Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 4

1

Et oportet Naturalem consyde rare de Loco, sicut de infinito, donec sciat vtru sit, aut non, & quomodo, & quid sit. Homines enim opinantur entia esse in vbi. quod enim non est, non est apud eos in lo co. Hircoceruus enim, & Chimera non habent vbi. Et quia communior motuum, & manifestior est ille. qui est in loco, qui diciturrraslatio.

2

Et in intentione Loci, quid sit, sunt multae quaestiones. non enim in quacunque parte inspexerimus ip sum, inueniemus ipsum vnum. Et etiam non habemus ab alus praede cessoribus aliquid dubitatum, neque, aliquid inuentum de ipso¬.

3

Et existimatur quod manifestum est locum esse aliquid ex mu tatione, & translatione. vbi enim nunc est aqua, illic, quando exit aqua, est aer. v. gr. quando aqua exit a vase, erit etiam ibi aer: & forte secundum hunc modum eril ibi aliquod corpus aliud, & existi matur hoc esse aliud ab omnibus rebus, quae sunt, & transferuntur in ipsum. illud enim, in quo modo est aer, prius erat in ipso aqua. declaratum est igitur ex hoc locum esse aliquid aliud a duobus scilicet illud ad quod, & a quo succedunt.

4

Et modi translationis corporum naturalium simplicium, v.g. traslationis ignis, & terrae, & similium significant cum hoc, quod significant locum esse aliquid, et ip sum habere etiam aliquam poten tiam. quodlibet enim eorum trant fertur ad suum locum, quem habet. nisi impediatur ab aliquo. hoc igitur transfertur superius, & hoc inferius. & istae sunt partes loci, & species illius scilicet superius, & inferius, & aliae partes.

5

Et ista, & eis similia non sunt in respectu ad nos, scilicet superius & inferius, & dextrum & sinistrum. non enim vnum eorum est vnum semper in respectu ad nos. pars enim non est apud nos semper vna, sed est secundum situm secun dum motum nostrum. & ideo forte idem in nobis erit dextrum & sinistru, & superius & inferius & ante & retro. Sed vnuquodque istorum distinguitur per natura, superius enim non est quilibet lotus, sed locus, ad quem transfertur ignis, & leue, & similiter etiam inferius, non quilibet locus, sed ille ad quem transfertur graue, & corpora terrestria. Manifestum est ligitur ex hoc, quod diuersitas eorum non est solummodo in situ sed in loco, & in potentia. Et hoc signi ficat dispositio Mathematicorum, vg. triangulus, quoniam, & si no sunt in loco, tamen secundum suum situm, quando comparatur ad nos inuenitur in eis dextrum, & sinistrum. sed situs eorum est opinabilis tantum, non quia habent isua natura quodlibet istorum.

6

Et etiam dicentes vacuum ese, dicunt locum. Vacuum enim est locus sine corpore. Exhis igitur existimatur locus esse aliuo a corporibus, & quod omne corpus sensibile e in loco. Et existimatur quod Home. bene dixit in suis versibus, quod inane fuit primo. & sermo eius est talis. In principio fuit ina. ne, & postea terra ampla, & spa tiosa. & dixit hoc, quia intendebat quod primo necesse est locum esse entibus, quia existimabat illud, quod vulgus existimat scilicet quod omnia entia sunt in aliquo vbi, & loco.

7

Si igitur ista est dispositioloti, mirabilem habet potentia, quo nia praecedit omnia entia. illud enim extra quod impossibile est vt alia sint, & potest esse sine illis, necesse est vt sit primum. locus enim non corrumpitur cum corruptione, eius, quod est in eo.

8

Sed in ipsum esse sunt loca du¬. bitabilia, quaeritur enim vtru sit corpus, aut alia natura. perscrutadum est enim de suo genere, primo quid sit. Dicamus igitur quod locus habet tres dimensiones, longitudinis, ils & latitudinis, & profunditatis, & ista terminant quodlibet corpus. & est impossibile locum esse corpus. sequitur enim duo corpora esse in eodem loco.

9

Et etiam, si corpus habet locum, manifestum est quod planum etiam habet locum, & alia vltima, & quod illa eadem ratio sequitur in istis. vbi enim primo fuerunt su¬. perficies aquae, illic etiam sunt su perficies aeris. Sed nulla differentia est apud nos inter punctum, et locum puncti. si igitur locus pucti non est aliud quam punctus. ergo neque locus alicuius aliorum est aliud ab eis, & locus nihil aliud est, quam quodlibet istorum.

10

Quid igitur ponetur locus esse: ppossibile enim est vt locus sit ele¬ mentum, aut aliquod ex elementis. & ista natura non est de corporeis, neque, de incorporeis. de corpo reis cuidem praedictum est, de incorporeis vero non, quia habent men suram, corpus vero non & elementa corporum sensibilium sunt corpora. & ex intelligibilibus non est mensura omnino.

11

Et etiam propter quid oportet ponere locu entibus. non enim est causa aliquo modo quatuor. Quoniam non est quasi Materia entibus. nihil enim videmus constitur per illum. neque, est etiam quasi Tor ma, & ratio rerum, neque, est Com.¬ plementum, neque etiam Motor qui mouet entia.

12

Et etiam si est de entibus, vbi estus quaestio enim Genonis dat aliquam ratione scilicet quod, si omne ens est in loco, manifestum est, quoniam locus habebit locum: & sic in infinitum.

13

Et etiam quemadmodum omne corpus est in loco, ita in omni loco est corpus, quid igitur dicemus in rebus, quae crescunts sequitur enim vt locus augmentaretur per suum augmentum, si locus cuius libet no est minus, nec maius ipso. Ex isti ligitur oportet dubitare in suo esse, nedum in sua quiditate.

14

Et, quia quaedam dicuntur per se, et quaedam alio modo, et locus etia alius est cois, et est ille, in quo sunt omnia corpora, et alius proprius, et est ille, in quo primitus est res. v.g. quonia te esse in coelo est, quia es in aere, & es in aere, quia es in terra, et secundum hunc modum es in terra, quia es in taliloco eius, qui continet te, & circundat re solum, non maius. si igitur, locus est primum continens omne corpus, secudum quod est vltimu existimatur propter hoc quod Locus est forma, & creatio existens in qualibet re, per quam determinatur sua mensura, & materia suae mensurae. ista enim est finis, vtriusque eorum.

15

Cum igitur inspexerimus hoc modo, erit locus forma cuiuslibet rei. secundum vero quod existima tur quod locus est dimesio, quae est mensurae, est materia. dimensio enim est aliud a magnitudine. & dimen sio est illud, quod continet formam, & determinat illud, v. gr. illud, quod continet planum, & vltimum. & ista est dispositio materiae, & eius, quod non est terminatum. cum enim auferes a materia vltimu, & dispositiones, nihil remanebit, nisi materia. Et ideo dixit Plate in Timaeo quod materia, & locus sunt idem. illud enim quod recipit mutationem, & locus sunt idem. sed illic disposuit illud, quod recipit mutationem alio modo ab eo quo disposuit ipsum in suis opinionibus, quae dicuntur sine titulo, sed iudicauit quod locus, & subiectu unt idem.

16

Omnes enim dicunt locum esse aliquid, quid autem sit iste solus vir voluit narrare. Et rectuio est vt recte qui cosyderat ex istis, existimet difficile, vt sciat locus quid sit, si fuerit alterum istorum, aut forma, aut materia. quoniam cosyderare de ipso inducit ad consyderationem vltimorum, et quia cognitio istorum duorum, alteru absolutum a reliquo, non est facilis.

17

Scire vero quod locus impossibi le est vt sit alteru istorum non est. difficile. forma enim, & materia no separantur a re ab intentione, locus vero pot separari. locus enim, i quofuit aqua, sicut diximus, erit in eo aer secundum successionem, &¬ similiter de alus corporibus. necesse est igitur vt locus non sit pars, neque, forma, sed est separatu a quolibet eorum, quae sunt in eo. existima tur enim quod locus est quasi vas. vas enim est locus translatus, & vas non est aliquid ex re.

18

Secundum igitur quod est sepa ratus a re, secundum hoc no est for ma: & secundum quod continet, secun dum hoc no est materia. Et semper exissimatur in illo, quod existit in loco, quod est aliquid, & quod aliud est extra ipsum. sed oportet dicere platonem, si est rectu pertrasire modicum in sermone, quare formae, & numeri non sunt in loco, si locus est commune, siue commune fuerit magnum & paruum, siue materia, vt vocauit ipsum in rimaeo.

19

Et etiam quo trasfertur res ad suum locum, si locus sit materia, aut forma. impossbile enim est vt illud, cui non attribuitur motus, neque, su¬. perius, aut inferius, sit locus. locus ligitur non debet quaeri, nisi in eis. quibus attribuitur hoc.

20

Et, si locus est in re: & hoc netesse est, si locus est forma aut ma teria: necesse est vt locus sit in loco. transmutatur enim cum transmu tatione rei, & mouetur per suum motum forma, & interminatum, & non sunt semper in eodem loco, sed vbi est res. ergo necesse est vt locus habeat locum.

21

Et etiam, cum ab aere fiat aqua, destruetur locus. non enim est possibile vt corpus fiens sit in illo eodem loco. quid igitur corrupit ipsum:

22

Iam igitur numerauimus illa, ex quibus apparet quod locus debet esse aliquid, et illa, ex quibus dubitatur in substantia, & esse eius. Et oportet post narrare aliquid esse in alio secundum quot modos dicitur,

23

Vnus igitur illoru modorum est, sicut digitus in manu, & vniuersaliter pars in toto. & Alio mo do, sicut dicitur totum in partibus, non enim est totu, nisi partes eius, & Alio mo, sicut ho in animali& vniuersaliter sicut species i gt nere. et Alio modo, sicut genus in specie, et vniuersaliter pars speei in sua definitione. Et etiam sicut sanitas in rebus calidis, & frigidis, et vni uersaliter forma in materia. Et et sicut dicis quod constitutio disponum Graecoru est in Rege, et vniuersaliter in primo motore. Et et secundum quod est in bono, & vni uersaliter in fine intento, & hoc est illud, propter quid. Et dignior, omnium istorum, & magis principalis est aliquid esse in uase, & vniuersaliter in loco.

24

Et dubitatur etiam vtrum est possibile etia aliquid esse in se, aut nihil est in se, sed res aliqua, auiomne non est in vbi omnino, aut est tn alio. Et hoc duobns modis, aut per se, aut per aliud. Cum igitur il tud, in quo est aliquid, & illud, quod est in eo, fuerint partestotius, dicetur quod totu est in se. dicitur, enim in eo illud, quod dicitur in suis partibus. 9. g. quoniam dicitur, album, quia superficies eius est alba, & dicitur sciens propter ratio nalitatem. Et vas non est in se, neque, vinum: Ophus autem vini est in se, quando homo vtitur nominibus transumptiue. ipse enim et illud, quod est in eo insimul, sunt partes eiusdem.,

25

Secundum igitur hunc modum potest esse aliquid in se, principaliter vero non. superficies enim est in cor pore, & scientia in anima. & secundum ista, quae sunt partes, v. g. in homine erut nomina. cphus autem, & vtnum, cum fuerint separata, non erunt partes, sed cufuerint insimul & ideo, cum fuerint partes, erit ipsum in se. vt album in homine, quia est in corpore eius: & est in corpore eius, quia est in superficie: ipsum autem esse in hoc non est propter aliud, & haec duo diuersantur in forma, & vtrunque habet naturam et potentiam alia anatura reliqui, et a potentia eius scilicet superficies, & album.

26

Et non inuenimus aliquid esse in se aliquo mo eorum, quos determi nauimus, cum processerimus via inductionis: & declarabitur etiam ex definitioe, quod hoc est impossibile. secundum enim istum sermonen erut ambo vtrunque, v. g. quoniam, dolium erit vas, & vinum, et vt num erit dolium, & vinum, si sit possibile aliquid per se esse in se. si ligitur est possibile aliquo modo vt alterum eorum sit in reliquo, dolium erit recipiens vinum, no secundum quod dolium est vinum, sed secundum quod vinum est vinum, et vinum erit in dolio, non se cundum quod dolium est vinu, sed secundum quod dolium est dolium. Declaratum est igitur quod hae duae intentiones sunt diuersae in esse. de finitio enim etus, i quo est res, est alia a definitione illius, in quo est.

27

Neque, etiam est possibile vt sit per accidens. contingit enim ex hoc vt duo insimul sint in eodem loco. doliu enim erit in se, si illud, cuius natura est recipiens fuerit in se. possibile est igitur vt aliquid sit in se, et etam illud, quod recipit. 7. g. quoniam il i lud, quod recipit vinum, est vinum. Manifestu est igitur quod ipossibileest vt aliquid sit ise pricipaliter.

28

Zeno autem ponebat questione, hoc modo, & dixit si locus est aliquid, necesse est, ut sit in aliquo, ergo locus non est. Et dissolutio illius non est difficilis. quonia nihil prohibet, vt locus, qui dicitur primo. sit in alio, sed non secundum locu, sed secundum quod sanitas est in rebus calidis secundum formam, et calidum in corpore secundum passionem, et corpus in loco secundum vas. et non sequitur ex hoc processus in infinitum.

29

Et manifestum est quod, cum vas non est illud, quod est in eo, cu illud, quod dicitur principaliter. est aliud ab eo, quod est in eo, locus non est materia, neque, forma, sed aliud, haec enim duo sunt ex re existente in eis, scilicet materia, & forma.

30

Tantum igitur accidit in hoc de quaestione. Locus vero quid sit hoc modo apparebit. Et accipia¬¬ mus de illo ab eis, quae existimantur re vera esse ei essentialiter. Dicamus igitur quod omnes conueniunt in hoc quod locus primo continet illud, cuius est locus, & non est aliquid illius. Et post, quod primus locus non est maius, aut mi nus illo. TEt etiam est extraaliquod singularium, et separatur ab eo. Et cum hoc, est omne, de quo dicitur superius, & inferius, & vnumquodque corborum tras sertur naturaliter ad illud, & figitur in suo loco proprio, & facit hoc, aut superius, aut inferius.

31

Oportet igitur nos ponere consyderationem de caeteris, ita, quod ista sint posita nobis. Et oportet nos quaerere, vt perscrutatio nostra sit talis, vt per illam compleatur locus quid sit, ita, quod omnes quodnes dissoluantur, & illa, qui existiman tur esse ei, sint, & appareat cum. hoc causa difficultatis eius, & in quaestionibus accidentibus in eo. hoc igitur modo declarabitur sua definitio melius.

32

Dicamus igitur, quoniam sciendum est primo, quod locus non eet perscrutandus de illo, si motus non esset in loco. propter hoc enim existimamus coelum proprie esse iloco, quia est semper i motu. Et iste mo tus alius est translatio, & alius augmentum, & diminutio. res enim transmutatur secudis augmentu, & diminutionem. illud igitur, quod hic erat translatum, attribuitur ad vbi minus, aut maius. Motum aut aliud mouetur per se, et aliud mouetur per accidens. Et illud, quod mouetur per accidens, aliud, est, quod potest moueri per se, v.g. membra hominis, & clauus in na ui, & aliud non potest, sed semper mouetur per accides, v. g. albedo, & cognitio, ista enim non mutat sua loca, nisi quia illa, in quibus sunt, transferuntur.

33

Et dicimus aliquid esse in calo, intendendo ipsum esse in loco, quia est in aere, & aer est in coelo, & dicimus ipsum esse in aere, no quia est in toto aere, sed quia vltimum eius, et illud, quod continet ipsum, est in aere. &, si totus aer esset locus eius, tunc locus cuiuslibet, & quodlibet non essent aequalia. &¬ hoc existimatur. & haec est dispositio primiloci, in quo est res.

34

Cum igitur continens non fuerit diuisum, sed continuum, non dicemus quod illud est in eo, sicut aliquid est in loco, sed sicut pars in toto. &, cum fuerit diuisum, sed continens, tunc est in vltimo continen tis, sicut aliquid est in primo loco, et hoc non est pars illius, in quo est, quod est in eo, neque, maius, sed aquae e. quoniam vltima continentium sunt m eadem dispositione. Et, cum querit continuum, tunc motus eius non erit in eo, sed cum eo. Et, cu fue vit diuisum, mouetur in eo, & non mouetur cum eo, nisi continens mo ueatur, quod nen dicunt. Et, si non mouetur, & etiam cum non fueridiuisum, dicetur ipsum esse quasi pars in toto. v.g. quoniam visus est moculo, & manus in corpore. & cum fuerit diuisum, erit sicut aqua in oopho, & vinum in dolio. manus enim inouetur cum corpore, & aqua in cypho

35

Apparet igitur ex hoc quid fit locus. sunt enim Quatuor, quorum locus dignius est, vt sit aliquis eotum. est enim aut forma, aut matetia, aut aliqua dimensio inter fines, aut finis, si nulla est dimensio praeter dimensiones corporis, quood est in re. Et manifestum est quod impossibile est vt locus sit aliquod istorum trium. Sed propter continen tiam videtur esse Torma. fines enim cotinentes, et cotenti sunt insimul. Dicamus igitur, quonia sunt ambae fines, sed non fines eiusdem, sed for ma est finis eius, quod cotinetur, lo tus vero est finis corporis continentis.

36

Et propter hoc, quod contentum diuisum multotiens mutatur, continente permanente, v.g. aqua in vase, existimatur quod est aliqua dimensio inter fines, & quod est aliquid praeter corpus, quod transfertur. Et nihil est hic tale, sed cadit in ipsum quodlibet corpus, quod cunque corpus sit corporum, quae transferuntur, & nihil est hic tate, & innata sunt tangi.

37

Et, si esset aliqua dimensio no ta permanens in eadem dispositione, tunc loca essent infinita. aqua. enim et aer, quado transferuntur par tes, faciunt in toto, quod aqua tota facit in vase. & cu hoc locus erit translatum: & sic locus etiam ha bebit alium locum, & erunt mul ta loca insimul. & locus partis, in quo mouetur, quando transfertur totum vas, non est alius locus, sed idem locus euim, in quo est aer, & aqua, & partes aquae, est ille, quitranssertur, quia non veniunt in illum locum, qui est pars inloco, quia est locus ex toto coelo.

38

Et existimatur quod Materia etiam est locus, quando consyderatio fuerit posita secundum hoc, quod in quiescente est aliquod transmu tabile, absque eo, quod separatur, sed remanet continuum, vt in vase sit aqua, & non mouetur vas, &¬ transmutatur aqua, & non est se parata a vase, sed continua cum eo, & fiet aer absque eo, quod sepacatur, sed remanente continuo. Et quemadmodum in alteratione est aliquid, quod nunc est album, & prius fuit nigrum, & etiam quod nunc est durum, & prius fuit mol be &ex quo dicimus materiam esse aliquid,similiter existimamus locum esse hoc modo imaginationis. Sed illam existimamus propter hoc, quod illud, quod fuit aer, est nunc aqua: locum vero existimamus es se, quia vbi fuit aer, illic nunc est aqua. Et materia, sicut diximus superius, non est separata a re, neque continens ipsam: in loco vero est vtrunque.

39

Et, cum locus non sit forma, neque, materia, neque, dimensio: quoniam, si fuerit dimensio, continget vt sit haec alia dimensio a dimesione ret translatae: sequitur vt locus sit residuum quatuor, quod est vltimum corporis continentis, scilicet quod cotinet corpus contentum, quod innatum est moueri motu translationis,

40

Et existimatur quod compraehendere locum est maximum & difficile, et hoc, quod apparet in eo de materia, et forma, et quia traslatio translati est in continente, et ipsum est quiescens. vnde & appa ret hic esse aliquam dimensionem aliam a dimensione quantitatum mobilium. Et adiuuat hoc aliquan tulum aer, qui apparet esse no corpus. & ideo facit apparere quodlo cus non tantum est vltimum vasis, sed cum hoc illud, quod est in medio, ita, quod sit vacuum.

41

Et quemadmodus, vas est locus translatus, & similiter locus etiam. est vas immobile. Et ideo, cum fuerit aliquod continens, intra quod mouetur, et transfertur in aliquo mo to, v.g. nauis, quae mouetur in stu¬. mine, tuc cotinens apud ipsam est quasi vas, non quasi locus. Vnde ne cesse est vt locus sit immobilis. & ideo, si omnino fuerit stumen secundum totu, est dignius vt sit locus, quia toru est imobile. Vltimu igitur comtinentis immobile primu est rocus.

42

Et propter hoc opinatur omnes homines quod medium coeli, & ISNV vltimum motus circularis est lo¬. cus, hoc quidem superius, hoc vero inferius principaliter, & uere, & hoc est quonia hoc est semper permanens, & vltimum circuli est permanens in eadem dispositione. Cum igitur leue est translatabile naturaliter ad superius, & graue ad inferius, tunc inferius est vltimum cotinens, quod est versus me dium, & ipsum medium, & supe rius est vltimum continens, quod est versus extremum, & ipsum, extremu. et ideo existimatur quod locus est aliquod planum, & quasi est vas cotinens. Et etiam locus, et res sunt insimul. fines enim, &, si nitum apud ipsos sunt insimul.

43

Dicamus nunc igitur, quod quodlibet corpus, extra quod est aliud corpus, quod continet ipsum, illud corpus est in loco, et quodlibet corpus, extra quod non est aliud corpus, non est in loco. et ideo, si posuerimus aquam esse huiusmodi, tunc par vtes eius essent mobiles, quaedam enim essent continentes quasdam. ipsa vero secudum totum quodammodo est mobilis, & quodam mod immobilis. quoniam secundum quod est totum, non transmutat insimul locum, & alio modo mouetur circulariter: iste enim locus, est locus partium: et quaedam mouen tur superius, & quaedam inferius, non circulariter, & quaedam superius & inferius, & est omne, quod abet densitatem, & raritatem.

44

Et res, sicut diximus, aliae sunt, in loco potentia, & alia sunt inlo co actu. Cum igitur illud, quod est consimilium partium, fuerit continuu, partes eius in potentia sunt in loco, donec cum separentur: sed erunt contingentes, vt aceruus in loco in actu.

45

Et etiam quaedam per se. v.g. quoniam omne corpus, quod moue tur secundum translationem, aut secundum augmentum, est per se in aliquo vbi. Et coelum, sicut dixi¬ mus, non est in aliquo vbi fecundum totum, neque, in aliquo loco, cum non contineatur a corpore omnino: sed secundum quod mouetur, secundum hoc partes eius habent lo cum. partes enim eius sunt inseparabiles abinuicem. Et quaedam per accidens, v.g. anima, & coelu. par tes enim aliquo modo omnes sunt inlo co, quaedam enim continent quasdam circulariter. et ideo pars mouetur circulariter. Totum vero non est in aliquo vbi. hoc enim est i vbi, quod, est in se aliquid, & indiget aliquo alio, quod extra illud est, & quod, continet illud. & non est aliquid praeter totum, & vniuersum extra totum.

46

Et propter hoc omnia erunt in coelo. videtur enim quod coelum est totum. Et coelum non est in loco sed aliquid ex coelo, & est vltimum eius contangens cor pus, quod habet moueri. & ideo terra est in aqua, & aqua in aere, & aer in aethere, & aether in coelo, coelum vero non est in aliquo alio.

47

Et declaratu est ex hoc, cumlocus dicatur hoc modo, quod oes quod nes dissoluuntur. Non enim est necesse quod aliquid neque, augeatur per augmentum eius, in quo est, neque vt puctus sit locus, neque, vt duo cor pora sint in eodem loco, neque vt locus sit dimensio aliqua corporalis, sicut est finis in finito, quoniam il lud, qued est inter locum est, corpus, quodcun que corpus sit, non dimensio corporS. Icus vero est in vbi, non ita, quid sit in loco, sed se cundum quod est finis in finito, quonia no on ne ens est in loco, sed corpus, quod habet moueri.

48

Et recte vnumquodque corporum transfertur ad eundem locum, oe enim quod est consequens aliquod, et cotangens ipsum, no est violente vni geneum cu eo. cum igitur ista fue rint, ex eo, quod esse continuu, non agent in se adinuice, & cum fuerint contangentia, agent in se adinuicem, aut patientur a seinuice. Et quaelibet reru naturalium quiescit in loco sibi proprio. & hoc rectum est, cum pars etia quiescit in toto. & illud, quod est in loco, dispositio eius est, sicut dispositio partis diuisae ad vniuersum. v. g. cum aliquis motor mouerit partem aquae, & aeris.

49

Et videtur etiam, quod collatio aeris apud aquam est quasi mate ria, & aliud forma. aqua autem est tanqua materia aeris, aer vero est tanquam aliquis actus illius. aqua enim est in potentia aer, aer vero est in potentia aqua alio mo. Et hoc determinandum est in postremo. sed necessitas cogit ad dicendum hoc, in hoc loco. si igitur sermo non sit manifestus in hoc loco, illic erit manifestus. Cum igitur idem fuerit materia, & coplementu, vsunt enim ambo aqua sed illud est in potentia, et hoc secun dum perfectionem 3& ita habet se sicut pars in aliquo modo apud totu. et io haec duo sunt contangentia, et fiut continua, quado fuerint ambo vnu in actu. Hoc igitur sit dictum de loco si est, & quid est.

50

Et sciendum est quod oportet Naturalem etiam consyderare de Vacuo hoc modo, quo de loco, & perscrutari de ipso quid sit, et vtrum sit, aut non, & quomodo inter illa est propinquitas in negando, & com cedendo illa ex hoc, quod pertran¬ sit mentem ex eis. Dicentes enim vacuum esse ponunt ipsum quasi aliquem locum. & vas, quod existimatur esse plenum, quando in eo est corpus receptum, & quando ca ret illo, est vacuum, ita, quod plenum, & vacuum, & locus sunt idem: sed esse eorum non est idem.

51

Et oportet nos ponere principsum. L consyderationis, et narremus quid dicunt in hoc opinantes ipsum ess et quid dicunt et opinantes ipsum non esse, & etam res cognitas in eo. Dicamus igitur quod illi, qui nituntur probare ipsum non esse, non contradicunt ei, quod homines intendunt per hoc nomen vacuu, sed ei, quod ipsi intendunt per hoc nomen peccado, vt Anaxa. qui iuit sua via in contradictione: probat n aere esse aliquid per copressione, vtris instati, & vident per hoc, quod aer habet virtutem, & per inglusionem eius in instrumentis quae dicuntur Cantaplorae. Hoies vero intendunt, cum dicunt vacuum, dimensionem, in qua no est corpus sensibile omnino,

52

Et, quia opinabatur quod oe ens est corpus, dixerut quod id, in quo nihil est omnino, illud est vacuum. & ideo videbant quod illud, quod est plenum aere, est vacuum. Non ligitur oportet declarare aerem esse aliquid, sed oportet declarare quod nulla est hic dimensio praeter, dimensionem corporum, neque, separata, neque, existens in actu ita, quod miscetur cum toto corpore, et erit non continuum: sicut dicit Democritus, et Leucippus, et multi aliiqui loquuntur de Natura. neque, est aliquid extra corpus vniuersale, & istud corpus est continuum

53

Isti vero non contradixerunt sivnificato secundum quod oportet. dicentes vero vacuum esse, sermo eorum est conuententior. dicunt enim primo quod motus localis impossibile est vt sit sine vacuo, & iste motus est translatio, & augmentum, & diminutio. existimatur enim quod impossile est vt sit motus, nisi sit vacuum. plenum enim im possibile est recipere aliquid, quoniam, si recipit, erit possibile duo corpora esse in eodem loco, & plura quodlibet insimul. no enim pot aliquis dicere quod inter hoc, et illud est differentia, propter quam no pot esse, sicut e dictu. Et, cu ita sit, possi bile est vt minia rerum recipiat ma ximam. magnum enim diuiditur in multa parua. ergo, si est possibile vt multa aequalia sint in eodem lo co, necesse est vt multa inaequalia etiam sint in eodem loco.

54

Melissus igitur declarauit ex hoc, quod totu non mouetur. dixit. quoniam, si mouetur, necesse est vt sit vacuum. sed vacuum non est.

55

Iste igitur est Vnus modus, ex quo declarat uacuum esse aliquid, & Alius modus est, quia nos videmus res, quae congregantur adinuicem, & condensantur. dicunt, v.g. vinum. dolia enim occupani ipsum cum vtribus, & sine. et hoc significat hic esse loca vacua, ad quae corpus congregatur, quando densatur. Et etiam augmetum om nes homines existimat ipsum esse mediante vacuo. dicut enim quod nutrimentu est corpus, & impossi bile est ut duo corpora sint insimul.

56

Et testatur apud eos hoc, quod accidit cineri, rec ipit eni ex aqua tantum. quantum vas, in quo erat cinis. Et Pythagorici dicebant va cuum esse, & quod per anhelitum intrat coelum. coelum enim attrahit ipsum cum hoc, quod attrahit, quando anhelat ex spiritu infinito. Et vacuu etiam est illud, quod distinguit inter naturas: quoniam vacuum est distinctio, & determinatio inter consequentia. dicut, & hoc primo inuenitur in numeris. vacuum enim apud eos distinxit naturam eorum.

57

Ista igitur, et similia fere sunt, per quae ratiocinantur dicentes va cuum esse, & negantes ipsum. Et est necesse declarare quod istorum est necessarium scire significatum huius nois. Et existimatur quod Vacuum est locus in quo nihil est. et causa in hoc est, quia existimat quod omne ens est corpus, et quod omne corpus est in loco, & quod vacuum est locus, in quo non est corpus, sequitur igitur quod, si aliquod vbi fuerit, in quo non est corpus, quod nihil sit illic omnino. Et existimant etiam quod omne corpus est tangibile: & illud, quod est tale, est illud, quod habet gra uitatem, & leuitatem: ergo sequi tur ex hoc quod vacuum sit illud, in quo no est grauitas, aut leuitas. ista igitur, sicut diximus superius, sequuntur secudum rationem. Sed est inopinabile vt punctus sit vacuum. quoniam sequitur vt sit locus, & illud est, in quo est dimensio corporis tangibilis.

58

Et etiam videmus quod vacuu dicitur Vno modo illud, quod non est plenum corpore sensibili secundum tactum. & sensibile secundum tactum est illud, quod habet grauitatem, aut leuitatem. Quid igitur dicunt, si aliquis interrogauerit eos, & dixerit, si dimensio reci pit colorem, aut sonum, quado percutitur, vtrum sit vacuu, aut non Sed est manifestu quod, si recipit corpus tangibile, est vacuum, & si non recipit, non.

59

Et Alio modo dicitur illud, in quo non est aliquid demonstratu, neque, substantia corporalis. Et ideo dixerut quidam, quod vacuum est materia corporum: et isti sunt, qui dixerunt etiam quod locus est ista. et non bene dixerut. materia enim non est separata a rebus: vacuum enim non perscrutatur de illo, nisi. secundum quod est separatum.

60

Et iam determinauimus deloco, et est necesse in vacuo etiam, si est possibile, vt sit locus, qui caret corpore, & iam narrauimus locu quomodo est, & quomodo no, manifestum est quod vacuum, quod dicitur hoc modo, non est separatum, neque, non separatum. vacuum enim non est apud eos corpus, sed dimensio sine corpore.

61

Et ideo dicut quod vacuum est aliquid, quialocus etia est aliquid, & eisdem causis dicunt hoc quod uacuum est. motus enim in loco coe git dicentes locum esse aliquid aliuo a corporibus, quae subuciuntur in eo, ad dicetidum hoc, & coegit dicentes vacuu esse ad dicendum hoc. qui enim existimauit vacuu esse causam motus, existimauit ipsum, es. se illud, in quo mouetur res mota. & ideo dixerut quidam quod hoc est tanquam locus.

62

Et non est hic necessitas cogens, si fuerit motus, vt vacuum sit. quo nia vniuersaliter no est hoc necessarium de omni motu. & hoc igno rauit Melissus. possibile enim est vt plenum alteretur. Et postea, quonia neque, est necessariu in motu loca li. possibile eni est ut ambo cogregen tur. et sic corpora mobilia cedant sibi in locis adinuice, absque eo, quod hic sit dimensio separata, praeter dimensionem eoru. et hoc est manifestu in cursu corporum continuoru, et simi liter et in cursu corporum huidorum.

63

Et possibile est etiam corpus com. densari non ad vacuum, sed quia, illud, quod est in eo, dissoluitur, & exit ab eo. v. g. quoniam, quando aqua, dissoluitur, et exit abea aerqui est in ea. Et possibile est corpus augeri, quia aliquid intrat ipsum tantum. sed augetur per alteratio nem etiam. v. g. quando aer generatur ex aqua. Et uniuersaliter set mo de augmento, et sermo de aqua, quae funditur in cinerem, destruut se adinuicem. quoniam aut nihil augetur, aut augmentum eius non fiet per corpus, aut duo corpora com gregantur in loco. ipsi icitur per hoc, quod dicunt, non deciarant va cuum esse, sed quaerunt dissoluere questionem communem nobis, & illis. & oportet etiam ut corpus su vacuum, cum totum augetur, & augmentum sit mediante vacuo. & hoc idem dicimus de cinere.

64

Manifestum est igitur quod sermo eorum de vacuo destrui facilis est ex illis rebus, quibus probant ip sum esse. Et nos narrauimus prius quod non est hoc vacuum separatum, vt quidam dicunt. Dicamus igitur quoniam, cum vnumquodque, corporum simplicium habeat aliquam transtationem. v.g. ignis su perius, & terra inferius, et ad men dium, manifestum est quod non est rectum vt vacuum sit causa tran, stationis. Quis igitur motus potest aliquis dicere quod vacu est eius causas cum non existimet ur quod sit causa alicuius, nisi motus in loco, et no est causa nisi istius motus.

65

Et etiam, si vacuum sit, sicus locus commune corpori, cum fuerte positum in vacuo aliquod corpus, quo igitur attrahiturem empossibile enim est vt attrahatur ad ipsum totum. Et per hunc eundem sermo. tem contradicetur illis, qui existimat locu esse aliquid separatu, ad quod fiet & transtatio, quaeretur igitur ab eis quomodo sit attractio corpo ris positii eo, aut quies eius. Et quae ritur de superiori, et inferiori, sicut fuit quaesitum in vacus. necesse est enim vt sermo de illo sit sicut sermo de vacus. dicentes enim vacuum esse ponunt ipsum locum. Et quaeritur etiam quomodo erit aliquid in loco, aut in uacuo. hoc enim non adaptatur, quado totum illius ret fuerit positum in loco separato, & illud corpus totale fuerit permanens. pars enim si non ponatur, per se, non erit in loco, sed in suo toto. Et etiam, si locus non fuerit. non erit vaclium.

66

Et contingit dicentibus vacuum esse necessario, si fuerit motus contrarium ei, quod dicunt, si aliquis perscrutatus fuerit perfecte de hoc scilicet quoniam impossibile est aliquid moueri, si vacuum fuerit. quem admodum igitur dixerunt illi, qui fecerunt terram quiescere propter similitudinem, ita necesse est etiam quiescere in vacuo, quoniam non erit ubi, ad quod motus sitdionior, & remotior. quonia secundum quod est vacuum, no est in eo differetia.

67

Et postea omnis motus, aut est violentus, aut naturalis, & sequi tur necessario, si motus violentus sit, ut etiam naturalis sit. motus enim violentus est extra naturalem, et motus, qui est extra naturalem, est post naturalem motum. ergo sequitur, si vnumquodque, corporum naturalium non habuerit natura lem motum, vt non habeat aliquem aliorum motuum Quomodo igitur est possibile, vt motus sit natura lis, & in vacuo non est superius, neque, inferius, differentia, et est in finitum. secundus enim quod est infini tum, non est in eo superius, neque, in ferius, neque, medium omnino: & se cundum quod est vacuum, non dil fert in eo superius ab inferiori, quae admodu igitur in nihilo no est om nino diuersitas, similiter etia inil lo, quod no est ens. et vacuu est aliquod non ens, & priuatio. hoc enim exi stimatur de illo. sed trastatio natu¬ ralis est diuersa. ergohaec est diuersitas naturalis Est igitur alterum duorum, aut nulla transtatio naturaliter est omnino alicuius rei ad aliquam partem, aut, si est bic trastatio naturalis, non est uacuu.

68

Et etiam videmus quod illud, quod mouetur per expulsione, mouetur expellente separato. & hoc est aut secundum successionem, & motione, vt quidam dicunt, aut, quia motus aeris expulsi est velocior trassatione rei expulsae in mo¬ tu eius ad suum locum, que habet. & nihil est ex hoc in vacuo, et tram statio non potest esse in eo alio modo, v. g. secundum modum equitatis, aut natantis.

69

Et etiam non posset aliquis dare causam, ex qua, cum aliquid mouetur in eo, quiescit ex eo i aliquo vbi. quare igitur dignius quiescit hic, qua hicus ex quo sequitur aut quiescere, aut moueri in infinitu,. cum non impeditur ab alio impediente fortiori,

70

Et et motus existimatur fieri nunc in locis vacuis ex aptatione, in ipso vero vacuo hoc est eodem modo in omnibus suis partibus. ergo sequitur vt illud, quod moue tur in eo, expellatur ad oes partes.

71

Et apparet etiam hoc, quod diximus hoc modo. videmus enim idem corpus velocitari in motu propter. alterum duorum, aut propter hoc, quod illud, mediate quo mouetur diuersatur, v.g, vt motus eius sit in aqua, aut in terra, aut in aere, aut in igne, aut, quia motum diuersatur. si igitur alia fuerit eadem ex differentia grauitatis, et leuitatis, illud, mediante quo erit motus, erit causa: ipedit enim motus, aut multum, quando motus illius fuerit contrarius motui eius, quod mouetur in eo: aut minus, quando etiam fuerit quiescens: & ma gis, quando non fuerit facilis diuisionis: & quod est tale, est illud, in quo est spissitudo. Expessatur igitur corpus A, mediante E in tem pore &: mediate vero D, quod est subtilius, in tempore H, in longitudine ex B, aequali logitudini ex Dsecundum corpus impediens. Et intentio illius est, quoniam E sit aqua, & Dsit aer. & quanto aerest subtilior aqua, & leuioris corporeitatis, tanto Aexpellitur me diante Dvelocius, quam mediante B. & sit proportio velocitatis ad velocitate, sicut proportio exessus aeris super aqua, ita, quod, si fuerit duplu in subtilitate, pertransibit sparium &, in duplo tem poris, in quo pertransit spatiump: & erit tempus C, duplum tempo ris H:& quanto magis suerit illud, mediante quo erit motus leuioris corporeitatis, & minoris re sistentiae, sed facilioris diuisionis, tanto magis expulsio erit semper velocior. Vacuum vero nulla habet comparationem ad corpus, per quam corpus excedat ipsum, queadmodum nullam habet compara tionem illud, quod non dicitur vnum omnino ad illud, quod dicitur numerus. Quatuor enim, si excedut tria per vnum, excedunt duo per magis, et excedunt vnum per ma gis ad non vnum, non vnum vero nullam habet proportionem, quaus excedat ipsum. excedens enim diuiditur necessario in id, quod exce ditur, & augmentum. ergo quatuor diuiduntur in haec duo, in excessum, & et in non vnum. Et ideo Linea etiam non excedit punctu cum non componitur ex punctis. Et similiter vacuum non habet ad plenum proportionem: ergo neque etiam motus erit in eo.

72

Sed, si res mota mouetur mediante subtilissimo corporum in tanto tempore per tantum spatiu, tunc mediante vacuo exit ab omni comparatione. Sit igitur & vacuum, et sit aequale B: Si igitur A pertrasit vacuum, & mouetur in aliquo tempore, scilicet in tempore Rsi st breuius tempore H, tunc ista proportio non erit proportio vacui ad plenum. pertranseat igitur A in tempore aequali R. per spatium E, & pertranseat etiam secundum pro portionalitatem, quae est inter te¬ pus H,& tempus R, aliquid addens in subtilitate super aere, qui est B: Quoniam si a fuerit corpus subtilius quam E, secundum excessum H super &, tunc pertransitus & in velocitate erit in tempo re aequali &, si Amouetur. si igi¬ tur in & non fuerit corpus, tuc motus Ain eo erit velocior. sed erat in R. ergo sequitur, vt pertrasitus eius per ipsum sit in tepore aequali, siue fuerit plenum, siue vacuum: quod est impossibile.

73

Apparet igitur quod, si fuerit aliquod tempus, a quo aliquid expellatur ex vacus, erit impossibile. quoniam inuenitur aliquid, quod pertransit in tempore aequali, siue plenum, siue vacuum fuerit illud in comparatione corporis, sicut tenpus habebit proportionem ad tem pus. Et dico hoc, quod causa eius quod sequitur ex hoc, est manifesta. & est quod quilibet motus ha bet ad quemlibet motum aliqua proportionem: motus enim est in tem pore: & omne tempus habet proportionem ad omne tempus, cum fuerint finita: sed vacuum, aut plenum non habent proportionem.

74

Hoc igitur contingit corporibus ex diuersitate ex illo, median te quo fit motus, ex suecessione autem corporum mobilium hoc, quod narrabo. Dicamus igitur quod vt demus corpora, quae sunt magis ponderosa, siue grauia, siue leuia, cum fuerint in alus dispositioibus in capitulo ficurae, eodem modo moueri in aequali loco velocius secun dum proportiones eorum adinuicem. ergo sequitur vt talis sit dispositio eorum in vacuo et. Sed hoc est impossibile. Quoniam non potest aliquis dicere, qua de ca expel litur in eo velocius: quonia hoc in pleno est necessarium. quod enim est fortius velocius diuidit illud. illud enim quod mouetur, aut illud, quod cedit, aut per suam figuram diuidit, aut per suum pondus, ex quo sequitur vt motus omnium corporu sit aequalis in velocitate. quod est impossibile.

75

Manifestum est igitur, quod, si acuum fuerit, sequitur contrariu ei, propter quod ponunt vacuum ditentes ipsum esse. Existimat enim vacuum esse, si motus in loco sit distinctum per se. et hoc est dicerelo cum esse aliquod separatu. et iam posuimus hoc esse impossibile.

76

Et, cum aliquis fuerit perserutatus de vacuo, inueniet ipsum in rei veritate esse vacuum, sicut dicitur. Quemadmodum, siquis posuerit corpus cubicum in aqua, euacuabitur de aqua quatum corpus cubicum: ita est de aere, et si latet sensum. & in quocunque, corpore ha bente transtationem ponatur, necesse est, etiam si non congregetur, & condensetur, vt transferatur, quo innatum est transferri, lst ad inferius, si trastatio eius fuerit ad inferius, vt terra, aut ad superius, vt ignis, aut ad vtranque partem. & quomodo fuerit corpus, in quo ponitur. In vacuo autem hoc est impossibile, quia non est corpus. sed penetrabit ex eo in cubicum dimensio aequalis dimensioni eius, & illa dimensio erit prius in vacuo. & similiter esset dispositio, si aqua non cederet cubico, quod est ligni, neque, aeris, sed itraret ipsum. Sed cubicum habet quantitatem. sicut est quantitas vacui, quam oc cupat. & hoc siue fuerit calidum, siue frigidum, siue vraue, siue leue, essentia eius est alia ab omnibus accidentibus suis. &, si non sit separata, scilicet corpus cubicum, quod est ex ligno, si imaginetur es se separatum ab omnibus alis rebus, et non fuer. tleue, neque, graue, tamen occupabit vacuum aequale sibi, & erit in parte loci, & va cui aequale sibi, quae igitur erit differentia inter corpus cubicum, & vacuum, aut locum aequalem illis & sifuerit possibile vt duo sint in hac dispositione, quid igitur prohi bet, vt in eodem loco sint quot posuerimus in numero& Hoc igitur est vnum capitulum de impossibili, & inopinabili.

77

Manifestum est etiam, quod cu bitum habebit, quado trasfertur, etiam illud, quod habent omnia cor pora. si ergo nulla differentia est inter hoc, & locum, ad quid igitur ponetur corpora habere locu, nisi dimensiones cuiuslibet eorum, cum dimensiones non recipiat passionemus non enim est vtilitas, nisi inter cubitum eius sit alia dimensio huiusmodi aequalis es.

78

Et etiam oportet vt manifeste tur nobis residuum, vacui in mobi Mlibus. sed hoc non videmus in aliquo intra mundum. aer enim est aliquod existens, licet reputetur nihil esse. & similiter existimatur di aqua, et si spissitudo esset frustum ferri. iudicare enim de tagibili est per sensum tactus.

79

Ex his igitur declarabitur vacuum separatum non esse. Et qui dam existimant quod ex raro, & denso apparet vacuum esse. Quoniam, si rarum non esset, & densum, nihil congregaretur, & condensaretur. &, si hoc non esset, aut non esset motus omnino, aut totum vniuersum moueretur, sicut dixit Casimedras, aut aqua et aer trasmutarentur aequaliter scilicet si ex vna vncia aquae fit aer, possibile est ex illo aere fieri aut tatum de aqua, aut vacuum esse. impossibile enim est constringi, & expandi alio mo do ab istis.

80

Et, si intelligunt per rarum illud, in quo sint foramina multa vacua existentia per se, manifestum est quod, si fuerit impossibile ut ua cuum sit existens per se, sicut est impossibile etiam vt locus sit habens dimensionem per se, impossibile est vt sit rarum hoc modo.

81

Si igitur non fuerit existens per se, sed in eo fuerit aliquod subiectum, tunc dicere hoc erit minus impossibile. Sed contingit ei primo vt vacuum non sit causa cuiul libet motus, sed causa motus ad su perius. rarum enim est leue: & ideo dicunt quod ignis est corpus rarum. Deinde continget ei etiam vt vacuum sit causa motus, non ita, quod sit in eo, sed sicut vtres per suum motum ad superius mouent illud, quod pendet ex eis ad superius, ita vacuu mouet ad superius. Sed quo modo est possibile vt vacuum, aut locus habeat translationemus tunc enim vacuu, aut locus habebit locum, ad quem transferatur.

82

Et etiam per quid ratiocinantur in descensu grauis ad inferius. Et manifestum est etiam, si quato magis res fuerit rara, & vacua, tanto magis attrahitur ad superius, quod quando fuerit vacuum perfectum, tuc motus eius erit val de velocius. Dignius est igitur vt sit impossibile ut meueatur. & ea dem est ratiocinatio in hoc, quod omnia non habent motum in vacuo, & in hoc quod vacuum non mouetur. quoniam inter quantitates velocitatis non est comparatio.

83

Et nos etiam, si non dicimus ua cuum esse, tamen dicimus quod ilula, in quibus dubitatur de illo, sunt dubitada, rectum enim fuit dictu quod, si non fuerit densitas, & raritas non erit motus, aut coelum ex pelletur, aut semper erit aequaligeneratio aquae ex aere, & aeriex aqua. sed manifestum est quod fit aer maioris quantitatis. vnde necesse est, si non fuerit hic aliqua constrictio, ut continua expellatur. & sic accidit postremo eorum, ad quem peruenit hoc, quasi in motu suffocari, aut in aliquo alio loco trasmutatur aqua aequaliter ex ae re, ita vt corpus vniuersi sit aequate, aut vt nihil moueatur. hoc enim sequitur, si semper transfertur, nisi transferatur circulariter. sed motus non semper circularis est, sed quandoque rectus. per ista igitur dixerunt isti vacuum esse.

84

INos autem dicamus secudum fundamenta posita nobis, quod con traria habent eadem materiam, scilicet calidum, & frigidum, & alia contraria naturalia, et quod generatio est ex illo, quod est in po tentia, ad illud, quod est in actu, et quod materia non est separata, sed quiditas eius est aliud, & est eadem in numero, coloris, v.g. & caliditatis, & frigiditatis, et corpus etiam magnum, & paruum habet eandem materiam. Et signum eius est hoc, quod narrabo. quonia, cum ex aqua fit aer, tunc eade materia non recipit additionem alterius, sed illud, quod est in poten tia, sit in actu: & similiter generatur aqua ex aere, & sic transfertur quadoque, de paruitate in ma gnitudinem, et quadoque, de magni tudine in paruitatem. & eodem modo etiam ipse aer quandoque, fit in minori corpore, quandoque, in ma Ciori. materia enim quae est in potetia. fit vtrunque. Quemadmodum ipsa eadem trasferetur de calido in fri gidum, & de frigido in calidum quia erat in potentia, sic etiam venit de caliditate in magis calidum, absque eo, quod in ea fiat aliquod calidum, quod ante no erat aqua enim erat minoris calidita. tis. Quaemadmodum, si incuruaue. ris arcum circuli maximi, quousque ipse fiat idem, non alius circuli par ui, non erit illic aliquid, in quo fiet incuruatio, quod ante non fuit cur uum, sed rectum. quoniam minus ex maiori non est carentia: nec potest inueniri ex stamma aliqua quantitas, in qua non est caliditas, aut albedo. & similiter est de caliditate, quae est ante calidum, & caliditate, quae est in postremo. ma vnitudo igitur, & paruitas corpo ris sensibilis non est, quia materia recipit additionem, & expanditur, sed quia materia est vtrunque in potentia. ergo necesse est vt den sum, & rarum sint idem, & ma teria eorum eadem. et densum est graue, & rarum est leue.

85

Et etiam, quemadmodum arcus circuli, quado congregatur, & fit minor, nihil fit in eo, quod non accidit es scilicet incuruatio, sed hoc, quod habebat, congregatur, et quodcuque accipitur ab igne est calidum, ita est de toto: conoregatio enim et segre gatio sunt eiusdem materiae. sunt n haec duo, quae siunt ex vtroque ex denso, & raro. graue enim & durum existimantur esse densa, & leue, et molle rara. grauitas eni, et duri ties segregatur in plubo, & ferro.

86

Apparet igitur ex hoc, quod diximus, quod non est vacuum distinctum per se simpliciter, neque, in raro, neque, in potentia. nisi aliquis voluerit omnino, vocare causam translationis vacuum. tunc igitur erit materia grauis, & leis acuum, quonia densitas, & rari tas hoc modo contrarietatis recipiunt translationem. durities autem, & mollities sunt causae facilitatis, & difficultatis receptio nis, non translationis, sed alieta. tis proprie. Iam igitur determinauimus quomodo est vacuum, et quomodo non est, hoc modo determinationis.

87

Et copulatur cum hoc, quod diximus, narrare de rempore. Et re ctum est indicere prius dubitatio nes accidentes in eo, ex hoc, quod dixerunt extranet, & consyderemus vtru sit de rebus entibus, autno entibus, et quae sit natura eius.

88

Dicamus igitur quod cadit in mente in eo, quoniam aut non est ommno, aut si est, est valde diffici le, et latens ex hoc, quod dicam. Quonia quoddam eius iam fuit & non est, et quoddam eius est futu rum, & non est. & ex his duobus componitur tempus infinitu, quod inuenitur semper. et quod componitur ex non ente impossibile est imaginari ipe sum habere commu nicationem in esse.

89

Et cum hoc, oe habens partes ne cesse est, cu fuerit, vt omnes suae partes sint, aut quaedam, sed temporis quaedam partes iam fuerunt, & non sunt, & quaedam suut futu¬ rae, & non sunt: ergo nulla earum est, si tempus habet partes. instas vero non est pars: quoniam pars mensurat. et est necesse vt totum componatur ex suis partibus: sed tempus existimatur non componi ex instantibus.

90

Et etiam est difficile ad sciendum hoc scilicet vtrum instans, quod vi detur distinguere inter praeteritu, et futurum, sit idem permanes sen per, aut est vnum post aliud. Quoniam, si semper vnum fuerit post aliud, & ex tempore, non est aliqua pars, quae sit, & alia pars insimul nisi altera sit contenta, et al tera continens, vt minus tempus in maiori, tunc instans, quod non est nunc, & fuit prius, necesse est & ipsum corrumpi. Et impossibise est vt corruptio eius sit, quando fuit, quoniam tunc erat ens. et im possibile est vt prius instans corrum patur in posteriori instantiampossibile enim est vt duo instantia copusentur, quemadmodum non continuantur duo puncta. Et, si non cor rumpitur in illo, quod est post, sed in alio, tunc inuenitur in instanti bus, qui sunt inter illa, qui sunt infinita, et insimul. quod est ipossibile.

91

Et impossibile est vt idem sit semper permanens. quoniam nul lum finitum diuisibile habet vnum finem: neque, si fuerit continuum in vna parte, neque, si fuerit continuum in pluribus vna parte. sed instans est finis, & possibile est inuenire tempus finitum.

92

Et etiam, si intentio essendi in tempore non ante, neque post, est, vt sint in eodem instanti, deinde illud, quod est ante, & illud, quod est post, sint in eodem instanti de monstrato, tunc illud, quod fuit transacto millesimo, & quod est hodie sunt insimul, & neutrum praecedit reliquu, aut est post illud,

93

Ista igitur sunt dubitabilia de rebus, quae inueniuntur in tempore. Et etiam quid ipsum sit, et quam habet naturam latet hoc modo ex hoc, quod recepimus a praedecessoribus. Quidam enim dicunt ipsum esse motu totius Et quidam dicut ilsum esse sphaera ipsam. Et, si pars temporis sit tempus, & pars reuolutionis non sit reuolutio. quonia, est, sicut appellatur, pars reuolutionis, non reuolutio. Et etiam, si coeli essent plures vno, tunc tempus esset eodem modo motus, cuiuscun que modi eorum & essent plura tempora insimul.

94

Et quidam dixerunt tempus esse sphaeram totius. & existimauerunt hoc, quia omnia sunt in te pore, & sunt in mundi sphaera, Et iste sermo est magis vanus, quam indigeat probatione.

95

Et, quia existimatur quod dignius est vt sit motus, & transmutatio, oportet nos intedere haec in perscrutatione, & consyderatione. Dicamus igitur, quod trasmutatio est in omni, quod transmutatur, & motus eius est in ipso transmutato tantum: & vbi fuerit illud motum, tempus est eodem modo in omni loco, et apud quodlibet, & in respectu cuiuslibet.

96

Et omnis transmutatio est velocior, aut tardior, & tempus non est tale. velox enim & tardum definiuntur per tempus. Velox enim est illud, quod est multum in tempore breui: & rardum est illud, quod est modicum in tempore lon Q. & tempus non definitur per tempus, neque secundum quod est quantum, neque secundum quod est quale.

97

Manifestum est igitur quod non est motus. et non est differentia in hoc inter motum, et trasmutationem. Sed non est etiam extra motu. quonia, si nos non fuerimus transmutati in nostra mente, aut fuerimus transmutati, sed non percepe rimus, non reputabimus tepus esse, vt dicitur in Apologis de somno, qui accidit diuinis in insula phodos scilicet quia non perceperunt, cum surrexerunt a somno, se dormiuisse, et coniunxerunt instans pcedens somnum ad secundum instans, & fecerunt ipsa vnum, & abstulerunt illud, quod fuit inter quia non perceperunt ipsum. Queadmodum igitur, si instans non esset diuersum, sed idem, non esset tempus, similiter et, si esset diuersum, & non percepissemus nos, non reputaremus tempus iter illa duo nstantia. Si igitur nos non comarehenderimus determinate trasnutationem omnino sed existima uerimus nos existere in eadem di¬A spositione indiuisibili, tunc accidet nobis existimare tempus non esse, et cum, senserimus transmutationem terminata, tunc dicemus tepus fuisse. Manifestum est igitur quod tempus non est extra motum, & transmutationem.

98

Manifestum est igitur quod tem pus non est motus, neque, extra motum. Et, cum nostra intentio est definire tempus, ponemus principium consyderationis ex hoc loco. cosyderemus igitur quid sit de mo tu. quoniam insimul sentimus mo tu, et tpens. Quoniam, si fuerimus in obscuro, & nihil acciderit nostris corporibus, sed in anima nostra aciderit aliquis motus, statim repu tabimus tps fieri. & similiter et cum sciuerimus aliquod tpeos fieristatim reputabimus aliquem mo tum fieri. ex quo sequitur quod tem pus, aut est motus, aut aliquid mo tus. &, cu non sit motus, sequitur, necessario vt sit aliquid motus.

99

Et, quia motum mouetur de aliquo in aliquid, & omnis menura est cotinua, ideo motus sequi tur mensura. &, quonia mensura est continua, ideo motus est continuus. &, quia motus et est continuus, tempus etiam erit continuum: quonia secundum motum existimatur semper tepus esse. & prius, & posterius sunt primo in quantitate. sed hic sunt in situ. Et, quia prius, & posterius sunt in quanti tate, necesse est vt prius, & poste rius sint in motuet, secundum quod illic. Et in tempore etiam sunt prius, & posterius, quoniam sequuntiu se adinuicem semper. Et et prius, & posterius sunt in motu: secundum quidem quod sunt in aliqua hora sunt motus, in essentia aute unt aliud a motu.

100

Et tempus etiam non scimus, nisi motu determinato per prius, & posterius. & tunc dicemus tempus esse, cum senserimus prius, & posterius in motu. & tunc determinamus illa, videndo illa diuersa. ita, quod iter illa sit aliud, quoniam, cum viderimus per intellettum duo extrema, & iudicauerit anima quod alterum instans est prius, et alterum est posterius, tuo dicimus esse tempus. quonia hoc quod modo definiuimus, existima tur esse tempus.

101

Cum igitur senserimus aliquid, quasi in eodem instanti, & no per ceperimus in motu prius, & poste rius, aut senserimus ipsum vnum vnius, non ita, quod sit prius, & posterius, non reputabimus ipsum fieri in tempore, cum non habeat motum. et, cum senserimus prius., & posterius, tunc dicemus tempus esse. secundum hoc igitur rempus est numeratio motus secudum prius, & posterius. Tempus igitur non est motus, sed quodammodo est nu merus motus.

102

Et signum eius est hoc, quod narrabo. quoniam nos determinamus per numerum magis, & minus. & per tempus determinamus mo tum magis, & minus: tempus igi tur est aliquis Numerus. Et, cum numerus est duobus modis: dicimus enim numerum illud, quod nume ratur, & numeratum, & illud, per quod nueratur: tempus est illud, quod nueratur, non illud, per quod numeratur. et illud, quod numeratur, est aliud ab illo, per quod numeratur.

103

Et, quem admodum motus est semper vnus post aliu, ita est tempus. rempus vero esse insimul est idem. quoniam instans est idem, cu fuerit: sed esse eius diuersatur.

104

Et instans mensurat tempus, se cundum quod terminat illud per prius, & posterius. Et potes dicere quod instans quodammodo est idem, & quodammodo non, quoniam, se cundum quod est vnum post aliud est diuersum. & haec est ratio instantis, secundum vero quod instans est maliqua hora est idem. quanti tatem enim secudum quod diximus, sequitur motus: & motu sequitur, tempus, sicut diximus. & secundum hunc modum translatio sequitur, transtatum, & est illud, per quod cognoscitur motus, & prius & po sterius in eo. & translatum, secun dum quod est in aliqua hora, est idem. est enim aut punctus, aut lapis, aut aliud simile, secundum autem comparationem diuersatur. sicut Sopnistae dicunt, quod Socrates diuersatur, cum fuerit in domo, & cum fuerit in foro: quoniam ipsum esse in locis diuersis facit diuersita tem. Et instas sequitur translatu, sicut tempus sequitur motum. quo niam per translatum cognoscimus prius, & posterius in motu, & fecundum quod prius, & posterius sunt numeratum, est instans. Et similiter etiam, secundum quod instans est in aliqua hora, est idem. quoniam prius, & posterius sunt in motu. in esse vero diuersantur, quoniam, secundum quod prius, et posterius est numeratum, est instans. & hoc proprie est magis co gnitum. motus. enim cognoscitur per rem motam, et transtatio per tral latum. quoniam transtatum est aliquod demonstratum, & motus non est ita. instas igitur quodammodo est quasi idem semper & quodam modo non est quasi idem. quoniam transtatum est tale.

105

Et manifestum est etiam quod, cum non fuerit tempus, non erit in stans, & cum, non fuerit instas, no erit tepus. Quaemadmodum igitur, transtatio, & transtatum sunt in simul, similiter numerus transtationis, & numerus transtati sunt insimul. numerus enim transtatio nis est tempus, & instans est numerus translati, vt vnitas est de numero. tempus enim est continuum per instans, & diuisum per instans. & hoc sequitur translationem & translatum. motus enim, & translatio sunt idem tram slati, si fuerit idem, non ita, quod sit in aliqua hora. hoc, enim deficit in tentione. & hoc etiam distinguit prius, & posterius in motu, et de clarat. Et hoc etiam sequitur pun ctum quodam modo. punctus enim continuat longitudinem, & diuidit illam. est enim principium, & finis huius.

106

Sed, cum fuerit acceptum hoc hoc modo, ita, quod vnus punctu, accipiatur pro duobus, necesse est cessare, cum idem punctus sit prin cipium, & finis, instans uero, quia transtatu semper mouetur, diuersatur. rempus igitur est numerus, non sicut attribuunt eidem pucto, quia est principium, & finis, sed sicut duo fines vnius lineae, non. sicut partes ex dictis. punctus enim medius accipitur pro duobus, ita, quod quies est necessaria ei.

107

Et, quia manifestum est, quod instans non est pars temporis, neque, diuisio pars motus, quemadmodu punctus no est pars Tneae, sed dua lineae sunt partes vnius lineae, tuc instans, secundum quod est finis, non est tempus, sed accidens, quod accidit ei, secundum autem quod numerat est numerus. quoniam fines sunt fines illius solius, cuius sunt fines. numerus vero, vt denarius, sicut dicitur de vno vnitas, sic dicitur de decem denarius, ut idem de narius est istorum equorum decem demonstratorum, & aliorum.

108

Manifestum est igitur, quod tempus est numerus motus secundum prius, & posterius, & quod est continuum, cum sit numerus co tinui, & habemus accipere nume rum minimum de numero simpliciter. Quod autem est aliquis numerus, possibile est quodammodo inueniri numerum, & alio modo impossibile. v. g. quoniam minimu lineae est vnalinea, aut duae, inmen sura vero non habet minimum: quo nia omnis linea diuiditur semper. Et similiter est de tempore etiam. quoniam minimum tempus nume rus est, vg. aut vnu tempus, aut duo tempora, in mensura vero non est.

109

Manifestum est igitur, quod in eo non dicitur, velox & tardum, & dicitur in eo multum & paucam, & longum & breue. secundum enim quod est continuum est longum, & breue, secundum autem quod est numerus est multum & paucum: velox vero, & tardum non est. quoniam neque numerus per quem numeratur, est velox, aut tardus omnino.

110

Et in omni loco, quod vere est insimul, est idem. prius autem, &¬ posterius non est idem. quonia tras mutatio etiam praesens no est idem: quod autem fuit, & erit, est diuer um. Et tempus non numerus est, per que numeratur, sed numerus numeratus, & contingit huic, vt prius, & posterius ex eo sint semper diuersa, quoniam instantia sunt diuersa. Et numerus centum equorum, & numerus centum hominum est idem: illa autem, quorum est hic, sunt diuersa, quia sut equi, & homines.

111

Et etiam sicut est possibile, vt idem motus iteretur post alium similiter est hoc possibile etiam in tempore, verbi gratia hpems, & ver, & autumnus.

112

Et non solummodo motus mensura, tur per tempus. sed tempus per mo tu etiam: quoniam vtrunque determi nat reliquu. per tempus enim determinatur motus. quia est numerus illius: et quandoque, etia tempus per motum. dicimus enim tempus ma gnum, & paruum nos, mesurando ipsum per motum. quemadmodum etiam per numeratum terminamus numeru. v. g. quonia quadoque, notificamus numeru istorum equorum ver vnum equum illoru. quemadmodum igitur per numerum noti ficamus numerum equorum, & per vnum equum etiam notificamus illum numerum, ita est etiam de tempore, et motu. mensuramus enim tempus per motum, & motum per tempus etiam.

113

Et recte sequitur hoc. Quoniam motus sequitur quantitatem, & tempus sequitur motum, quia est de quantitate, & est de diuisibili. quoniam, secundum quod mensura, est talis, motus est talis: et quia mo tus est talis, tepus est tale. Et etiam mensura mensuratur per motum, & motus per mensuram. dicimu enim viam esse longam, quando cursus fuerit longus, & dicimus cur sum esse longum, quando vla fuerit longa: & dicimus de tempore secundum motum, & de motu secundum tempus.

114

Et, quia tempus mensurat motum, & moueri, & motus mensu ratur, quando per illud terminatur aliquis motus, per quem nume ratur totus motus, sicut per cubitum numeramus longum, quando per ipsum terminamus aliquam mensuram, per quam mensuratur totum. motum enim esse in tempore est, quia tempus mensurat essentiam eius, quoniam mensurat insimul motum, & essentiam eius. & intentio eius, quod est in tempore, est, quia numerat essentiam eius.

115

Et manifestum est quod de alusintentio eius, quod sunt in tempore, est, quod tempus numerat quiditatem eorum Quonia aliquid esse in tempore habet duas intetiones. quarum vna est, vt aliquid sit, cum tempus fuerit, & alia, sicut dicimus, de quibusdam rebus, quod sunt inumero. & iste sermo significat, aut illud. quod est quasi pars numeri, aut accidens ei, & vniuersaliter aliquod attributum numero, aut quod habet numerum. Et, quia tempus est numerus, instas prius, & posterius, & alia similia sunt in tempore, sicut vnitas in numero, & par, & impar. ista enim attri buuntur numero, & illa tempori. Et res sunt in tempore, sicut sunt in numero. &, cum ita sit, numerus continet illas, sicut locus conti net illud, quod est in loco.

116

Et est manifestum, quod inten tio eius, quod aliquid est in tempo re, non est quod aliquid sit, cum te pus fuerit, quemadmodum intentio eius, quod est aliquid esse in motu, non est vt ipsum sit, cum fuerit motus, neque, intentio oius, quod est aliquid ee in loco, est vt ipsum sit, cum fuerit locus. Quoniam, si aliquid esse in loco, habet hanc inten tionem, necesse est vt omnia sint in quolibet, & coelum in milio, quoniam, cum vnum granus milu fue rit, coelum erit etiam, sed per accides. necessarium vero est vt semper sequatur aliquid esse in tempore aliquod tempus esse, cum illud sue rit, aut sequatur aliquid esse in mo tu, motum esse in illa hora.

117

Et, si res non inuenitur in tem pore, nisi secundum quod est in nu mero, possibile est inuenire tepus maius tempore cuiuslibet existen tis in tempore. Vnde necesse est vt omnia existentia in tempore contineatur a tempore, sicut alia ex¬ istentia in aliquo, vt locus continens rem, quae est in loco. rempus ligitur operatur aliquidim istis omnibus rebus, vt sumus assueti dicere quod tempus inducit senectu tem, & corrumpit omnia, & facit obliuisci omnia, et non dicimus ipsum docere, & renouare, & me liorare. tempus enim per se dignius est vt sit causa corruptionis, quia est numerus motus: & motus aufert ens. Aranifestum est igitur ex hoc, quod res aeternae, secundum quod sunt aeternae in esse, non sunt in tenpore, quia tempus non continet illas, neque, mensurat essentiam illa rum. Et signum eius est, quia non operatur in eis omnino, sicut illud, quod non est in tempore.

118

Et, cum tempus mensuret motum, mensurat et quietem. omnis, enim quies est in tempore. quoniam non omne, quod est in motu, necesse est vt moueatur, similiter etiam quod est in tempore. tempus enim non est motus, sed numerus motus. & rectu est vt quiescens sit in numero motus. & non omne, quod non mouetur, necesse est vt quiescat, sed om ne, quod innatum est moueri, & caret motu, sicut diximus superius. Esse autem alicuius in nume ro est, vt illud habeat aliquem nu meru, & quod essentia illius men suretur a numero, in quo est. et esse alicuius etiam in tempore est, vt mensuretur a tempore. Et tempus mensurat rem motam, secundum quod est res mota, & mensurat quiescens, secundum quod est quiescens. mensurat enim motum, & quietem, quotus est, & quota est.

119

Motum igitur non simpliciter, mensuratur a tempore, sed secundum quod motus eius est quantus. Ergo necesse est vt illud, quod minime mouetur, neque quiescit, non sit in tepore. intentio enim eius, quod est aliquid esse in tempore, est ipsum mensurari per tempus: et tempus est mensura motus, & quietis.

120

Et manifestum est quod, quod non est, non omne etiam est in tem pore, v.g. illud, quod ipossibile est vt sit aliter, vt diametru esse asimetrum costae. quoniam, si vniuersaliter tempus est mensura mo tus per se, & mensurat alia per accidens, manifestum est quod om ne, cuius mensurat essentiam, es¬ sentia omnis illius erit in hoc, quod, mouetur, aut quod motus sit in eo possibilis. Omne igitur corruptibi le, aut generabile, & vniuersaliter omne, quod est in aliqua hora, et non est in alia, necesse est vt sit in tempore. est enim aliquod tempus, quod excedit essentiam istarum rerum & quantitatem substantiarum, quae sunt in ea. Non ens vero illud, quod ex eo a tempore terminatur, aliud iam cuit, vt Homerus, qui iam fuit, in aliqua hora, & aliud erit, vt quaedam futura. & tempus continet vtrunque modum, si ex vtralibet parte inspexeris. Et quod ex non ente non determinatur a tem pore nunquam fuit, neque est, neque erit, & illa, quae sunt talia, sunt illa, quorum opposita sunt semper necessario, verbi gratia, vt diametrum esse assimetrum co stae semper est hoc igitur non erit in tempore, neque simetrum. et ideo est non ens semper, quia est contrarium ei, quod est semper ens. Illa vero, quoris contraria non sunt semper, possunt esse, et non sse, & generatio, & corruptio semper est istorum.

121

instans vero est copulatio tem poris, sicut dictum est. copulat enim tempus praeteritum cum futuro, et extremum temporis: quia est principium cuiusdam partis, & finis cuiusdam. Sed hoc non est manifestum, sicut est in puncto, quan do ficitur: & ipsum instans est punctus ex potentia. & secundum quod instans est tale, semper est aliud ab alio: & secundum quod ligat, semper est idem. Et queadmo dum igitur in lineis mathematicis, punctus acceptus in eis in ima ginatione non semper est idem: quonia, cum diuiserimus linea per illum erit diuersa: secundum vero quod est vnum est necessario idem. Et similiter etiam instans est quo damodo diuisio temporis in potentia, & quodamodo extremu, & adunatio duoru temporum. & aduna tio, et diuisio sunt idem in eodem: essentia vero eorum non est eadem.

122

Quaedam igitur dicitur in eu instans sic, & quaedam dicitur alio modo in tempore propinquo isti. sicut dicimus Socrates ventet nuc, id est veniet hodie: et venit nunc i. venit hodie. bellum vero, quod fuit in ilion, non est nuc, quamuis tem pus sit ipsi continuum: quoniam. tempus eius non est propinquum.

123

Quando vero est tempus terminatu n apud instans praecedens. v. gQquando fuit capta slion, et quan do fuit diluuium. quoniam necesse est vt finiatur apud instans praesens, quando igitur futurum, est aliqua mensura temporis inter fu turum, & illid: quando praeteritum est mensura temporis inter instans nunc, & praeteritum.

124

Si igitur non est tempus, nisi sit quando, ergo omne tempus est fini tum. vtrum igitur tempus deficiet, aut nonus Amplius vtrum est vnum post aliud, aut vtrum est idem iteratums Dicamus igitur, quoniam dispositio temporis in hoc est sicut dispositio motus. si igitur motus est in aliqua hora idem, & tempus erit idem: &, si non, tempus non erit huiusmodi.

125

Et, quia instas est principium, & finis temporis, sed non eiusdem temporis, sed est finis praeteriti teporis, & principium temporis su¬. turi, idec dispositio eius est sicut dispositio circuli. quemadmodum igi tur in circulo gibbositas, & conca uitas sunt in eodem quodam modo. similiter tempus etiam est semper in principio, & fine. & ideo existimatur semper esse vnum post aliud, quoniam instas non est principium, et finis eiusdem temporis. quoniam, si ita esset, tunc duo contraria essent in eodem insimul. ergo non deficit, quoniam semper est in principio.

126

Ecce vero est pars temporis fu¬. turi propinqua instanti praesenti indiuisibili. v. g. quando ambulabitus eccse. i. tempus, in quo est ambulandum, iam venit. & temporis praeteriti illud, quod non est remotum ab instanti. v. g. quado am bulauitus ecce, iam ambulauit. & non dicimus quod slion ecce capta est, quoniam captio eius fuit valde remota ab instanti.

127

Et Pauloante est etiam propin quum instati praesenti, sed est pars temporis praeteriti. v. g. quando vte nistius & respondetur pauloante,, quando illa hora fuerit propinqua instanti praesenti. pridem autem, et, Antiquitus significat tempus remotu. Subito significat illud, quod fit in tempore non sensibili.

128

Et omnis transmutatio natura, liter est auferens, & in tempore generatur, & corrumpitur omne, quod generatur, & corrumpitur Et ideo quidam attribuunt ipsum maxime scientiae. Pythagorici ve ro attribuunt ipsum maxime igno rantiae, quia facit tradi obliuioni, & bene dixerunt. Manifestum est igitur, quod per se dignius est vt sit causa corruptionis, quam causa, generationis, ut diximus superius. transmutatio enim per se est auferens, generationis vero, & esse est per accidens. Et quod si gnificat hoc perfecte est, quoniam nihil generatur, quin moueatur aliquo mo do motus, sed potest aliquid corruvi, & si non moueatur. & hoc pro prie sumus assueti dicere corruptionem factam ex tempore. sed tamen author non est tempus, sed sequitur, vt transmutatio ipsius sit in tempore, Iam igitur narra uimus tempus esse, & quid sit, & secundum quot modos dicitur, & instans quid sit, et quado quid sit, & pauloante, & ecce, & subito.

129

Et, cum iam determinauimus. haec hoc modo, manifestu est quod omnis trasmutatio, et omnis motus est in tempore. velocius enim, et tardius inueniutur in omni trasmuta tione, quonia hoc manifestum est in omni trasmutatione. Et intelligo, cu dico aliquid esse velocioris motus, illud, quod praeacquirit in trat mutatione rem intentam in eadem dimensione, et in aeqnali motu. verbi gratia in trastatione, ut, duo mota moueatur in circunferentia circulari, aut moueatur in linea recta, et similiter in alus motibus. Et prae acquirens est praecedens in tempore: quonia non dicitur posterius, nisi se cundum suam distantia abinstati: et instas est terminus inter tepus prae teritu, et tempus futurum. et ideo in stas est in tepore: prius enim, et posterius etia sunt in tempore. illud enim, in quo instans est, in eo est distantia ab instanti. Et intentio eius, quod est prius intepore praeterito, est S cotraria intentioni eius, quod est in tepore futuro. in tempore enim praete rito prius est illud, quod est remotius ab instati, et posterius illud, quod est propinquius eia tempore ue ro futuro prius es illud, quod est propi quius ei, et posterius remotius. Et, si prius ei tepore: et prius sequitur nem motu: manifestu est quod omnis trasmutatio, et omnis motus est in tempore.

130

Et quaerendum est quomodo dispositio temporis est apud animam. Et quare homines dicunt quod tempus est in quolibet, in terra, & in mari, & in coelo. Dicamus igitur quod tempus est accidens motui, & forma eius, cum sit numerus tllius: & ista omnia innata sunt moueri: omnia enim sunt in loco: et tempus, et motus in potentia cum eo, quod est in potentia, et quod est in actu cum eo, quod est in actu.

131

Et quaeritur etiam, vtrum est possibile quod tempus sit, licet anima non sit, aut est impossibile. Dicamus igitur quod, cum numeram. non fuerit, numerare non erit. ergi manifestu est quod numerus etia non erit. numerus enim est aut numeratum, aut illud, per quod numeratur. Et, cum nihil innatum sit numerare praeter animam, & de anima intellectus impossibile est vt tempus sit, cum anima non fue ric. nisi fuerit ex illo, quod, cufue¬ rit, erit tempus, v. g. quoniam possibile est vt motus sit absque eo, quod sit anima: & quod prius, & posterius sunt in motu: & quod tempus est haec duo, secudum quod sunt numerata.

132

Et quaerendum est etiam de te pore hoc, scilicet cuius motus est numerus. Dicamus igitur quod, si fuerit numerus cuiussibet motus, et omne, quod generatur, semper est in tempore, & similiter quod augmentatur, & quod alteratur, & quod transfertur. Secudum igitur quod tempus est numerus motus, secundum hoc est numerus vniuscuiusque motuum. & ideo est nume rus motus continui simpliciter id est numerus cuiuslibet motus con tinui, no numerus alicuius motus: sed est possibile vt nunc moueatur aliquid, & cum eo moueatur aliud, tempus ergo est numerus vtriusque motus. Ergo est hic aliud tempus: erunt igitur duo tempora insimus aequalias Dicamus igitur quod non est ita. quoniam est idem tempus aequaliter, et insimul, in forma ve ro non est insimul. quoniam, si haberemus numerum canum, & nu merum equorum, et numerus vtriusque esset septenarius, tunc numerus es, set idem. et similiter tempus duorum motuum coexistentium est idem. sed forte alter erit velex, & alter tar dus: & forte alter erit motus tral lationis, et alter erit motus altera tionis. tempus vero eorum est idem, cum numerus motus alterationis, & numerus motus transtationis, sunt aequales, et insimul. Et tamen causae motus sunt diuersae, tempus uero est in omni loco idem, quia nu merus rerum aequalium, quae sunt insimul, est idem in omni loco.

133

Et haec, quia est transtatio, ex qua est motus circularis, & vnaquaeque rerum numeratur per aliquid sui generis, quoniam vnitates numerantur per vnitatem, & equi per equum, similiter tempus necelse est vt mensuretur per aliquod tem pus terminatum. sed tempus, sicut diximus, mensuratur per motu, et motus per tepus. quonia tempus motus terminati mensurat quantitate motus, et quantitate temporis. et, cum per prima mensuram mensurentur omnia, quae sut vnius generis, dignius motuu, vt sit mesurans, est motus circularis aequalis. quoniam nume rus istius motus est notior numero rum. Et motus alteratiuns non est aequalis, neque, motus augmenti, neque, motus generationis, trastatio vero aliqua e aequalis. Et ideo existima tur quod tepus est motus sphaerae, quonia per: stum motu mesuratur isti caereri motus tempus. Et ideo mos est dicere quod dispositioes ho rninum currunt secundum circulum. vt cum homines dicut rotam infortunum, & similiter alia, quae habent motum naturalem, & ge nerationem, & corruptionem. & hoc dicitur, quia omnia experimen tantur per tempus, & in eo desinunt, & incipiunt, quasi essent currentia per aliquam rotam. ipsum enim tempus existimatur esse circulus. & hoc existimatur etiam, quia mensurat motum, quod est ta te, et quia ipsum mensuratur etia per motum, qui est talis. Dicere igi tur quod res, quae sunt in generatione, currut super circulum, est dicere quod tempus est circulus. & intentio eius est, quoniam tempus mensurat motum circularem, & quoniam mensura nihil aliud est, quam mensurans mensuratum, prae ter hoc, quod totum est plures men surae vna.

134

Et bene dicitur etiam, quod nu merus hominum, & numerus canum est idem, cum vterque numerus fuerit alui aequalis. & dicitur, quod denarius numerus non est idem, neque, decem res sunt eaedem. quemad modum triangulus aequalium, & diuersorum laterum non sunt idem, li cet sit eadem figura, quia ambo sunt trianguli. Dicitur enim aliquid esse idem, quando non differt in differentia, & dicitur esse diuersum, quando differentia eius fuerit diuersa, ver. g. triangulus quoniam trianguli diuersi differunt in differentia eius, in figura vero non differunt, sed collocantur in eadem diuisione. quoniam figu ra illa, quae est talis, est circulus & illa, quae est talis, est triangulus, & trianculus ille, qui est talis, est aequalium laterum, & ille, qui est talis, est diuersorum laterum. & triangulus est eadem si gura, et non est eadem intentio in numero. Et numerus etiam est idem. & non diuersatur in rebus naturalibus in differentia numeri. decem vero non sunt idem. diuersantur, enim in rebus, de quibus dicuntur, quoniam possunt esse numerus canum, & numerus equorum. Iam ligitur comple:imus sermonem de tempore, & de rebus perscrutan dis in hac consyderatione.

PrevBack to TopNext

On this page

Liber 4