Quaestio 1
Quaestio 1
Utrum praedestinatio habeat causam.
APGVITVR PRO PARTE affirmatiua. 1 SVm Deus agat omnia ordinate, nil Ragit sine debita ratione, si ergo voluit praedestinare istum, & reprobare illum, non voluit hoc sine rationabili causa, & per consequens, poterit assignari aliqua causa praedestinationis istius, & reprobationis illius.
2 Si praedestinatio non haberet aliquam causam ex parte nostra, hoc esset, quia non posset habere aliquod iuuamentum per no¬ stra bona opera, vel per praeces Sanctorum. Probatur consequentia, quia tunc frustra comn naremut ad bona opera, vel ad obtinendum Sanctorum praeces, quod patet, quia si praedestinatio non habeat aliquam causam ex parte nostra, totaliter penderet ex diuina voluntate, & per consequens nostra bona opera siue Sanctorum praeces nullum nobis possent praestare iuuamen
SIrca hunc articulum est intelligendum, quod ista tria se habent per ordinem in Deo, scilicet eligere, conscribere, & destinare, siue praedestinare: Nam ita debemus imaginari in Deo, sicut in duce alicuius exercitus.
Videmus autem, quod dux exercitus primo eligit illos, quos intendit destinare ad bellum, secundo vero eos conscribit, vt eos in sui notitia firmos habeat; tertio vero destinat eos ad bellum Ita etiam suo modo erit in Deo, secundum nostrum intelligendi modum. Nam Deus primo eligit illos, quibus proposuit dare vitam aeternam, quasi eos ab alijs segregando, quo modo loquitur Apostolus ad Ephes i. "elegit nos in ipso ante mundi constitutionem". Secundo vero eos conscribit, quasi eos per sui notitiam, & complacentiam firmiter approbando; Vnde talis com scriptio liber vitae in Sacra Scriptura consueuit appellari, & illi, qui sunt scripti in tali libro, nunquam delentur,
Sciendum tamen, quod liber vitae consueuit vocari, non solum firma conscriptio electorum secundum finalem Dei sententiam, eo modo, quo dictum est, sed etiam quaecunque conscriptio meritorum secudum praesentem iustitiam; nam potest contingere, quod aliqui, qui sunt a Deo reprobati secundum finalem sententiam, habent tamen aliqua merita, secundum quae sunt conscripti, & approbati secundum praesentem iustitiam, & illi, qui sunt scripti in tali libro, possunt de eo deleri, & delentur.
Tertio, licet vt dicebatur, Deus destinet sic electos, & conscriptos ad vitam aeteruam, quod conferat eis media, per quae possunt illam assequi, non tamen talis destinatio est necessaria, nec habet causam ex parte nostri, quia respectus ipsis in Deo aeternaliter praeexistit, vt dicebatur superius in praesenti distinct.
His autem praemissis, statim apparet in quo consistat difficultas principalis quaestio; nis consistit nanqe in inquirendo, vtrum sit dare causam, quare Deus sic eligat aliquos conscribendo, & ad vitam aeternam destinam do, alios vero respuat reprobando, & ad sup licium deputando.
Sciendum ergo quod si loquamur de diuina electione, conscriptione, & praedistinatione, quantum ad illud quod ponunt in ipso Deo eligente, conscribente, & praedestinante: sic fatuum est quaerere aliquam causam. de eis, quia isto modo non sunt aliud, quam ipsa Dei aeterna notitia, cum suo aeterno pro posito, & quia aeternum Dei propositum est prima causa omnium: Idcirco fatuum est quaerere causa ipsius. Si autem a loquamur de praefatis tribus actibus, quatum ad aliud, quod ponunt in ipsis electis, conscriptis, & praedestinatis, sic dicitur communiter, quod potest assignari causa aliqua i generali, quare Deus eligat aliquos conscribendo, & praedestinando, alios vero respuat reprobando, & ad e- ternum supplicium deputando.
Assignatur ergo de hoc duplex causa, scilicet ordo vniuersi, qui ad sui integritatem, & pulchritudinem requirit partes dispares, & diformes, & ideo perfectius, & pulchrius redditur vniuersum ex eo, quod aliqui sunt praedestinati, & aliqui reprobati, quam si omnes essent praedestinati, vel omnes reprobati,
Secunda causa est manifestatio diuinae bonitatis, quae magis relucet in effectu misericordiae, & iustitiae, quam in effectu solius misericordiae, vel iustitiae. Quapropter videtur rationabile, quod Deus in suis operibus faciat relucere suam misericordiam quantum ad praedestinatos, & suam iustitiam, quantum ad reprobatos.
In speciali vero, quare istum magis eligat praedestinando, illum vero magis dimittat, ac respuat reprobando, nulla potest assignari causa, nisi voluntas ipsiusmet primi artificis Dei, qui potest facere "ex eadem massa aliud vas in honorem, & aliud in contumeliam" secundum D. Pau. ad Rom 9.
Improbatur autem haec opinio ab alijs uantum ad duas causas assignatas; non enim videtur valere prima causa, quia reprobatio, & damnatio supponit culpam, culpa autem non facit ad perfectionem vniuersi, ergo nec damnatio reproborum faciet ad decorem vniuersi. Nec etiam secunda causa vi detur valere, quia dato, quod damnatio aliquorum faciat ad manifestationem diuinae bonitatis, videtur tamen adhuc sufficere s la damnatio daemonum.
Similiter dicunt, quod exemplum inductum de figulo potente facere ex eade massa aliud vas in honorem, & aliud in contumeliam non est ad propositum, quia in dicto exemplo nulla est differentia ex parte subiecti; in electione vero, cum eliguntur aliqui praedestinati potest esse aliqua differentia ex parte subiecti.
Neque exemplum Apostoli secunda ad Thimo 2 videtur esse magis ad propositum, vbi dicit "in eadem domo sunt alia vasa vitrea, alia argentea, alia fictilia": constat autem, quod in dicto exemplo est aliqua differentia ex parte subiecti, & materiae.
quapropter dicunt, quod quamuis electio, siue etiam praedestinatio non habet aliquam causam, quantum ad illud, quod ponit in Deo, nec in ratione finis, nec in ratione effi- cientis; inquantum tamen terminatur ad creaturam in ratione eius, quod est ad finem, potest habere aliquam causam congruitatis; quod probant tripliciter.
1 Electio non cadit supra ea, quae sunt omnino aequalia, si, ergo quidam homines eliguntur, & quidam dimittuntur, oportet, quod sit aliqua ratio congruitatis in vno magis quam in alio.
3 Reprobatio habet aliquam causam in ratione meriti, scilicet propriam culpam; Nam secundum D. Augustinum 11. super Senad literam. Non prius Deus est vltor, quam aliquis sit peccator: si ergo reprobatio habet aliquam causam, videtur, quod etiam praedestinatio habeat causam.
lsta tamen opinio mihi non placet quantum ad hoc, quod ponit praedestinationem habere causam meritoriam, quia omne meritum, & omne bonum, quantumcunque sit illud, prouenit ex diuina praedestinatione, tanquam effectus eius: nam & ipsa bona cogitatio, quae videtur esse quid minimum, non est ex nobis, taquam ex nobis (sicut dicit Apost. 2 ad Cor 3 ) sed est ex ipso miserante, & prae destinante. Posset ergo formari talis ratio contra hanc opinionem.
lllud, quod prouenit ex ipso Deo miserante, non potesc esse causa suae miserationis, & praedestinationis, sed omne bonum, quod est n nobis, est huiusmodi; ergo.
Nec motiua cogunt, nam cum primo dicunt, quod electio non cadit super ea, qua sunt omnino aequalia; Dico, quod verum est, vbi eligibilia sunt causa, & mensura ipsius electionis, quod non est in proposito. Secundum etiam non valet, quia & si ibi concurrat iustitia aliquo modo, non tamen tanquam antecedens praedestinationem, sed magis tanquam consequens
Tertium etiam non valet, quia non est simile de praedestinatione, & reprobatione, & ideo quantum ad hoc concedo eis, quod re- probatio habeat causam meritoriam propter auctoriaatem Augustini superius allegatam: non tamen propter hoc sequitur praedestinatio non habere causam, & haec de praesenti articulo,.
ARTICVLVS SECVNDVS Vtrum praedestinatio possit iuuari per nostra bona opera, & per Sanctorum preces. Vide etiam Doctores supra citatos.
D hoc est dicendum, quod praedestinatio per se, & directe non potest iuuari per ali quod nostrum bonum opus, quia ipsa est causa omnis boni, quod est in praedestinato, quod patet.
Nam, cum praedestinatio sit quaedam transmissio ad vitam aeternam, idcirco relinquitur, quod per eam, omnia talia bona, & quaecunque alia conferantur, & per consequens non poterit per se, & directe iuuari per ea, quia tunc causa iuuaretur per effectum.
Sciendum tamen, quod quamuis per se, & directe predestinatio non iuuetur per aliquod nostrum bonum, potest tamen iuuari indirecte in aliquo suo effectu. Nam debemus imaginari, quod plures sunt effectus praedestinationis, quorum vnus iuuat alium, in quo quidem iuuamine dicitur iuuari diuina praedestinatio, non quidem in se, sod in adimpletione sui effectus, vt verbi gratia Effectus quidem praedestinationis sunt ad gratiam praeparatio, gratiae collatio, meritoria operatio, & salutis aeternae adeptio. Nunc autem isti effectus ita se habent, quod vnus praecedit alium, & iuuat ad eum consequendum; Nam praeparatio gtatiae, iuuat ad gratiae collationem, collatio vero gratiae iuuat ad meritoriam operationem, operatio iuuat ad aeternae salutis adeptionem, & sic patet de isto articulo, & quaestione.
AD RATIONES PRINCIPALES. D primam dicendum, quod cum Deus sit prima regula, & mensura omnium quicquid per ipsum agitur eo ipso, quod per ipsum agitur, rationabiliter agitur, & ideo non est quaerenda aliqua alia ratio extra ipsum. Si tamen in proposito vellemus quaerere aliquam rationem extra ipsum ex parte creaturae, assignari potest de hoc ratio in generali, non autem in speciali.
On this page