Text List

Prev

How to Cite

Next

Tractatus 11

De restrictionis diffinitione
1

Dicto de appellationibus, et ampliationibus, dicendum est de restrictionibus. Restrictio est coartatio termini comunis a maiori subpositione ad minorem, ut dictum est prius.

De restrictionis diuisione

2

Restrictionum autem alia fit per nomen, ut cum dicitur homo albus, iste terminus homo non subponit pro nigris, neque pro medio colore coloratis, set restringitur ad albos. Alia fit per uerbum, ut cum dicitur homo currit, iste terminus homo subponit pro presentibus. Alia fit per participium, ut cum dicitur homo currens disputat, iste terminus homo subponit pro currentibus. Alia per implicationem, ut cum dicitur homo qui est albus currit, hec implicatio qui est albus restringit hominem ad albos.

De restrictione facta per nomen
3

Item restrictionis facte per nomen alia fit per inferius appositum superiori, ut cum dicitur animal homo, iste terminus animal subponit tantum pro animalibus que sunt homines. Alia fit per differentiam aduenientem generi que est essentialis cum sit constitutiua speciei, ut cum dicitur animal rationale; hic enim animal subponit pro rationalibus. Alia fit per adiectiuum accidentis, ut cum dicitur homo albus, iste terminus homo subponit pro albis.

De quadam regula circa restrictionem factam per nomen
4

De restrictione facta per nomen comuniter sumpta talis datur regula: Omne nomen non diminuens nec habens naturam ampliandi adiunctum ex eadem parte non magis comuni restringit ipsum pro hiis ad que exigit sua significatio, ut patet in exemplis supradictis, quia homo per suam significationem restringit animal tantum ad animalia que sunt homines, cum dicitur animal homo. Et albus restringit hominem per suam significationem ad homines albos, cum dicitur homo est albus.

5

Dico autem non diminuens ad remouendum nomina diminuentia ratione adiuncti, ut mortuus et corruptus, et consimilia que non restringunt, set potius destruunt adiunctum.

6

Dico autem non habens uim ampliandi ad remouendum dictionis ampliatiuas, ut possibile et potens, et consimilia que non restringunt set potius ampliant.

7

Et sciendum quod minus comune restringit semper maigs comune, ut cum dicitur homo albus, quia homo reperitur in hominibus albis, et nigris, et medio colore coloratis. Albus autem non, quo ad hoc homo erit magis comune, et album minus comune et sic album restringit hominem. set secundum quod album reperitur in hominibus et in brutis, et lapidibus; homo autem non, sic album est magis comune, et homo minus comune, et sic homo coartat album ad albedinem existentem in hominibus cum dicitur homo albus. Et sic homo tantum subponit pro hominibus albis, et album coartat ad albedinem que est in hominibus albis. Et sic utrumque coartat alterum secundum diuersa.

De quadam regula circa terminum restrictum
8

Item de terminus restricto talis datur regula: si signum uniuersale adueniat termino restricto non distribuit ipsum nisi pro hiis ad que restringitur. Vt cum dicitur omnis homo albus currit, quia homo restringitur ad albos non potest distribui nisi pro albis.

De quadam alia regula circa restrictionem
9

Item de restrictione alia datur regula: nichil positum a parte predicati potest restringere terminum comunem positum a parte subiecti quo ad principalem significationem. Quia cum dicitur homo est albus, iste terminus albus in predicato positus non potest restringere hominem in subiecto positum ad albos, quia si si restringeretur ad albos, ergo per regulam precedentem si signum uniuersale adueniat ei solum distribuit ipsum pro albis, et sic istius omnis homo est albus sensus est omnis homo albus est albus. Ergo si una erit uera, reliqua est uera, et si una est falsa, reliqua est falsa, quod est falsum. Ergo cum dicitur homo est albus iste terminus homo non restringitur ad albos. Et sic patet ista regula.

10

Dico autem quo ad principalem significationem quia predicatum restringit subiectum quo ad consignificationem, ut cum dicitur ciuis est albus, iste terminus ciuis restringitur ad mares, et ad albos. Et sic albus restringit ipsum quo ad consignificationem que est genus, et non quo ad significationem suam.

De duabus regulis circa restrictionem factam per implicationem
11

Item de restrictione facta per implicationem talis datur regula: omnis implicatio adiuncta immediate termino comuni restringit ipsum sicut suum adiectiuum. Vt cum dicitur homo qui est albus currit, iste terminus homo restringitur ad albos per hanc implicationem, scilicet, qui est albus.

12

Item de eadem restrictione talis datur regula: Quocienscumque signum uniuersale, et implicatio ponuntur in eadem locutione duplex est oratio eo quod signum potest procedere implicationem. Et sic distribuit terminum comunem pro quolibet suo subposito, ut omnis homo currit qui est albus. Item implicatio potest prius aduenire et restringere terminum comunem, et tunc signum postea adiueniens non distribuit terminum nisi pro eis ad que restringitur, ut omnis homo qui est albus currit. Et tunc equipollet huic: omnis homo albus currit.

De quibusdam regulis circa restrictionem factam per uerbum
13

Sequitur de restrictione facta per uerbum de quam dantur plures regule. Prima talis est: terminus comunis supponens uel apponens uerbo presentis temporis simpliciter sumpto non habenti uim ampliandi nec ex se, nec ex alio restringitur ad subponendum pro hiis que sunt sub forma termini subponentis. Dico autem termini comunis quia terminus discretus non restringitur nec ampliatur. Dico autem presentis temporis ad remouendum uerba aliorum temporum, quia terminus comunis aliam habet subpositionem cum eis. Dico autem simpliciter sumpto ad remouendum uerba diminutiua, ut est impossibile. Dico autem non habenti uim ampliandi ad remouendum uerba ampliatiua, ut potest. Dico autem nec ex se, nec ex alio quia cum dicitur est potens uel est possibile, licet hoc uerbum est non ampliet de se, tum habet uim ampliandi per adiuncta. Dico autem termini subponentis quia homo subponit pro eis que sunt sub humanitate, et animal pro eis que sunt sub animalitate, ut cum dicitur homo est animal.

14

Item alia datur regula talis: terminus comunis subponens uel apponens uerbo de preterito simpliciter sumpto non habenti uim ampliandi restringitur ad subponendum pro hiis que sunt, uel fuerunt sub forma termini subponentis. Vt cum dicitur homo fuit animal, iste terminus homo subponit pro hiis qui sunt, uel fuerunt homines, si illi qui sunt homines fuerunt in preterito; et animal pro hiis que sunt, uel fuerunt animalia.

15

Item alia est regula: terminus comunis subponens uel apponens uerbo de futuro, etc, subponit pro hiis que sunt, uel erunt sub forma termini subponentis si ea que sunt erunt in futuro. Vt homo erit animal.

16

Ex predictis patet quod uerbum restringit quo ad consignificationem que est tempus, et non quo ad suam significationem.

Sophisma
17

Secundum predicta queritur de hoc sophismate: Omne animal fuit in arca Noe. Probatio: homo fuit in arca Noe, equs, et bos, et sic de aliis; ergo omne animal fuit in arca Noe.

18

Contra omne animal fuit in arca Noe; set Cesar fuit animal; ergo Cesar fuit in arca Noe, quod falsumo est; ergo altera premissarum; non minor; ergo maior. Quod autem prima sit falsa probatio: quia quedam regula dicit quod terminus comunis subponens uerbo de preterito, et cetera, restringitur ad subponendum pro hiis que sunt, uel fuerunt sub forma termini comunis. Set alia regula est quod si signum uniuersale adueniat termino restrictiuo distribuit ipsum pro omnibus ad que restringitur. Ergo cum dicitur omne animal fuit in arca Noe, iste terminus animal subponit pro omni animali quod fuit in preterito; set multa alia animalia fuerunt in preterito que non fuerunt in archa Noe; ergo prima est falsa.

19

Item ad idem in ista propositione - omne animal quod fuit, fuit in archa Noe - magis restringitur iste terminus animal quam in ista omne animal fuit in archa Noe, quia in hac omne animal quod fuit fuit in archa Noe, iste terminus animal restringitur ad ea que fuerunt in preterito simpliciter. In alia restringitur ad ea que fuerunt in illo preterito tantum per implicationem ibi positam. Ergo cum solum illa que fuerunt in illo preterito fuerunt in archa Noe, et non plura oportet quod hec sit falsa: omne animal fuerit in archa Noe, cum in alia subponatur.

20

Solutio: quidam dicunt quod hec est duplex: omne animal fuit in archa Noe eo quod potest distributio fieri pro singulis generum, uel pro generibus singulorum, et primo modo est falsa, secundo modo est uera, quia quando fit distributio pro singulis generum, tunc est distributio pro omnibus indiuiduis que sunt sub eodem genere, et sub eadem specie. Et tunc oporteret quod omnia indiuidua que contenta fuerunt sub animali fuissent in archa Noe, quod falsum est. Set quando fit distributio pro generibus singulorum tunc solum est distributio pro generibus, siue pro speciebus; set non fuit aliqua species animalis que non fuerit in archa Noe et isto modo prima uera est.

21

Set huic solutioni non adquiesco, quia species animalis non fuerunt per se in archa Noe set tantum indiuidua. Vnde in tempore illo non habuit ueritatem nisi pro singulis generum, hoc est pro indiuiduis; et non pro generibus singulorum. Vnde dico quod prima est simpliciter falsa, et concedo rationes ad hoc. Probatio autem peccat secundum consequens ab insufficienti quia non accipit omnes partes distributionis que est in subiecto, id est, huius propositionis omne animal fuit in archa Noe.

Questio

22

Solet autem queri utrum termini restringantur similiter in propositione negatiua, sicut in affirmatiua. Dicunt enim quod esse restringit ad exitens; ergo non esse ad non existens; ergo non pro eodem fit restrictiuo in affirmatiua et negatiua.

23

Item uidetur quod omnis negatiua in qua negatur esse quod simpliciter est falsa si similiter restringatur in affirmatiua et negatiua, quia in hac rosa est, iste terminus rosa restringitur ad existens; tunc est sensus rosa que est non est; set hec est falsa; ergo et hec rosa non est. Et sic quelibet negatiua in qua negatur esse simpliciter est falsa, quod falsum est. Et sic uidetur quod non similiter restringantur termini in affirmatiua et negatiua.

24

Probatio quod similiter, quia si in hac homo est, iste terminus homo restringitur ad existens, et in hac nullus homo est restringitur ad non existens, ergo utraque est uera, quia de existentibus uere prima predicatur esse, et a non existentibus uere remouetur. Ergo dictione contradictorie sunt simul uere, quod est impossibile. Ergo id ex quo sequitur est impossibile, scilicet, quod non restringantur similiter termini in affirmatiua et negatiua.

25

Item regula est quod omne uerbum simpliciter sumptum non habens uim ampliandi nec ex se, nec ex alio, restringit terminum sibi subpositum quo ad consignificationem que est tempus et non quo ad suam significationem. Ergo tempus est causa illius restrictionis; set idem tempus manet in affirmatiua et negatiua sibi opposita, ut rosa est, rosa non est; ergo eadem est causa restrictionis in utraque; ergo pro eisdem fit restrictio in utraque. Et hec argumenta concedo.

26

Ad illud autem quod primo obicitur, dicendum quod esse non restringit ad existentes sicut nec hoc uerbum currit ad currentes, quia nullum uerbum restringit terminum sibi subponente quo ad suam significationem, set quo ad consignificationem que est tempus. Vnde non restringit ad subposita existentia, set ad subposita presentia. Subposita autem presentia possunt esse in quibusdam terminis tam existentibus quam non existentibus, ut cum dicitur enuntiabile est, iste terminus enuntiabile subponit tam pro enuntiabilibus existentibus quam non existentibus. Omnia autem enuntiabilia que sunt falsa in presenti sunt presentia, set non sunt existentia, quia nullum falsum est. Et sic esse non restringit ad existens, set ad presentia cum idem tempus sit utrobique quod est causa restrictionis.

27

Ad aliud autem dico quod duplex est forma termini comunis: quedam est que saluatur tantum in rebus existentibus, ut humanitas que est forma hominis, et animalitas animalis. Et in talibus terminis omnia subposita presentia sunt existentia. Alia autem est forma termini comunis que saluatur tam in rebus existentibus quam non existentibus, ut enuntiabilitas que est forma enuntiabilis, quia quedam enuntiabilia sunt existentia, ut Deum esse, et omnia uera, et alia non existentia, ut homo esse asinum, et omnia falsa. Et in talibus cum restringatur terminus comunis ad presentia, restringitur tam ad existentia quam ad non existentia. Vnde istius propositionis rosa non est, non est sensus rosa que est non est, set his est sensus: rosa presentialiter sumpta non est.

De restrictione que fit ab usu
28

Solet autem poni quod quedam restrictio fit ab usu, ut cum dicitur nichil est in archa, quamuis sit plena aere, quia iste terminus nichil subponit ab usu pro rebus solidis, siue firmis. Et rex uenit pro rege patrie, et magister legit pro magistro proprio.

De restrictione que fit per transitionem uerbi
29

Solent etiam ponere quod fit restrictio alia per transitionem uerbi, ut cum dicitur Socrates pascit hominem, restringitur iste terminus hominem pro alio a se uirtute transitionis uerbi, quia dans et recipiens per se sunt diuersa. Vnde pascens et qui pascitur oportet esse diuersa. Vnde si aliquando sunt eadem hoc est per accidens, quia per hoc quod idem est subiectum utriusque sicut idem est dux et episcopus secundum accidens. Vnde dicunt quod non sequitur Socrates pascit se, et ipse est homo; ergo pascit hominem, quia est sophisma accidentis, quia hoc pronomen se non potest subponere pro diuersis a Socrate; set homo potest.

30

Et de restrictionibus dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext