Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Attributa divina

1

1

Attributa diuina Nota secundum Guil. in primo dist. viii Quod attributum secundum eius triplicem deriAuationem dicitur tripliciter. Uno modo attributum dicitur quasi alicui tributum. Et isto modo dicit philosophus in illa regula posteriorum Quando aliqua sunt idem: quicquid attribuitur vni et reliquo attribuitur. Isto modo omnia que sunt idem cum deo sunt attributa eius quia possunt ei de per se attribui in praedicatione: dicendo. Essentia diuina est substantia. est ens: est spiritus etc. Secun do modo attributum dicitur quasi ab alio tributum. Et isto modo illa sola sunt attributa que ex cre aturis deo tribuuntur secundum viam eminentie et etc. Ut docet diuinus Dionysius. sicut sunt sapientia: intellectus: bonitas etc. que sunt in nobis et semota imperfectione dicimus deus est sapiens et ponus. Tertio modo dicitur attributum quasi ad tria distributum. Et isto modo appropriata diuinis personis dicuntur attributa quia tribus distribuutur vt patri potentia: filio sapientia. bonitas spiritu sancto. Ad hec infra e. § vii

2

2

¶ Quid importatur nomine diuinorum attributorum. Respondetur secundum Richar. super primo dist. ii q. iii quod diuina attributa sunt superexcellentie perfectionum repertarum in generibus entium: quarum quamlibet est melius simpliciter habere per modum intrinsece rei quam non habere vt patet per Anselmum monolis. ca. xv. Exemplum Esse sapientem: viuentem: potentem: diuitem in omnibus verum: iustum: bonum: eternum beatum. Et quicquid absolute est melius ipsum esse quam non. que de diuina essentia vere et proprie predicantur. habere enim quamlibet istarum per modum rei intrinsece: habentem facit meliorem quam non habere. Unde de si lapis haberet formam sapientie esset res melior quam sit modo. Similiter si homo iustus est et sibi addatur sapientia melior est. Non sic autem posset dici de omnibus perfectionibus repertis in gene ribus entium. Non enim melior esset homo ha bendo formam auri vel argenti per modum rei intrinsece quam non habendo. et sic de multis aliis. Quapropter quamuis in deo sint superexcellentie perfectionum repertarum in generibus entium non tamen omnia nomina talia significantia de deo predicamus proprie. non enim dicimus deum proprie esse aurum vel lapidem et huiusmodi nisi dicamus translatiue. Iuxta illud Psalmus de christo. Tapidem quem reprobauerunt edificam tes hic etc. Item exquo tales predictas perfecti ones attribuimus diuine essentie predicando de ea. d. Diuina essentia est potens: est sapiens et sic de aliis. Ideo dicuntur attributa divine et sentie: quia hec superexcellentiori modo sunt et primo in deo quam in creaturis. Unde etiam in conmuni vsu loquendi: si de Petro quis predicet sapientiam dicit. Petrus est sapiens: talis att ribu it petro sapientiam. sic in proposito. Hec Rich.

3

3

¶ Unde est quod in vnica diuina est sentia ponitur attributorum multiplicitas. Ro spondetur secundum Richardum vbi supra. et concor. Thom. Quod quia diuina excedunt intellectum nostrum ita quod non possumus vna conceptione apprehendere omnes modos perfectionum que sunt in deo: ideo ex hoc fit quod aliam conceptionem intellectus noster format de diuina sa pientia. aliam de potentia: et sic de aliis maxime quia ad cognoscendum ista in deo ascendit ex creaturis in quibus hec differunt. Diuinus au tem intellectus quia totam suam perfectionem comprehendens per seipsum intelligit vnico conceptu: seipsum et omnes perfectiones. Ideo ipse solus potest sibi vnicum nomen imponere. quod nec ignaret sapientiam tantum: nec potentiam tantum sed omnes perfectiones dei. Unde pluralitas attri putorum et differentia est ex parte dei non nisi propter plenitudinem perfectionis sue. Et est differentia talium ex natura rei formaliter vt patet infra eodem. §. viii. secundum Scotist. Est etiam pluralitas attributorum et differentia ex parte nostri intellectus propter defectum quia deficit a com prehensione divine perfectionis. Hec ex Rich.

4

4

¶ Sed nunquid ipsi beati in ceeo qui deum immediate vident possent deo vnum nomen attribuere vel imponere quod significaret omnes perfectiones dei quas in deo apprehendunt. Respondetur secundum eosdem Richardum et Tho. simul quod exquo beati non comprehendunt omnino perfectiones diuinas propter perfectionum infinitatem. Et propter intellectus creati limitationem Ideo impossibile est quod totam perfectionem diuine essentie: intellectus creati conceptio vno nomine representet. Sed etiam visa diuina essentia vel re: diuersas conceptiones de illa for mant et diuersa nomina oportet eis imponere. Sicut etiam Chrys. dicit quod angeli laudant in patria deum. Quidam vt maiestatem: quidam vt bonitatem et sic de aliis. In signum quod ipsum non vident visione comprehendente. Sed tamen quantum ad eas perfectiones quas apprehendunt beati. Ticet non comprehendant omnino: possent sibi vnum nomen imponere et secundum Thon. Hec conceptio perfecte representans deum est verbum increatum et ideo est vnum tanmtum etc.

5

5

¶ An conceptio attributorum dininorum fuit ab eterno: Respondetur secundum Rich. vbi supra quod conceptio quam modo facio de sapientia dei: et illa qua facio de potentia dei et sic de aliis. Quamuis ab eterno non sint a creatura intellecte: tamen ab eterno fuerunt intellecte a deo sicut et omnes creature fuerunt intellecte a deo ab eterno antequam fierent. Unde Idee vel conceptio nes attributorum aliter fuerunt in deo ab eterno. et aliter fuerunt creature in deo. Nam idee ati butorum fuerunt in deo per modum rei intrin sece. Et ita realiter quod fuerunt et semper sunt idem realiter quod deus. Sed creature vt ego et alie non fuimus in deo per modum rei intrinsece: nec fuimus realiter idem quod deus: sed tantummodo sicut obiectum: sicut dicitur lapis in intelligenter et color in vidente. Ut enim dicit Philosophus. iii de anima. Tapis non est in anima sed species lapi dis. Sic et de colore in vidente: et de creatura in diuina mente. scilicet quod non fuit in deo realiter sed sicut obiectum. quia creatura ab eterno fuit secundarium obiectum diuini intellectus. Dico ergo inquit quod pluralitas attributorum in deo fuit ab eterno per comparationem ad plures con ceptiones creaturarum que a deo ab eterno fuerunt intellecte. Sed has conceptiones ex tempore formauit intellectus creatus a diuina per fectione vel potuit formare. Hec Richardus. Ad idem. §. sequenti.

6

6

¶ Quomodo attributa se habent ad scientiam vel ideam et perfectiones in deo Respondetur notando secundum Richar. super primo dist. xxxvi. q. vltima. Quod omnium entium creatorum et creandorum et creari possibilium superexcellentie perfectionum sunt in deo ab eterno: et huiusmodi superexcellentie in deo existentes dicuntur per fectiones. Dicuntur etiam rationes cognoscitiue et prime mensure entium predictorum. Quedam autem talium perfectionum dicuntur idee. Quedam vero attributa sub alia et alia ratione.

7

¶ primo nanque perfectiones dicuntur inquantum in eis nibil deest de nobilitate essendi. Si cut enim perfectum in genere dicitur cui nihil beest de nobilitate spectante ad ea que debentur perfectioni talis generis. puta in genere anima lis dicitur perfectum animal cui nihil deest de vita et motu et passione animalitatis. quamuis hoc non sit perfectum simpliciter sed secundum quid. scilicet in ge¬ nere. Ita perfectum simpliciter dicitur cui nil de est de nobilitate essendi simpliciter. Et tales sunt superexcellentie in deo existentes et per consequens perfectiones simpliciter dicuntur. Sicut patet de sapientia et scientia diuina etc.

8

¶ Secudo dicuntur cognoscitiue rationes inquantum sunt ipsi deo ratio cognoscendi predicta entiam creata et creanda secundum id quod sunt.

9

¶ Tertio dicuntur prime mensure inquatum per eas deus cognoscit certitudinaliter gradum entitatis in quolibet ente Hoc est quantum habet quodlibet de perfectione entatis.

10

¶ Item harum superexcellentiarum queda: dicuntur idee. Et iste sunt tantumodo que sunt respectu bonorum factorum et faciendorum: quia iste communiter dicunt rationes cognoscitiuas et operatiuas simul. patet infra de idea. Quedam au tem superexcellentie perfectionum praedictarum dicuntur attributa videlicet inquantum diuine essentie attribuuntur tanquam de ipsa predicabilia. Et sic patet quod predicte perfectiones alia ratione dicuntur perfectiones simpliciter. Alia idee: Alia attributa.

11

¶ Nota intaque quod omnia attributa sunt perfectio nes quia de deo predicantur sed non econuerso quia non omnes superexcellentie perfectionum siue perfectiones in diuina essentia existentes sunt attributa. Patet quia alique sunt perfectiones in diuina essentia puta idee asininitatis: leonita tis lapideitatis et huiusmodi. Ticet secundum quid sint perfectiones: tamen ita quod non sunt attributa nec predicabilia de deo. Non enim melius est simpli citer habere per modum rei intrinsece asininitatem leonitatem etc. quam non habere. Sed hoc est de ratione attributorum. Ut patet supra § ii. hoc eodem ca

12

¶ Ad hoc vide etiam vbi Perfectio. §. iii. cum sequentibus.

13

¶ Ex istis infertur secundo quod superexcellentie perfectionum que sunt de essentia divine substantie non sunt proprie attributa. Unde nec substantiam diuinam dicimus attributum diuinum sed fundamentum attributorum diuinorum. Nam Damascenus libro i. c. iiii. dicit. S bonum: iustum: sapiens et huiusmodi in deo dicimus non naturam sed ea que sunt circa naturam Ratio. quia natura est fundamentum substantia le. Sed attributa modo accidentali de illa dicum tur. Infertur etiam tertio. quod differentia est inte Ideam in deo et Scientiam vel Sapientiam quia idee sunt rationes cognoscendi et operandi creaturas. Sed scientia vel sapientia sunt at tributa. quia de diuina essentia predicabilia. Hec Richardus.

7

14

¶ Quot modis dicitur attributrim diuinum. Respondetur secundum Theolo. communiter quod quattuor modis. Sicut quadrupliciter accipitur attributum ad propositum. Primo largisme scilicet pro omni praedicato etiam quiditatiuo de deo vt sunt deus: substantia: spiritus: ens et huiusmodi que predicantur de deo essentialiter. Et sic accipiendo non dicitur attributum diuinum vt loquimur de attributo in proposito. Secundo accipitur minus large scilicet pro omni secundaria perfectione. non quiditatiua sicut sunt in finitas: eternitas: necessitas etc. Et sic dicitur proprie attributum. Tertio accipitur adhuc strictius pro se cundaria perfectione ex creaturis deo attributa Ut sunt scientia: sapientia: bonitas etc. Et sic magis proprie dicitur attributum apud tbeologos. Quarto accipitur appropriate siue pro appropriatis scilicet personis tribus sicut exempli gratia. Potentia appropriatur vel attribuitur deo patri Sapientia filio. Bonitas vel amor spiritu sancto etc.

8

15

¶ Utrum semoto omni opere intellectus distinguantur perfectiones attributales tam inter se. quam a diuia essentia: et quomodo distinguuntur. Ad id notandum secundum Scotistas communiter. Quod aliquorum theologorum opinio est vicem. Thome Rich. Gotfridi. Henrici de Gandauo et plurium quorumdam dicentium. quod inter attributa est distinctio tantummodo per actum in tellectus siue rationis. et per actum inquam intellectus vel nostri. Ut posuit sanctus Tho. vel per actum intel lectus diuini. vt posuit Hericus etc. vel vtriusque secundum alios. Sed ista opinio non valet: quia quilibet intelligens talia attributa in deo. Sequitur quod intelligeret falsa: cum in re nulla esset distinctio. Et tamen in suo intellectu ipsa distingueret. Ideoque verior est opinio Scotistarum dicentium. quod diuina attributa secluso omni negocio intellectus distinguuntur ex natura rei a se et a diuina essentia. Probatur: quia illa distinguuntur ex natura rei quibus ex natura rei competunt extrema contradictionis. Patet per primum principium. scilicet De quo libet affirmatio vel negatio et de nullo simul.

16

¶ Sed sic est de diuina essentia et attributis. Quia secundum Dionysium Essentia diuina est radix diuinarum perfectionum. Attributa vero non sunt ra dix. Item essentia diuina est obiectum primarium Sed attributa non. Item intellectus diuinus intelligit mala: sed voluntas diuina non vult mala. Ecce contradictoria verificantur de eadem essentia diuina. vt patet. Sed quoniam contradictoria non possunt verificari de eodem secundum rem. Et omnino secundum idem. Oportet ergo verificari non secundum idem et per consequens. Ibi est distinctio ex natura rei. Preterea. Quecumque sunt distincta su is formalibus rationibus et diffinitiuis: vbicum que sint ibi distinguuntur. Sed attributa diuina puta bonitas: sapientia: potentia etc. distincta sunt rationibus diffinitiuis formaliter. ergo sequitur quod etiam in deo distinguantur. Ticet non essentialiter tamen formaliter ex natura rei. Denique probatur sic. Illa distinguuntur ex natura rei in quibus extat beatitudo dei. Et patet. quia deus non est beatus tantum ex actibus rationis. Sed quia in intellectione diuine essentie et dilectione vel volitione est diuina beatitudo. ergo ista distinguuntur in deo non tantum ratione sed ex natur rei. Ista autem Minor nota est etiam cum Philosopho xi. Metaphysi. qui dicit quod deus est intelligens semper actune videatur se habere ad modum dormientis. Et concludit quod in intellectione es optimum eius. Et sic patet questionis solutio

17

¶ Sed qualis sit ista distinctio ex natura rei. et quomodo differt a distinctione reali. Uide infra vb de distinctione. Ad hoc etiam pro confirmatione est: quia si inter attributa nulla esset distinctio er natura rei. scilicet in deo. Tunc sequeretur quod cognito vno attributo omnia alia simul cognosce rentur. Et sic superflueret inuestigatio sanctorum et theologorum et philosophorum qui inuestigarunt plures perfectiones attributales in deo etc. Ad idem vide infra subsequenter. §. x. et. xi.

9

18

¶ An ista attributa diuina sint nnita aut infinita etc. Respondetur secundum Guill. Scotis. super i. dist. viii. quod sunt infinita in entitate sed finita in numero cum in eis sit ordo sicut et est in personis diuinis. Nimirum secundum eundem ibidem probabiliter videtur quod primum attributum est diuinus intellectus. Secundum est voluntas. Tertium est habitus. scilicet sapientia scientia: bonitas: potentia et alia huiusmodi etc

10

19

¶ Quomodo attributorum plura litas et distinctio stare potest simul cum simplicitate summa in vnica essentia diuina. Respon detur secundum Guill. super primo dist. viii. quod distinctio ex natura rei non repugnat simplicitati diuine. quod patet primo quia persone divine sunt distincte ex natura rei et tamen sunt cum simplicitate diuine essentie. Secundo quia relationes divine et personales sunt distincte er natura rei: alioquin non constituerent distincta ex natura rei: et tamen stant cum ista simplicitate. Tertio quia ex natura rei essetia est communicabilis. Relatio autem incomcabilis quod non potst esse nisi ibi sit distinctio ex nata rei: semota etiam operatione intellectus. Nota autem quod deus est immensus: ideo dicitur omne ens aut eminenter aut formaliter aut virtualiter. propterea nihil potest deo aduenire vnde perficiatur. Unde Dionysius de diui. nomnibus dicit. Deus in vna exi stentia omnia prefert. Non quidem hoc est vel hoc non est sed omnia est vt omnium causa. Unde alis distinctio ex natura rei non inconueniens est psi deo: quia est absque detrimento simplicitatis eius sicut et trinitas personarum. Unde Augus lib. iii. contra Maximum dicit. Si potes deum intelligere magnum bonum et sapientem sine compositione quomodo non potes intelligere patrem filium et spiritum sanctum in vna simplici essentia. Hec ille Ad hec vbi Simplex. §. vii. viii. ix.

11

20

Sed an attributorum in deco distinctio intelligenda sit per positionem vel per abnegationem. Respondetur secundum Scotorelis. su per primo dist. viii. q. iiii. Et Guill. supra quod ista distinctio er natura rei potest vocari modalis vel formalis non est intelligenda per positionem sed per abnegationem inquantum hoc formaliter non est illud. Et hoc sentire videtur est doctor sub tilis dicens. Quod de attributis diuinis melius est vti illa necatiua. scilicet Non sunt eadem quam distinctum etc.

21

¶ Unde nota secundum Guil. qui inducit Fran. ciscum de Maronis super primo dist. viii. q. ii Quod non identitas precedit distinctionem sicui magis commune minus. Nam ponit signa sic: Capiamus enim aliqua duo. Puta humanitatem et equinitatem. In primo signo considerantur tantummodo vt ipsa sunt. Iuxta illud Auicem. Humanitas est tantum humanitas: et equinitas est tantum equinitas. In secundo signo considerantur vt sunt non eadem. In tertio vt sunt distincta et sic precedit non identitas tanquam magis commune distinctionem. Unde omnia distincta sunt non idem sed non econuerso. Chimera enim et homo non sunt idem et tamen non distinguuntur: quia distinctio presuponit extrema. Sic in diuinis sapien tia et charitas in primo signo considerantur inquantum ipsa sunt pure. In secundo inquantum sunt non eadem formaliter sed antequam in tertio signo veniat distinctio occurrit infinitas que omnem tollit distinctionem realem: sed permittit forma lem. Et sic patet quod ibi est distinctio formalis vel modalis ex natura rei. Hec Guill. vbi. supra.

12

22

¶ Que est prima distinctio in di uinis ex natura rei. Respondetur secundum Guill. vbi supra. Quod prima distinctio in diuinis ex natura rei est modalis. Nam per prius comparatur es sentia diuina ad suam infinitatem que est modus eius quam ad attributa: quoniam attributa pul lulant a diuina essentia per infinitatem ex qua omnis perfectio ponitur in deo sine omni limitatione. Secunda est formalis distinctio attributorum inter se et cum diuina essentia. Tertia est realis personarum adinuicem quia persone. divine sunt distincte realiterclicet non essentialiter) que distinctio est ex natura rei. Et hac ambas pdictas praesuponit. et sic patet. Hec Guil. De huiui modi distinctione in diuinis plura vide latius infra vbi De distinctione et eius modis.

13

23

¶ Sed quomodo dicitur iter ab tributa diuina esse distinctio formalis ex natura rei. Cum Augustinus lib. de triplici habitaculi. dicati quod sapientia in deo non est magis sapientia quam bonitas. ergo sunt idem ex natura rei. Respondetur secundum Scotorelis. eadem dist. viii. et Francis. concor. quod hec distinctio er naturarei potest esse dupliciter. scilicet. Fundamentaliter et formaliter. Dictum autem Augustini et aliorum consimilia: intelligenda sunt quod sunt idem fundamentaliter licet distinguuntur formaliter.

14

24

¶ Si adhuc obiiciendo queras Huiusmodi formalitates accipiendo in suis precisis rationibus: aut sunt res aut nihil. Si nihil ergo nullam faciunt distinctionem. Si autem res ergo in deo erunt plures res attributorum plurium et sic deus non est simplex. Respondet idem Scotorelis. quod sunt res. Nec valet conse quentia: quod ergo erunt plures res in deo. imo est fallacia a secundum quid ad simpliciter: arguere ex plu ribus modalibus plures res simpliciter. Nec obstat simplicitati dei vt patuit supra.

PrevBack to TopNext