aedificato. in potentia vero non semper sunt ita: corruptio enim domus non est:, cum corruptione aedificatoris.

38

Et oportet quaerere in vnaquaque reru causam eius, quae est extremum vltimum, sicut quaeritur in aliis rebus. v. g. quonia ho aedificat, quia est aedificator: et est aedi ficator, quia habet artem aedificam di, haec igitur causa est prior: & similiter de eis omnibus. Et et genera sunt causae generum, et particularia causae particulariu. v.g. quonia artifex est causa statua & iste artifex est causa huius ani tificiati. Et potentiae sunt causa, potentiarum, & quae agunt sunt in respectu actorum.

39

Iam igitur determinauimus causas quot sunt, et secundum quot modos sunt sufficienter. Et in numero causarum est casus, & Ex se. dicitur enim in pluribus fieri, & esse casu, & ex se. oportet igi tur consyderare secudum quot mo dos collocantur casus, & ex se in istis causis, & vtrum casus, et ex se sint idem, aut diuersa, et vniuersali ter quid sit ex se, et quid casus.

40

Quidam enim dubitauerunt in eis vtru sint, aut non. & dixerunt quod nihil fit casu, sed omne, quod dicitur fieri ex se, aut casu, habet aliqua causam terminatam. v.g. quo niam iuit causa emendi aliquid ad foru, ita quod inueniat aliquem ho minem, quem diligebat inuenire, sed non cogitabat ipsum inuenire illic, est ipsum velle ire ad forum dicut. & similiter omnia, quae dicuntur fieri casu, habent causam existentem, quae non est casus.

41

Et dicunt & et, si casus haberet ratione, esset inopinabile, & lo cus ambiguus, quo Philosophi An tiqui, loquentes de causis generationis, & corruptionis, nihil dixerunt de casu. videtur igitur quod illi non tacuerunt, nisi quia non opt nabantur aliquid fieri casu.

42

Sed hoc est mirabile scilicet quod plu ra fiunt casu, & ex se. & licet non ignoremus quo reducitur, vnum. quodque, istorum ad aliqua causam generationis, vt Antiqui dixerui negantes casum, tamen omnes ditimus quod rerum quaedam fiunt tasu, & quaedam non fiunt casu.

43

Oportet igitur omnimo quod illi dixissent aliquid de eo. Et non viderunt etia quod casus sit aliquid illarum rerum scilice amicitiae, aut litis, aut intelligentiae, aut ignis, aut alio rum similiu. Et malus est, si non opi nabatur ipsum ese aliquid existes, & malum est etia, si opinabantur ipsum esse, & nihil dixerut de eo. licet fortasse vtantur illis in verbis suis, vt fecit smpedocles, cum dixit quod aer non semper excutitur ad superius, sed quomodocuque, sit. dicit enim cu loquitur de factura mundi, haec verba sic. Accidit casu, vt creuit in illo tempore, & forte est alio modo. & dicit in membris animalium plura accidunt casu.

44

Et quidam alii posuerunt causam istius coeli, & omnium mundanorum ex se. dixerunt. enim quod ex se fuit ex circulo motus, qui distinxit, & constit uit: totum secun dum hunc ordinem.

45

Et hoc ipsum est mirabile scilicet di cere in animalibus, & vegetabili bus ea non fieri, nec moueri casu, sed habent causam, aut naturam, aut intelligentiam, aut aliud simi liter. non enim generatur quodlibet ex quolibet semine, aut ex sper mate, sed ex hoc semine genera tur oliua, & ex hoc spermate ge. neratur homo. & dicunt de coelo & de corporibus, qui sunt de genere aliorum corporum diuinoru, ea fic ri ex se, & non habere causam om nino vt animalia: & vegetabilia.

46

Et si hoc est ita, exigit per se consyderationem, & rectum est loqui de illo aliquantulum. iste enim sermo, licet sit irrationabilis omni modo, tamen maximum inopina bile contingit etiam eis ex hoc loco, scilicet ex hoc, quod non inueniunt in coelo aliquid, quod sit ex se, & inueniunt in eis, quorum ge neratio non est casu, plura, quae ac cidunt casu. & necesse esset contrarium.

47

Et alii existimauerut quod Ca sus est aliqua causa, sed est subtilior quam vt apprehendatur a men te hominis, quia est res diuina nobilis. oportet igitur perscrutari de vtroque, quid sit, & vtrum casus, et ex se sint idem, aut diuersa, & quo modo reducuntur ad causas, quas distinguimus.

48

Dicamus igitur primo, quod nos videmus res quasdam esse semper eodem modo, & quasdam in maiori parte. manifestum est igitur quod casus non dicitur esse causa alicuius istorum duorum modoru & quod casus non est illud, quod est necessarium, & semper, nec illud, quod est in maiori parte: sed, quia sunt hic aliqua, quae fiunt ex tra istos duos modos, & homines dicunt ista fieri casu, manifestum est quod Casus est aliquid, quod est Ex se. scimus enim quod quicquid est tale fit casu, & quicquid fit casu est tale.

49

Et postea illa, qui sunt, quaedam pro pter aliquid, & quidam non quaedam enim sunt per cognitione, vel uolum tatem, & electione, & quaidam no. sed haec duo collocantur in eis, quae sunt propter. aliquid. Declaratum est igitur quod in eis, quae sunt extra necessariu, & extra illud, quod est in maiori parte, sunt aliqua, in quibus possibile est iuenire aliquid quod est propter aliud. Et illa, quae unt propter aliquid, sunt: onia, quae facta sunt per cognitionem, & omnia quae sunt a natura.

50

Quod igitur est tale, cum fuerit per accidens, dicemus ipsum fic ri casu. & quemadmodu ens quod dam est per se & quoddam per accidens, similiter potest esse causa. v.g. quoniam causa essentialis domus est aedificator, accidentalis vero musicus. & causa essentialis est terminata, accidentalis, vero M no terminata. eidem enim possunt accidere infinita. & est, sicut diximus, quoniam, quado in rebus, quae unt propter aliquid, fuerit hoc quod narranimus, iam dicitur esse tunc ex se, & casu.

51

Differentia autem, quae est in ter haec duo in se, determinada est post. sed in hoc loco manifestum est quod ambo collocantur in eo, quod est propter aliquid. v. g. quoniam iste homo iret ad talem locum, vt acciperet a debitore suam pecuniam, si sciret hoc: sed non propter. hoc iuit ad illum locum, itio eius, ad illum locum propter hoc, quod accipiet suam pecuniam, fuit accidens es: & hoc erit, quando itio eius ad illum locum non fuerit comsueta ei neque necessaria. Et finis, iaccipere pecuniam non est ex cau sis, quae sunt in ipsa natura rei, sed ex causis, quae sunt sine voluntate. & sine cognitione, & tunc dicitur, quod contingunt casu. si igitur fue rit per volutatem, & itio illic fue rit propter hoc semper, aut in manori parte, tunc accipere pecuniam non erit casu.

52

Declaratum est igitur quod ca sus est causa per accidens in rebus, quae sunt voluntariae, & ex eis, qui. sunt propter aliquid, & ideo cogni tio, & casus sunt in eodem. volun tas enim non est sine cognitione.

53

Et causae, ex quibus est illud, quod est casu, necesse est vt sint no terminatae, & ideo existimatur quod casus etiam est non termina tus, neque, manifestus hoi. Et quodammodo rectum est existimari quod nihil fit casu. quonia oes isti sermo nes, quia sunt recti, sunt necessaru in illo. est enim hic modus latens eius, quod fit casu, & quoniam non fit, nisi per accidens.

54

Casus igitur est cam secudum quod est accidens, simpliciter aut no est causa alicuius omnino: v. g. quonia, causa domus est aedificator per se, per accidens vero musicus & hominem ire ad aliquem locum, donec apprehendat pecuniam, absque eo, quod propter illam pecunia iuit ad illum locum, habet causas infinitas. v. g. velle inuenire illic aliquem amicum, aut quaerere fugietem, aut fugere quaerentem.

55

Cum igitur causae, quae sunt secundum hunc modum, sunt non terminatae, casus etiam est non termi natus. Sed homo dubitat in vnaquaque earum, vtrum causae casus sunt quaecunque causae sint ex eis, ex quibus sit aliquid casu. v. g. quod causa sanitatis fuit aduentus venti, & solis, non euacuatio. causa enim quae sunt per accidens, quaedam sunt propinquiores quibusdam rebus.

56

Et dicitur quod Casus est bonus, cum finis eius fuerit laudabilis, & dicitur quod est Malus, quando finis eius fuit illaudabilis, et dicitur, bonitas casus, & Malitia casus, quado isti fines fuerint maximi. Et ideo qui fere venit ad maximum malu, aut maximu bonu, dicitur, fortunati casus, aut infortunati: in tellectus enim profert res secundum quod sunt, aut fere. illud enim quod diminuitur quasi nihil est. Sed fortunitas casus est res no certa. quod enim fit casu non est semper, neque in maiori parte.

57

Casus igitur, & ex anima am bo sunt causae per accidens in rebus contingentibus, non simpliciter, neque, vt in pluribus, & istoru in eis, quae sunt propter aliquid. Sed differut, quoniam ex anima dicitur de pluribus eis, de quibus dicitur casus. ce enim quod est casu, ex se est, & non oe, quod est ex se, est casu, casus enim, & illud, quod est casu, inueniuntur in rebus, in quibus pot con tingere bonitas casus, & vniuersa liter in rebus, quae possunt operari.

58

Et ideo necesse est, vt casus sit ex rebus, quae siunt. Et signu eius est, quonia existimatur quod Bonitas casus, & fortunitas maximorum est aliqua operatio: crescit enim in operatione. Ex quo sequitur, vt quicquid no intendit operationem, impossibile est vt faciat aliquid casu.

59

Et propter hoc nihil agit casu aliquid illud, quod non habet ani mam, neque, brutum, neque, infans, quo niam non habent electione, neque ha bent fortunitate casus, neque, infortu nitatem nisi secundum similitudine, secundum quod dixit, Protarchus, quoniam lapides, ex quibus fiunt idola, sunt fortunati, quia sunt gloriosi, & alu lapides incedut super ipsos. passio enim casus est istius etiam quodam modo, quando aliquod ages egerit aliquid casu: alio vero modo non.

60

Ex se autem est in alus animalibus, etia in pluribus carentibus anima. v. g. quonia dicimus quod equus, venit ex se, et saluatur exsuo aduentu, sed aduentus eius ad nos, non fuit propter suam salute. & dicimus quod scamnum habes pedes cecidit ex se super suos pedes, ita vt sit aptum, vt sedeat quis super ipsum, sed cadere non fuit, vt quis sederet super ipsum

61

Maenifestum est igitur ex hoc, quod illa, quae sunt simpliciter & propter aliquid, cum non fuerit propter aliquid illud, quod accidit ex eis ex ca extrinseca, dici tur esse ex se, et quod ex istis, quae siunt ex se, ex habentibus volutatem, et per volutatem, dicitur esse casu.

62

Et signum eius, quod diximus, est quod dicitur aliquid esse ociosum, quando aliquid, quod est propter aliud, non est propter illud aliud:, v. g. quonia, si homo ambulat ad laxandum ventrem, & non la xatur, dicitur quod ambulaueriociose, et quod eius ambulatio fuit ociosa. hoc enim e Ociosum scilicet vt illud quod innatu est peruenire ad aliud, non perueniat ad illud, propter quod fuit. quoniam, si aliquis dixerit quod introitus in balneum fuerit ociosus, quia sol non eclipsatur, sermo eiuserit derisibilis: quoniam hoc non fuit propter illud.

63

Et similiter est de automato. i. ex se, quoniam secundum suum nomen non est, nisi quando fuerit automa, tum, i. quando res fuerint frustra. v.g. quoniam, silapis ceciderit, & interfecerit, tunc ipsum cadere non fuit ad interficiendum. ex se ligitur cecidit adeo, quod interfecit, quoniam possibile esset vt aliquis pronceret ipsum, et intendifset propter ipsum interficere.

64

Et hoc magis differt ab eo, quod est casu, in rebus, quae sunt per na turam. cu enim fuerit in cursu extra natura, tunc non diceretur esse ca su, sed dignius diceretur ex se. sed haec est alia intentio naturae ab illa: illud enim causa eius est extrinseea, hoc aut ca eius est intrinseca,

65

lam igitur narrauimus exse, quid sit, et casus, & in quo differunt. Et vtrunque collocatur ex modo, secundum que dicitur causa in mo cotinente illud, ex quo e principiu, motus. illud enim quod est pernaturam, aut per cognitione, semper est cau sa. sed numerus istorum non est nu merabilis, neque determinatus.

66

Et, quia ex se, & easus sunt duae causae rerum, quarum causae sunt intellectus, & natura, & est causa illarum earudem rerum per ac cidens, & nihil, quod est per accidens, est prius illo, quod est per se, ita quod sit hoc etiam necessarium in causa, manifestum est quod causa peraccidens no praecedit causam per se

67

Ex se igitur, & casus sunt posteriores ab intellectu, & natura. ex quo sequitur si causa coeli proprie est ex se, vt necessario intelle ctus, & natura sint duae eamae prius coeli, & aliarum rerum.

68

Et manifestum est quod hae sut causae existentes, & quod sunt tot, quot diximus, quod enim per quare continet istum numerum. Quare enim aut reducitur ad quid est res, & est vltimum eorum, adquie reducitur, in rebus immobilibus. v. g. in Mathematicis. non enim reducuntur, nisi ad definitionem recti, aut simetri, aut ad aliud ab istis.

69

Aut reducitur ad primum motorem. v. g. quare pugnatus dicetur, quia depraedabantur. Aut redu. citur ad illud propter quid. v. gr vt regnarent. Aut reducitur in rebus generabilibus ad materia Apparet igitur quod causae sunt quatuor, & quot sunt.

70

Et, quia causae sunt quatuor, oportet Naturalem scire omnes & reducere quaestionem per quare ad illas omnes, & complere responsionem de eis secundum cursum naturalem scilicet secundum materia, & formam, & motorem, & proter quid. Et multotiens reducutur tria ad unu. quod enim est aliquid, est etiam illud, propter quid est: et illud, ex quo primo est motus, est for ma, & hoc est vnum: homo enim generat hominem.

71

Et vniuersaliter esne, quod, cum mouet, mouetur, quod aut non est ita, non est de scientia Naturali. de enim quod est huiusmodi, no mo uet, quia in eo est motus, aut principium motus, sed mouet, quia est immobile. Et ideo modi scietiae Sui Tres. Vnus enim cosyderat de eo, quod mouetur, sed est corruptibile, Secundus autem consyderat de eo quod mouetur, sed non est corrupti bile, Tertius autem consyderat de. eo, quod non corrumpitur neque mouetur.

72

Necesse est igitur vt responsi ad quare reducatur ad materiam & ad quid est, & ad primu motorem. perscrutari enim de generatione est hoc modo, ita quod consaderetur quid est post quid, & quid est primum, quod egit, et quid recepit actionem, & similiter consyderatur in sequentibus vnum post aliud semper.

73

prima principia sunt duo, vnum no Naturale, quoniam in eo non est principium motus. & quod est tale mouet, & non mouetur, vt illud, quod non mouetur aliquo modo om nino, & est primum omium rerum.

74

Et consyderat de quiditate rei, & ereatione eius, quia est finis, et propter quid. Et, quia igitur natura agit, & propter aliud, oportet scire hoc etiam, & oportet comple reresponsionem ad quare secundum omnes modos. v. g. quoniam ex hoc necesse est vt sit hoc. & hoc esse ab hoc, aut est simpliciter, aut in ma iori parte: si enim hoc fuerit, necesse est, si fuerit futurum. v. g. quonia ex propositionibus est conclusio. & hoc est quiditas rei. & hic est modus nobilior, non simpliciter, sed se cundum essentiam vniuscuiusque,

75

Oportet nunc igitur loqui primo de hoc, quod natura est de causis, quae acunt propter aliquid, deinde post loquemur de necessario, & quo se habet in rebus naturalibus, quae agunt propter aliquid, omnes enim ad hanc causam reducunt, & dicunt quod calidum est tale & frigidum est tale, & similiter vnumquodque, similium, necesse est vt ei generentur ista. quoniam, et si imponunt aliud, & quidam dicit amicitiam, & litem, & quidam, intelligentiam, tamen inspiciunt sicut fulgur tantum, deinde dimit tunt ipsum, & vadunt.

76

Et est hic quaestio dicet enim aliquis, quid prohibet vt natura non propter alquid agat, neque vt aliquid sit nobilius, sed sicut pluuia venit a coelo non vt crescant messes, sed ex necessitate. quod enim ascendit, necesse est vt infrigidetur: &, cum infrigidatur, sit aqua, & descendit: et. cum hoc fuerit, accidit vt messes crescant. & eodem modo, si semen corrumpatur in aceruo, aduentus pluuiae non fuit ad hoc, vt semen corrumperetur, sed hoc fuit per ac cidens. Ita nihil prohibet vt mem bra corporis talem habeant dispositionem in natura. v. gr., vt dentes anteriores necessario sint acuti ad incidendum cibu, & molares sint lati ad molendum cibum, & non propter hoc fuerunt, sed hoc accidit casu. & eodem modo est de aliis membris, in quibus existimatur esse illud, propter quod fiunt. v.gt. cum conueniunt omnes res, illa couenientia, si esset propter aliquid illic erit salus, & per manentia. ac cidit enim eis quod fuerint conuenientes actioni ex se. & illud, cui non accidit hoc, corrumpitur, & destruitur, ut accidit in vaccis, quas dixit smpedocles, quod quasi pepe rerunt vaccas, quarum superiora erant homines.

77

Hoc igitur, & simile facit du. bitationem. Et impossibile est vt sit hoc modo. ista enim membra, et omnia, quae sunt per naturam, sunt in eo, quod sunt, aut semper, aut in maiori parte, & nihil omo est tale eorum, quae generantur casu, & ex se. impossibile enim est existimare quod casu multiplicetur pluuia in heme, immo in ascensu canis, aut quod casu vigoretur calor apud ascensum canis, immo in hpeme, si fuerit calor. Si igitur ista venerit ex se, aut casu, aut propter aliquid & impossibile est vt sint casu, & ex se: ergo necesse vt sint propter aliquid. sed omnia ista concedunt dicentes hoc, nedum alu ea fieri ex natura. necesse igitur est vt illud, uod est propter aliquid, sit in revus existentibus per naturam.

78

Et etiam illa, in quibus est finis intenta proptet illum fine, agitur primum, quod agitur, & in illa, quae sunt post. & necesse est vt vnumquodque, eorum, qui agunt, sic agat & similiter est natu vt agat, & sicut est natu vt agat, ita agit, nisi impediatur. quod aut agit propter aliquid est natu, vt agat propter aliquid v.g quoniam, si domus generetur per natura, tunc generatio eius, esset, sicut generatio eius ab arte & omne, quod est per natura, & est. ner arte, est eodem modo secundum quod est natu. necesse est igitur in hoc illud, quod fuit necesse in suo compari.

79

Et vniuersaliter videmus quod ars in quibusdam rebus perficit diminutionem naturae in eis, in quibus natura debilitatur ad per ficiendum actionem, et in quibusdam rebus sequitur illam. si igitur quod agitur per arte, agitur propter aliquid, manifestum est quod similiter est de eo, quod est secundum cursum naturalem. relatio enim primorum ad vltima est eadem in eo, quod est secundum artem, & in eo, quod est secundum cursum naturalem.

80

Et hoc apparet multum in alis animalibus, quae agunt non per atem, neque per rationem, & cognitionem. Et ideo quidam dubitant, vtrum hoc, quod agunt, agat per intellectum, aut per aliud, vt Aranet, & Apes, & similia. &, si tu consyderaueris, videbis in vegetabilibus, nedum in anima libus aliqua, quae sunt propter aliquam vtilitatem in fine intentam: verbi gratia, quoniam folia sunt, ad cooperiendum fructum. Si igitur natura, & propter aliquid fa cit Hirundo suum nidum, & texit Araneus suam domum, & fo lia sunt propter fructum in vegetabilibus, & ramuli radicibus & venae oriuntur ad inferius, non ad superius, quaerentes cibum, manifestum est quod ista causa inuenitur in eis, quae sunt per naturam & quae generantur per illam.

81

Et cum natura est duobus modis, scilicet secundum materiam, et secundum creationem, & finis est creatio, & alia residua sunt propter finem, ergo creatio est causa propter quid,

82

Sed accidit peccatu in eo, quod fit per artem. Grammaticus enim barbarilat quandoque, & Medicus nocet in dando medicinam: manifestum est igitur, quia possbile est similiter accidere in eo, quod est secun dum cursum naturalem. Et in his, quae fiunt per arte illud, quod cadirecte, est propter aliquid, & illud, in quo accidit peceatum, quaeritur propter aliquid, sed quaerens non inuenit suam intentionem, & similiter est de natura, & monstruosa sunt res extraneae ab illo, propter quod sunt. illa enim vacea, cuius superio ra fuerut homo, a principio fuit ex corruptione aliciius principu siorum principiorum, ita quod non fuit possibile peruenire ad terminum, & ad finem intentu, sicut inuenimusu, nunc in sperma, quod corrumpitur.

83

Et etiam oportet in generatione animalis, vt primo praecedat sperma, deinde generetur, & non gene ratur subito. & totu generatu primo est sperma. Et et in veetabilibus videmus propter quid, et si minus appareat. Vtrum igitur, sicut in vaccis generatur vacea, cuius supe riora sunt hominis, similiter in vi¬ te generatur vitis, cuius superiora, sunt oliuae, aut non hoc enim est inopinabile. sed oporteret vt hoc esset, si ita est in animalibus.

84

Et etiam oportet vt dispositio in modis spermatis, & seminu in geueratione eoru, quae generantur ex eis, sit casu, & quocunque, accidit. Et vniuersaliter qui hoc dicit, destruit illud, quod est per naturam, Q ipsam naturam. quod enim est perN atura est illud, quod mouetus cnnut ab aliquo principio in ipso, donec peruemat ad finem. & non deX principiu vniuscuiusque rei earum, quae sunt per naturam, habet vnum fine, neque, est ad quemlibet finem, sed vnu principium semper inducit ad vnum finem, nisi impediatur.

85

Et illud, propter quid quandoque est casu.: v. g. hospes venit casu, & intrauit balneum, & recessit. & dicimus hoc, cum actio eius quasi aduentus eius fuerit propter illam. sed aduentus eius non fuit propter. illa: hoc enim est per accidens, cum ca sus sit de causis, quae sunt per accidens, vt diximus superius. si igitur hoc est ex eo semper, aut in maiori parte, non est per accidens, neque casu: & res naturales semper sunt in eodem cursu, nisi abscindatur.

86

Et malum est etiam, quod non opinantur ea fieri propter aliquid, si non inuenerint agens cogitare in sua actione, & ipsi inuenerunt sine cogitatione artem. et, si ars aedificandi naues esset in ipsis lignis, tunc operatio eorum esset ad modu operationis naturae. ex quo sequitur, si in arte est propter aliquid vt etiam sit hoc in natura. & ma gis, quo declaratur hoc, est in illo qui curat se in medicina. & natura assimilatur huic. Manifestum est igitur quod Natura est causa, & quod est causa propter aliquid.

87

Et consyderandum est de nece, sitate vtru sit a positione, aut simpliciter. Opinantur enim quod necessitas in &eneratione est secundi modum, si aliquis existimasset quod paries est necessario, quia grauia innata sunt descendere inferius, et leuia ascendere superius, & idelapides, & fundamentum est infe rius, tectum, & lateres superius, quia sunt leuiora, & supra omnia igna, quia sunt leuissima.

88

Et verum est certe quod partes non esset sine istis, sed esse eius non fuit propter ista, nisi intelligas per hanc praepositionem propter, materiam, sed propter custodiam, & salutem, & propter istas fuerunt illa. Et eodem modo est de omnibus quae sunt propter aliquid. no enim sunt sine illis, quae habent aliquam naturam necessariam, sed esse eorum non propter hoc existimatur materia, sed propter aliquid, ver. gr. serra quare est talis?& dicetur, vt agat aliquid, aut propter aliquid, & quod agit hoc, & est I propter illud, no est aptu nisi sitex ferro. exquo sequitur necessario ut sit exferro, si fuerit serra, & sua actio fuerit eius actio, expositione, ligitur est necessitas, non ex sine in tenta. necessitas enim est in materia, & illud propter quid est in definitione,

89

Et necessarium est in poctrina, & in eis, qui secundum cursum Naturalem sunt quodammodo similia. quonia, quia rectum est tale, nece, se est vt anguli, & trianguli sint aequales duobus rectis & no, quia fuerit tale, fuit illud, sed hoc, si non esset tale, illud non esset rectum. Et illa, quae sunt propter aliquid, si finis intenta per illa fuerit praesens, aut futura fuerit, illa etiam, quae sunt ante, erunt praesentia, aut fu¬. tura. &, si non suunt, quemadmodim ligitur illic, si conclusio non fuerit non erit principium, similiter haec est dispositio finis, & illud propter quid hoc enim etiam est principiu sed non est principium operationis, sed cooitationis, & principium illic est cogitationis, quia illic non est operatio.

90

Necesse est igitur vt, si domus erit, vt ista sint necessario, aut vt sint, aut quod erunt praesentia, & vniuersaliter materia, quae est pro pter aliquid v.g. quoniam lapides erunt, si erit domus, sed non propter. ista est finis intenta, sed secudum quod est materia, sed illa, si non fue rint, non erunt ista. domus igitur non erit, si lapides non fuerint: neque, serra erit, si ferrum non erit. illic enim principia non erunt, si anguli trianouli no fuerint aequales duo bus rectis. Manifestum est igitur quod: necessarium in rebus naturalibus est illud, quod dicitur de materia, & eius motibus.

91

Et oportet Naturalem intende re has duas causas, sed magis debet intendere causam, quae est pro pter quid. quontam ista est causa, materiae. ipsa autem non est finis, propter quem & principium est de definitione, & rone, sicut est in rebus, quae sunt per arte. v. g. quoniam, quia domus est tale, necesse est vt sit hoc. & quia sanitas est talis, necesse est vt sit hoc. & similiter, quia homo est talis, necesse est vt sit hoc.

92

Et rectum est vt necessarium intret in definitione etiam. & hoc erit quando definierimus actionem, serrationis, quonia est scindere ta.¬ li modo, quod non optatur, nisi serra habeat dentes tali modo: et hoc impossibile est vt sit hoc modo, nisi sit ex ferro, in definitione enim et quae dam partes sunt, quasi materia.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 2