Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 5

1

Omne ergo, quod rransmutatur, transmutatur aliud per accidens: v. g. musicu currere, quia accidit ei, qui est musicus, vt currat. Et aliud, quia pars eius trasmuta tur dicetur simpliciter ipsu trasmutari. v. g. illud, quod dicitur secundum dispositionem suaru partium. dicimus enim Socratem sanari, quia oculus eius sanatur, aut pectus eius: & haec duo sunt duae partes totius corporis. Et quaedam mouentur non per accidens, neque quia aliud existens in eo mouetur, sed quia ipsum in se primo mouetur: & hoc est motu por se. & etium est motum per alium motum caeterorum modorum motus, vt alteratum, & de alteratione etiam alteratum ad sanitate est aliud ab alterato ad calefactionem,

2

Et ita est de motore. Quoniam alius mouet per accidens, et Alius mouet, quia pars eius mouet, & Alius mouet per se primo, verbi gratia medicum sanare, & manum percutere.

3

Et, quia est hic aliquis motor primo, & aliquid motum primo, & cum hoc aliquid, in quo est motus scilicet tempus, & praeter ista aliquid, ex quo est, et aliquid, ad quod est. omnis enim motus est ex aliquo, et, ad aliquid, & illud, quod primo mouetur, est aliud ab illo, ad quod mouetur, & ab illo, ex quo mouetur. v.g. quonia lignum est aliud a calido, & frigido. & primum istorum est motum, & secundum est illud, ad quod est motus. et tertium est illud, ex quo est motus. manifestu est igitur ex hoc quod motus in ligno non est forma. forma enim non mouetur, neque mouet. neque, locus, neque, talis quantitas.

4

Sed hic est motor, & motum, & ad quod est motus. Transmutatio enim mavis nominatur ab illo ad quod est motus, non ab illo, ex Cquo est motus. & ideo Corruptio est transmutatio ad non ens, & si corruptum transmuatur ex aliquo ente: & Generatio est transmutatio ad ens, & si transmutaretur a non ente.

5

Et iam narrauimus motum, quid sit, superius. Et forma, & passiones, & qualitates, et locus. ad quem mouentur res motae, non mouentur, v. g. scientia, & calor. Sed hic est quaestio. in passionibus forte sunt motus, & albedo est passio: & sic transmutatio ad illa est transmutatio ad motum. Et ad hoc dicendum est quod dignius est vt albificatio sit motus, non albedo. Et in illis etiam est illud, quod est per accidens, & illud quod est secundum partem, et illud quod est primo, non per aliud, v. g. quonio trasmutatio albificati ad intellectum, est trasmutatio per accidens: itelligi en est accides colori: et trasmutatio eius ad colorem, quia album est pars coloris: & similiter transfertur ad Europam, quando transfertur ad Athenas, quia Athenae sunt pars Europae: trasmutatio vero eius ad colorem album est per se. Declaratum est igitur, quomodo est motus per se, & quomodo per accidens, et quomodo per aliud, & quomodo erit esse primo in motore, & in moto: et est declaratum quod motus non est in forma, sed in moto, & est motum in actu.

6

Trasmutatio vero per accidens omitteda est, quia est in quolibet, et est semper necessario. Quod aut non est per accidens, non est in quolibet, sed in contrarus, & inter il la, et in contradictorus. Et hoc ere ditur ex inductione. Transmutatio enim est ex medio. quoniam ita se habet ad vtranque extremitatem sicut contrarium. medium enim quodamodo est duo extrema. & ideo dicuntur, cum comparantur ad illa, & cum illa comparatur ad illud, sicut dicuntur contraria. v.g. quoniam neuma, quod dicitur mediu in respectu otota, dicitur acutum, & in respectuita, dicitur graue, & color pallidus in respectu nigri dicitur albus, & in respectu albi dicitur niger,

7

Et, quia omnis transmutatio est de aliquo in aliquid, & hoc significat suum nomen. significat, enim in idiomate Graeco, quod est aliquid, quod sit per aliud, & sic significat aliquid fuisse, & aliquid fore. et esmne, quod transmutatur, tral mutatur quatuor modis. Aut de. subiecto in subiectu, Aut de subie cto in non subiectum, Aut de no subiecto, in subiectum, Aut a non subiecto in non subiectum. & intelligo per subiectum illud, quod: significatur per affirmationem. ergo necesse est ex hoc, quod diximus, quod modi transmutationis sunt tres, quoniam transmutatio de non subiecto in non subiectum non est transmutatio. quia, non sunt opposita, quoniam non sunt contraria, neque, cotradictoria. rransmutatio igitur de non subie cto in subiectum secundum contradictionem est oeneratio. et transmutatio simpliciter erit simpliciter, & quod est transmutatio aliqua est in aliquo. ver. g. quoniam transmutatio de non albo in albu est generatio albi: transmutatio vero de nihilo simpliciter ad aliquam essentiam, est generatio sim pliciter: & de hoc dicimus simpliciter aliquid generari. Trasmu tatio vero de subtecto in non subiectum, aut est corruptio simpliciter, cum fuerit transmutatio de aliqua essentia in nihilum, aut erit corru ptio aliqua, cum fuerit transmutatio in negationem contradicentem, sicut dictum est de generatione.

8

Et dicamus nuc, quod non ens, cum dicatur pluribus modis &¬ illud, quod dicitur ex eo secundum compositionem, & diuisionem, impossibile est vt sit motum: neque illud, quod dicitur secundum potentiam, & est illud, quod est oppositum ei, quod est simpliciter in actu. quoniam non album, aut no bonum potest esse aliquo modo mo tum per accidens: quoniam possibile est vt non album sit homo. illud autem, quod simpliciter non est, & non est demonstratum, im possibile est vt moueatur: quonia, non ens impossibile est vt moueatur. &, cuita sit, impossibile est vt generatio sit motus, quoniam non ens est illud, quod generatur. quoniam, si illud, quod est per accidens proprie non ens, est illud, quod generatur, tamen verum dicitur quod non ens est in generatione simpliciter: & similiter est de quiete. & tale inopinabile sequitur ex hoc, quod omne motum est in loco. quoniam quod non est, non est in loco. quoniam, si fuerit in loco, est in aliquo, vbi. Neque corruptio etiam est motus. corruptio enim est contrarium, aut motus, aut quies: sed corruptio est contraria genera tioni, & quieti.

9

Et, quia omnis motus est tran mutatio aliqua, & modi trasmutationum sunt tres praedicti, & istorum trium modorus illud, quod est secundum generationem, et co ruptionem, no est motus, in quo est cont radictio, est necesse vt trasmi tatio sola, quae est de subiecto i sub tectum, sit motus. Et duo subiecta sunt aut contraria, aut media. quo niam nos ponemus priuationem etiam contrarium. quoniam per il lam significatur sicut significatur nudum per affirmationem, vt album, & nigrum. Et, cum praedica menta diuidantur in substantiam & qualitatem, & vbi, & ad aliquid, & quantum, & agere, & pati, necesse est vt motus sint motus qualitatis, & motus quantitatis, & motus in locs.

10

In substantia vero non est motus, quia nullum ens est contrariu substantiae. Neque, in relatione etiam est motus. quoniam possbile est vt alterum relatiuorum transmutetur absque eo, quod alterum trans mutatur motus igitur eorum est per accidens. Neque, in agere, & pa ti etiam est motus, neque, motoris, aut moti: quoniam motus non habet motum, neque, generatio habet generationem & vniuersaliter neque, trasmutatio transmutationem,

11

primo vero non est possibile vt motus habeat motum, nisi altero duorum modorum. Aut ita, quod sit subiectum, verbi gratia quod homo mouetur, quia trasmutatur de albedine in nigredinem: Aut, quia calefit, aut infrigidatur, aut mutat locum, aut augmentatur, aut diminuitur, sicut dicitur in motu. Sed hoc est impossibile. quoniam transmutatio non est de rebus subiectis.

12

Alius vero modus est, vt sit aliud subiectum, cui accidit trans mutatio, & transferatur ad alia formam, v. g. homo de aegritudine in sanitatem. Et hoc etiam non est possibile in motu, nisi per accidens. ipse enim motus est transtatio de aliquo in aliquid aliud, generatio enim et corruptio sunt tales, praeter hoc, quod motus ad opposita. est in hoc quodam modo, & in hoc alio modo. Transmutatum igitur transmuta tur de aegritudine in sanitatem, et cum hoc de hac transmutatione in aliam. ianifestu est igitur, quod transmutatio eius, cum fuerit ad aegritudinem, erit ad aliquam tranl nutationem, quaecunque, sit. quonia possibile est quiescere. Et etia possibile est vt semper transmutetur no ad quamlibet transmutatione: sed illa transmutatio est de aliquo in aliud. Et quandoque erit in oppositum, & est sanitas per accidens uerbi gratia, quoniam transmuta tio de rememoratione ad obliuionem est transmutatio accidens illi, qui habet illam trasmutationem. quandoque, igitur transmutatur ad scientiam, & quandoque transmu tatur ad sanitatem.

13

Et etiam hoc procedit in infini tum, si transmutatio habet tranfmutationem, & generatio, generationem Quoniam necesse est vt sit prius, si posterius est futurum, v.g. quoniam, si generatio simpliciter fuerit, erit generatio in aliqua ho ra: generatio enim generabatur. ex quo sequitur, vt generatio nodum sit simpliciter ganerata, sed, cum fuerit generata, tunc existet gene rata, & iam fuit etiam generata in aliqua hora. ex quo sequeutur vt generatio non fuerit generata. Et, cum infinita non habent prinium, impossibile est primum esse. ergo impossibile est consequens esse. ergo impossibile est secundum hoc, aliquid generari, et aliquid moueri.

14

Et etiam motus per contrarium erit eiusdem rei, & quies etiam, & generatio, & corruptio. Si igi tur tunc geueratio est generata. quando generatur, quando igitur, corrumpitur & quoniam impossibile est vt generetur, & corrumpatur, dum generatur. neque, in postremo. quoniam corruptum indiget vt generetur necessario,

15

Et etiam generatum transmu tatum indiget, vt habeat materiam subiectam, quae igitur est ista mat eriaus quoniam quemadmodum alteratum est corpus, aut anima, ita generatum est aliquid motus, aut. generatio.

16

Et etiam illud igitur, ad quod est motus, quid est: necesse est enim vt motus huius demonstrati sit de hoc in hoc aliquid, non motus. Et, cum hoc impossibile est hoc intelligi quomodo sit impossibile enim est vt scia siat scia. ergo generatio non habet generationem omnino.

17

Et etiam, si species motus sunt tres, necesse est vt natura subietta isti sit vna earu, & similiter illud, ad quod mouetur. et sic traslatio alterabitur, aut transferetur. Et vniuersaliter, cum omne motu mouetur tribus modis, aut per accidens, aut secundum partem, aut per se, possibile est vt transmutatio transmutetur. 7g. vt infirmus ecce adhuc iam medicinatur, aut addiscit. & iam dimisimus superius loqui de transmutatione per accidens.

18

Et, cum motus non est substan tiae, neque relationis, neque actionis, neque passionis, remanet vt sit in quantitate, & in qualitate, & vbi tantum, quonia in vnoquoque istorum est contrarietas. Motus igitur in qualitate sit Al teratio. quonia hoc nomen coniunctum est cum qualitate vniuersaliter. Et intelligo per quale, non sse illud, quod est in substantia: quoniam differentia etiam est qualitas: sed qualitas, quae attribuitur pafsioni, & est illa, per quam dicitur, aliquid pati, aut non pati. Motus autem in quantitate vniuersaliter non nominatur, vnum autem eorum dicitur Augmentu, aut Diminutio: motus vero ad magnitu dinem campletam dicitur augme tum, & motus ex hac dicitur diminutio. MAotus vero in loco vniuersaliter, & proprie non nomina tur. dicatur igitur Translatio. licet translatio non dicatur, vere nisi de illis rebus tantum, quae mu tant loca, & non habent quiescere, & quae non mouent se in loeo.

19

Et trasmutatio etiam, quae est in eadem specie, in magis, & mi¬¬ nus est alteratio. Quoniam est motus, aut ex contrario, aut ad contrarium, aut simpliciter, aut quodam modo. Transmutatio igitur, cum est ad minus, dicitur quod res transmutatur ad contrarium: et, si ad maius, dicitur quod transmutatur ad illam ex contrario. quoniam non est differentia inter hoc quod res transmutetur quodam modo, & simpliciter, nisi in hoc quod duo contraria necesse est vt sint existentia quodam mo. et ma gis & minus sunt, vt contrarium existens, aut non existens sit quodam modo magis, & minus. Declaratum est igitur ex hoc, quod isti tres sunt motus tantium.

20

Et immobile est illud, quod non potest moueri omnino, verbi vratia sonus est inuisibilis. Et illud, quod mouetur tarde, & difficile est illud, quod dicitur difficilis mo tus. Et illud, quod innatum est mo ueri, & potest moueri omnino, sed non mouetur in illa hora, in qua innatum est, & vbi innatum est, & sicut est innatum. & hoc sosu inter alia imota dicitur quiescens: et quies est contraria motui

21

Manifestum est igitur ex his dictis, quid est motus, et quid est quies, & quot sunt transmutatio nes. Dicamus nuc igitur quid est Simul, & quid est Separatim, et quid est tangere, & quid est inter, & quid est Sequi, & quidam Succedere, & Continuari, et vnuquodque istorum, in quibus innatum est inueniri.

22

Dicimus igitur Simul in loco in rebus, quae sunt in eodem loco sli.t in primo loco. Et dicimus Separatim in rebus, quae sunt in locidiuersis Et dico Contigua, dum extrema sunt in simul. Et dico inter, intelligendo illud, ad quod primo transmutatum innatum est ire antequam eat ad illud, ad quod po stremo transmutatur, cum transmutatio eius fuerit secundum cur sum naturalem, & continua. & inter saltem inuenitur in tribus. finis enim transmutatiois est con trarium.

23

Et illud, quod mouetur secundum Continuationem, est illud, quod non deficit omnino, & saltem in illa intentione, in qua est motus non in tempore. quoniam nihil pro hibet deficere, & statim euenire neuma quod dicitur Bam, cum neumate, quod dicitur gir. nos enim intelligimus per hoc intentionem, in qua est motus. & hoc manifestum est in trasmutatioibus, qui sunt iloeo, et in aliis transmutationibus,

24

Et contrarium in loco est distan tissimum in rectitudine, quoniam minima linea recta est finita: et finitum est paruum.

25

Et dico Sequi in illo, quod est post principium, aut in situ, aut forma, aut in alia intentione, & cum hoc fuerit positum non erit inter illa aliquod illius generis. v. qu, aut lineae sequatur lineam, aut vnitas, aut vnitates sequantur vnitatem, aut sequatur domus do mum: & nihil prohibet vt inter haec duo sit aliquid non illiusmodi. Seques enim est sequens in aliquo priori, & in aliquo posteriori. non enim vnum sequitur duo, neque, nox nouilunu sequitur noctem futuram, sed ista sequitur illam.

26

Et Sese succedere est illud, quod est consequens, & tangens. Et quia omnis transmutatio est in op positis, & opposita sunt contraria, & contradictoria, et inter contradictoria non est medium, manifestum est quod inter est in contrarus. Continuum vero est quodammodo sese. sed dico Continuu, quan do vltimum vtriusque, in quo tan gunt se, fuerit idem, & fuerint continua, secundum quod significat, hoc nomen. quod est impossibile si vltima fuerint duo.

27

Manifestum est igitur, quod con tinuatio est in rebus, quae innata sunt, vt ex eis sit vnum per communiunctionem. et quemadmodum copulatum fit vnum quandoque, similiter totu fit vnum, v.g. per applicationem, & conclauationem, & per contactum, & per consolidationem.

28

Manifestum est etiam, quod primu istorum est sequi. tangens enim necessario sequitur, sed no omne, quod sequitur, est tangens. & ideo sequi inue nitur etiam in principus in ratione, v.ga numeris, tagere aut no est in eis, Et quod est continuum necessario tangit, & quod est tangens nondum est continuu. quonia non est necesse vt extremitates eoru sint vnum, si fuerint insimul: sed si fuerint vnu, erunt insimul. vnde sequitur vt adunatio sit postrema omnium eorum in esse. illa enim quorum extrema sunt adunata, necesse est vt sint se tangentia: et tagentia non necessario sut adunata. et illa, i quibus no est contactus, manifestu est quodimn eis non est continuatio, neque, adunatio.

29

Sequitur igitur ex hoc quod, si sint haec puncta, & vnitas, absosoluta, vt dicunt, impossibile erit vt vnitas, & punctum sint idem. quonia punctus habet tangere, vnita tes vero sequi habent se adinuicem, & inter puncta pot esse aliquid: quonia omnis linea est inter duo puncta. d. traslator ita cecidit in Grae co. et videtur mihi quod deberet dicere, quod iter duo pucta est linea, vnitates vero no habent haec necessario: quonia inter vnitatem, & dualitatem non est aliquid,

30

Et iam igitur posuimus quid est esse insimul, et separatim, & tangere, & inter, & sequi, et sese, & continuum, et in quibus inuenitur vnumquodque istorum

31

Et vnus motus dicitur multis modis. quonia Vnu dicitur multimodis. vnus igitur in Genere est se cundum figuras pdicamenti. quonia, quado translatio comparatur ad aliqua traslationem, quicunque, sit, erit vnu in genere. alteratio vero est alia a translatione in genere. & Vnus in Specie est, quando fuerit vnu in genere, deinde fuerit sub specie, quae no diuiditur: v. g. quonia color est multis modis. Et ideo nigrificatio est alia ab albificatu, ne in spe. et sic omnis albificatio couenit in spece omni albificationi, & omnis ni grificatio omni nigrificationi: albificationi vero no conuenit. et ideo albi ficatio cum omni albificatione com paratur per illam, vnu in spe. Conuenientes igitur in genere, & spe insimul manifestum est quod sunt vnus motus i spe, quod aut sit sim pliciter vnus motus in spe, non. g. quando disciplina sit scientia. quoniam est species consyderationis, et genus scilicet scientiaru, v.g. Gram matitae, & Geometriae, & caeterarum scientiarum.

32

Et est hic locus quaestionis, scili cet quando idem transfertur de vno loco ad aliu, v.g. quado idem puctus transfertur de hoc loco in hunc locum vna vice post aliam, vtrum ille motus est vnus in spe. Quonia, si ita fuerit tunc motus circularis, conuentet motui recto, & tunc vo lutio conuentet ambulationi,

33

Ad hoc igitur dicamus, quoniam iam determinauimus quod illud, in quo est motus, cum fuerialiud in specie, motus erit alius in specie: et circulare est etiam aliud specie a, recto. secundum hoc igitur dicitur quod motus est vnus in genere, & specie.

34

Et dicitur quod motus est vnus simpliciter, cum fuerit vnus in se, & in numero. Et declaratur qui motus est iste motus secundum diui sionem. illa enim in quibus dicitur motus, sunt tria, res, & quo est, & quando. Et intentio eius est quoniam necesse est vt sit hic aliquod motum. v. g. homo, aut auru. et vt motus istius rei sit in aliquo, v.gn loco, aut in passone. & vt sit quan do: quonia omne, quod mouetur mouetur in tempore.

35

Et motum esse vnum in genere, aut specie est ex istis rebus in quibus est motus. & sequitur hoc vt sit in tempore. Ipsum autem esse cundem simpliciter est in omnibus istis. Illud enim, in quo est motus, debet esse vnum, scilicet indiuiduum demonstratum, verbi gratia in specie. Et quando, verbi gratia: quoniam tempus debet esse vnum sine defectu. Et motum debet esse vnum, non per accidens, verbi gratia vt albus niger fiat, & Socrat. ambulat. & albus, & Socr. sunt idem, sed per accidens. Neque, commune. quoniam possibile est vt ho mo sanetur vna sanitate ab ophthalmia oculi. sed iste motus non est vnus, nisi in specie.

36

Si autem Socra. alteratur eadem alteratione in specie, sed hoc in aliquo tempore, deinde iterum in alio tempore. sed, si possibile est vt illud, quod iam corruptum est, reuer tatur, & fiat vnum in numero, tunc motus possibile est, vt sit etia vnus. &, si illud fuerit impossibile, motus erit ille idem, sed non vnus

37

Et est etiam quaestio similis isti: vtrum sanitas est eadem, & vniue saliter vtru formae, et passioes Sui m corporibus in suis substatus, quo nia nos inuenimus illud, quod habent ex hoc in eis: du mouetur et siu unt. Si igitur sanitas, quae fuit in mane, & quae est nunc, est eadem, quare sanitas quae fuit, & destrui tur, & post reuertitur, illa & ista non sunt eadem in numeros

38

Quoniam eadem ratio est in hoc, praeter hoc scilicet in quo d fferunt, quo niam duae actiones, & si sint duae ex illo eodem: necesse est vt formae etiam sint, sicut illae duae in nume ro. quoniam eadem actio in nume ro est eiusdem in numero. Et, si for ma fuerit eadem, dignius est, vt nullus existimet quod actio etiam est eadem. quoniam homo, cum cel sauerit ab ambulare, non erit suc illud apud ipsum ambulatio: & cum reuertitur, & ambulat, tunc erit ambulatio. Si igitur ambula. tio est eadem: possibile est vt idem corrumpatur, & generetur multotiens. Sed istae quaestiones sunt extrinsecae ab hac perscrutatione.

39

Et, quia omnis motus est conti nuus: ideo motus, qui est simpliciter vnus, debet esse continuus: cum omnis motus est diuisibilis. &, si motus fuerit continuus, erit vnus, tuoniam non omnis motus est con tinuus cum omni motu, queadmo dum in aliis non quilibet continua tur cum quolibet, sed illa, quorum vlti ma sunt vnum. & quaedam non ha bent vltima, & quaedam habent. sed in forma sunt aequiuoca. quonia, impossibile est vt vltimu lineae ta gat vltimu abulatiois, et fiat vnu.

40

Dicamus ergo, quod motus seset erut, & si non couenient in spe cie, aut in genere. v. g. quod homo currit, & febricitat statim. & si cut motus candela successiuus est tram statio sesea, continua vero no. positum est enim continuu iurebus, quarum vltima sunt vnum. isti igitur motus sunt sesei, & cosequentes, quia tenpus eorum est continuu. & cotinua tio temporis est per continuationem, motus. & hoc erit, quando vltimu amborum fuerit vnum.

41

Et ideo necesse est in motu: qui est simpliciter continuus, & vnus: vt sit conuentens in specie: & eiu, dem rei, in eodem tempore. In eodem vero tempore est: ne cadat in terim defectus motus: quoniam in defectu necesse est vt sit quies. Et motus: in quo est quies, no est vnus sed plures. ergo quilibet motus in quo est quies, non est vnus, neque, com tinuus. & est in eo quies, quado in eo fuerit tempus. Motus aute qui non est vnus in specie: licet non deficiat secundum tempus, est diuer sus in specie, quoniam vnus motus necesse est etiam vt sit vnus in spe cie: & non est necesse vt iste sit simplex, & vnus. Iam igitur narrauimus quis motus simpliciter est vnus.

42

Et dicitur etiam vnus motus, motus completus, si in specie fuerit completus, aut in substatia: quem admodum in aliis rebus non attribuitur vni, nisi illud, quod est perfectum, & completum. Et forte dicitur motus vnus, & si non sit per fectus, dummodo sit continuas.

43

Et dicitur, vnus motus alio mo do ab istis. dictis motus aequalis. quonia motus diuersus quasi non existimatur esse vnus, sed motus aequalis est dignior hic vt linea recta. quonique motus diuersus est diuisibi as, videtur igitur quod diuersitas iter duos motus est quasi additio, et diminutio. Et i quolibet motu est aequalitas & inaequalitas. quonia, quadoque, alteratur res aequaliter, et trasfertur ex aliquo aequaliter, v. gr. per circulum, aut per lineam rectam: & similiter & iaugme to, et diminutione.

44

Et in diuersis est differentia, quae forte est ex illo, per quod est motus. impossibile enim est vt motus sit aequalis, & magnitudo, per quam est motus, non est aequalis: v. g. motus Gratiuus, aut motus tortuosus, aut motus alterius quantitatis. quantitatum, quarum quaelibet pars non superponitur cuilibet parti. Et forte erit non in re, neque in tempore. neque, in illo, ad quod, sed vniuersaliter in illo, in quo est, quae si in via velocitatis, & tarditatis in eo, qui est solus motus. motus igi tur, cuius velocitas est eadem, est. motus aequalis, & qui non est talis. est diuersus. Et ideo velocitas, &¬ tarditas non sunt species, neque, differentiae motus, quia sequitur om¬. nes modos eius. ergo neque grauitas, neque leuitas inducentes ad eundem locum, verbi gratia indu centes terram ad terram, & ivnem, ad ignem, sunt species, aut differem tiae motus.

45

Et dicamus quod motus diuer sus est vnus, cum fuerit cotinuus. sed est in hoc minus. et hoc accidit tra stationi secudum tortuositatem. et mi nus semper est per mixtionem contra riorum. Si igitur omnis motus vnus possibile est vt sit secudum aequalita te, aut inaequalitate, possibile est vt motus seseus no secudum spem, sit idem motus continuus. quonia impossi bile est vt motus copositus ex alte ratione, & translatione sit aequalit. quoniam necesse est, si esset aqualis, vt superponeretur sibi.

46

Et determinadum est etiam quis mo tus est contrarius cui, & de quiete etia hoc modo. Sed prius dicendum est vtrum motus de aliquo est contrarius motui ad ipsum. v. gr. vtrum motus de sanitate est corra rius motui ad sanitatem, & secu dum quod existimatur de genera none, et corruptioe: Aut qui sunt ex contraris. v.g. quod motus ex sa nitate est cotrarius motui ex aegri tudie: Aut ad contraria, v.g. quod motus ad sanitatem est cotrarius motui ad aegritudinem: Aut motus de corrario est contrarius motui ad cotrarium, vt motus de sanitat motui in aegritudinem: Aut motus de contrario in suum contrarium est contrarius motui de hoc contra tio in illud. vg. quod motus de sanitate in aegritudinem est contra tius motui de aegritudine insanitatem. quoniam necesse est vt sit vnus istorum modorum, aut plures vno. oppositio enim impossibile. est vt sit alios modo.

47

Sed motus ex contrario non est contrarius motui ad contrarium v. g. quod motus de sanitate no est con trarius motui ad aegritudine. quoniam idem motus est, & si essentia non est eadem. quemadmodum motus de sanitate non est idem cum motu ad aegritudinem.

48

Neque, enim motus ex contrario est idem ei, qui est ex contrario. quonia necesse est vt cum motu ex comtrario sit motus etia ad contrariu, aut ad medium. sed sermo de hoc post determinabitur. Immo transtatio ad contrarium magis existi matur esse causa contrarietatis. quam transtatio de contrario. ista enim translatio est separatio a cotra rietate, & ista est acquisitio eius, & quilibet nominatur ab illo, ad quod tranifertur, non ex quo trans fertur. v.g. quoniam dicimus Soc. sanari, quado transfertur ad sanita. tem, & aegrotari, quado transfertur ad aegritudinem. Remanet igitur, motus ad contraria, & motus de com trarus ad contraria. Et rectum est, vt illud, quod mouetur ad contraria, necesse est vt moueatur ex contraris, sed forte essentia non est eadem scilicet quonia motus ad sanitatem non est idem cum motu ad aegritudinem,

49

Et, quia transmutatio differt d motu in hoc, quoniam motus est transmutatio de subiecto in subiectum, motus igitur contrarius est de contrario in cotrarium, v. g. de sanitate in aegritudinem est cotrarius motui de aegritudine in sanitatem.

50

Et declaratum est secundum inductione quae intentioes existimatur esse contrariae. Nos enim videmus quod contrariu eius, quod est hominem sanari, est ipsum infirmari, & ipsum addiscere est contrariu ad ipsum male scire, non ex se: quo niam hic est motus ad contraria. quemadmodum possibile est acqui rere scientiam ex se, & ex alio, et similiter potest decipi ex se, & ex alio. Et translatio ad superius est contraria translatior ad inferius. quoniam haec duo sunt contraria in lonoitudine. Et traslatio ad dex tru est contraria translationi ad si nistrum: quae sunt contraria in latitudine. Et traslatio ad anterius es contraria traslatioi ad posterius: qu sunt et contraria in altitudine.

51

Ire aut ad contrarius non est mo tus, sed transmutatio. v.g. generatio albi non ex aliquo. Se igitur, quod non habet contrariu, sua iteratio ex seipso ad seipsum sunt transmutationes cotrariae. et ideo generatio est contraria corruptioni, et deidatio formae est cotraria formae iuestitioi. et ista itentio sunt modi transmutationis, non motus.

52

Motus vero ad illud, quod est inter contraria, in contrarus ha¬ bentibus inter ponendi sunt tauquam illi sunt ad contrarium quodammodo. quoniam apud motus inter, est quasi contrarium apud transmutationem, quae vtrumlibes sit transmutatio. v.g quoniam in transmutatione de viridi in albu viride nominatur quasi nigrum, & similiter transmutatio de albo in viride. & transmutatio de nioro in viride nominatur quasii, album. medium enim dicitur quodammodo vtrunque extremum, quando, comparatur ad vtrunque extremorum, vt diximus superius. Et secundum hoc motus erit cotrarius motui, quando fuerit de contrario in contrarium.

53

Et quia existimatur quod illud, quod est contrariu motui, non est motus tantu, sed quies, oportet etiam nos determinare hoc. Dicamus igitur quod motus opponitur motui, & et quieti, quia est priuatio. Et quo dammodo dicitur quod priuatio est cotrariu, i. quod priuatio alieu ius motus, v. g. quonia cotrarium motui in loco est quies in loco. sed hoc dictum est indefinite. quoniam, perscrutandum est vtrum illud, quod opponitur quieti, est motus ex hoc, aut motus ad hoc.

54

Dicamus igitur quod motus, quia est in duobus subiectis, tunc contrariu motui ex hoc ad sum comtrarium est quies in hoc, & contrarium motui ex suo contrario ad ip sum est quies in suo contrario. & cum hoc hae diiae etiam sunt contrariae. quonia impossibile est vt in mo tibus sit contrarietas, & quies non sit contraria quieti. et non sunt nisi in cotraris. v. g. quonia quies in anitate est contraria quieti in infirmitate, et contraria motui de sa nitate in aeoritudinem: quonia im possibile est vt sit contraria motui de aegritudine in sanitatem. quonia, motus rei ad illud, apud quod erit quiescens, dignius est vt sit faciens quietem. illud enim quod generatur cum illo motu, necessario est contrarium huic. & ideo impossibile est vt quies in albedine sit cotraria quieti in sanitate.

55

Intentiones vero, in quibus non est contrarietas, & sunt, illae quae transmutationem opposita habet. ili.t transmutatione, quae est de aliquo opposito transmutationi, quae peruenit ad illud: motum autem non habent. v. g. quonia transmutatio ex esse est opposita transmu tationi ad non esse. Quonia in in¬ tentionibus istis non est quies, sed illud, quod est in eis, est priuatio trasmutationis, si non ens fuerit aliquod subiectu, v.g. quoniam, si tran mutatio deficit in ente, trasmuta tio deficiet in no ente. Si igitur nu ens nihil fuerit, ambiget ho, & non videt quod priuatio transmutationis in ente, & quies in eo sit contraria alicui. &, si hoc fuerit, tunc aut non omnis quies est contraria motui, aut generatio, & corruptio sunt motus. Sed est manifestum quod non debet dici quies sed simile ei. & priuatio transmutationis aut non est contraria alicui, aut est contraria corruptioni. quoniam corruptio ex illa sit, generatio autem ad illam.

56

Et quaerit hio, quare in trasmu tatione in loco sunt modi motuu, & modi quietis naturales, et non naturales, quod non est in alus mo dis transmutationis. V. g. in alteratione, lseita, quod alia esset naturalis, & alia innaturalis. quonia, hominem sanari, aut infirmari, neu trum est dignius, vt sit naturalis, aut non naturalis, neque, albificatio, neque, nigrificatio. Et secudum hoc est de augmento, et diminutione, quonia contrarietas istorum duorum non est secundum naturam, & extra naturam. ergo augmen¬ tum non est contrarium augmento. Et iste idem sermo dicetur de generatione, & corruptione, quoniam generatio non est naturalis, & corruptio innaturalis. quia hominem senescere est naturale. et et no inuenimus aliqua generatio nem naturale, et alia innaturalem.

57

Dicamus igitur quod, si id, quoo fit violenter, est extra natura, tuc aliqua corruptio est contraria alicui corruptioni scilicet corruptio violen ta, quae fit extra naturam, corruptioni naturali. Sunt igitur modi gener ationis, violenti: & generatio non est mensurata aliqua mersuratione. erunt igitur contraria eiusmodi generationis naturalis. Et sunt modi augmenti violenti. et modi diminutions. v. g. augmetum puberum propter luxum in comestione, & semen luxuriosum, cuius corpus impin guatur, & non condensatur.

58

Sed quomodo erit hoc in altera tione est Dicamus igitur quod similiter est de illa. quonia possibile est vt sint aliqua ex ea violenta, & alia naturalia. v.g. quoniam quidem, bones euadut ab aegritudie non indic, critiea, et quidam in die critica. illiligitur sunt alterati non naturaliter, isti aut naturaliter. Et sic erit corruptio contraria corruptioi, non generationi. Et nihil prohibet hoc. quonia possibile est vt altera corruptio sit contristabilis, & alia delectabilis. Et erit corruptio contra ria corruptioni, non simpliciter, sed cum altera corruptio fuerit talis disponis, & alia talis dispositionis,

59

Secundum hoc igitur, quod narrauimus, vniuersaliter erunt modi motuum, & modi quietis contraru. v. g. quonia superius ex hoc est cotrarium inferiori, quoniam haec duo sunt contraria in loco. & ista duae intentiones vniuersaliter sunt digniores principaliter. quoniam il¬ lud, quod transsertur naturaliter superius est ignis, & inferius est terra: & translationes eorum sunt contrariae. & locus ignis est superius naturaliter, & locus eius est inferius extra naturam. Et naturale est contrarium innaturali¬

60

Et similiter etiam est de modis quie tis. quoniam quies superius est con traria motui de superiori ad inferius. & si quies illic erit terrae ex tra natura, & iste motus erit naturalis. Quies igitur contraria mo tus est quies, qui est extra naturam motii naturali in eadem re. motus enim qui est in eadem re, no est in eo cotrarietas, nisi hoc mo. quonia, alius est ei naturalis, aut ille, qui est ad superius, aut ille, qui est ad inferius, & alius non naturalis.

61

Et est hic locus. quaestionis. quoniam, si Sis. quies non est semper generata, cum no est, deinde est, et generatio eius est cessatio, tunc quies rei quiescit non naturaliter, v.g. quies terrae superius habebit generatione. quo niam illud, quod trasfertur superius violente, cessabit. sed illud quod cessat semper, existimabitur quod transtatio est velocior: & quod transfertur violente est econ trario. erit igitur quiescens absque eo, quod quiescat. Et existimatir etiam quod dicere aliquid cessa¬ re, aut est dicere quod transfertur vniuersaliter ad locum, quem habet, aut vt sequatur insimul.

62

Et est quod vtrum quies hic est contraria motui ex hoc, quonia, qua do mouetur aliquid ab aliquo, & separatur ab eo, existimatur quod Ieo est illud, a quo separatur. si igi tur ista quies est contraria motui, ex hoc erut duo cotraria insimul. Ad hoc autem dicamus, quonia, et si adhuc est quiescens, quies eius quod ammo. et vniuersaliter mo ti quoddam est illic, & quoddam in eo, ad quod transmutatur. quoniam, motus dignior est vt sit contrarius motui, quam quies.

63

Iam igitur narrauimus de mo tu, & quiete, quomodo vterque est vnus, & quo contrariantur sibi.

64

Et quaeret homo etiam de cessa tione, vtrum omnes motus, qui sunt extra naturam, habent quietem oppositam. si igitur, non habent hoc erit inopinabile. quonia tunc rema nebit res in violentia, & erit aliquid, quod nunquam quie scet sine ge neratione. Manifestum est ergo quod habet. quonia quemadmodu res, quae mouetur extra naturam, quiescet extra naturam.

65

Et, quia quaedam habet motu naturalem, & quaedam extra na turam verbi gratia quonia ignis, hbet motum ad superius natura lem, & ad inferius innaturalem: quaerendum est vtrum iste est contrarius illi, aut motui terrae. quomam terra mouetur naturaliter ad inferius. Dicamus igitur, quo niam vtrumque istorum est, verum, sed non eodem modo. sed motus naturales sunt cotrarum contra ntetate naturali. & in ipso igne est contrarius motus ad superius motui ad inferius secundum natura, & non naturam. & secudum huc modum sunt contraru modi quietis. et dignu est vt quies sit opposita motui

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 5