Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Distinctio quales habet modos vel quot
1
DIstinctio quales habet modos vel quot. Notandum secundum Guill. di. viii. primi. quod tres ternarii. hoc est nouem sunt modi distinctionum semper ascenden. ad maiorem et clariorem distinctionem quos scire vtile est pro Theologia
¶ Prima dicitur distinctio rationis simpliciter. quia est ens rationis tantummodo. Est enim in intellectum secundum conceptum tantum. Sicut inter negatio nes et priuationes ac relationes rationis. Et inter dif finitionem et diffinitum. Et inter varios modos significandi: vt cursus et currere. Hec autem distinctio est quasi quoddam commune vniuocum distinctioni ex natura rei et distinctioni rationis ratiocinantis. Quia ratio aliquando accipitur pro ratione quiditatiua. Aliquando pro actu intellectus
¶ Secunda distin ctio dicitur rationis ratiocinantis. Que est distinctio facta opere intellectus ex parte rei se tenens sicut est distinctio inter abstractum et concretum sicuti est homo et humanitas. Album et albedo et huiusmodi
¶ Tertia dicitur distinctio er natura rei quae est secluso quocunque opere intellectus sicut est inter subiectum et passionem eius vt homo et risibile etc. Item secundum Fran. maro. Talis est distinctio inter personam et re lationem et essentiam vel etiam inter proprietates eiusdem persone vt sunt generatio et paternitas in patre Idem ponit di. xxxiiii. pro regula quod illa ex natura rei differunt necessario que recipiunt praedicationem contradictoriorum Exemplum. essentia est communicabilis et per sona est incommunicabilis ergo etc
¶ Quarta distin ctio dicitur modalis que est mooorum diuersorum ad inuicem vt infinitatis cum finitate. aut modorum cum quiditate vt infinitatis cum deitate Et deitatis cum paternitate concorditer secundum Guil. et Fran. maro. Quinta dicitur formalis que est quiditatum adin uicem sicut inter rationem iusticie et misericordie et etiam inter attributa diuina inter se. ac etiam cum di uina essentia. Ut patuit. supra. c. Attributa diuina. §. viii. x. et. xi. Item Fran. maro. concor. dicit quod forma lis distinctio est que inter duas quiditates vel formalitates aut secundum Scotum inter duas realitates Nam secundum ipsum Scotum realitas idem est quod Formalitas § De Formali distinctio ne plura infra. §. iii. hoc eodem capulo.
¶ Sexta dicitur realis que est rerum ad inuicem puta inter duas res. Et talis distinctio ponitur inter personas diuinas patet infra e. § ii.
¶ Septima distinctio dicitur essentialis que est inter duas essentias existentes. hoc est quando distincta differunt et in quiditate et in existentia vt Sortes et plato.
¶ Octaua dicitur se totis subiectie quando vnum secundum se totum habet locum sub iecti. Reliquum vero accidentis. Isto modo distinguuntur noue predicamenta a substantia
2
¶ Qualis distinctio dicitur illa que est inter personas diuinas: Respondetur brevi ter secundum Guil. ibidem quod est distinctio realis non tamen essentialis. quia essentia est eadem. Treo autem persone sunt tres res vt Magister dicit di. xxv. primi Et Augu. de doc. christiana dicit quod pater filius et spiritus sanctus sunt tres res quibus fruendum est quia nos beatos faciunt Et quoniam distinctio realis est rerum ad inuicem ergo habetur propositum Item secundum Guil. quia ex natura rei differunt ipse persone non tantum simpliciter sed et modaliter et formaliter ac per consequens reali ter sed non essentialiter Item ratio secundum Lyram su¬ per Ioan i. quia in diuinis productio fit per actum realem. Oportet ergo inquit quod inter personas sit distinctio realis per proprietates incommunicabiles cum sint subsistentes. Hec ille. Et sic patet.
3
¶ Que requiruntur ad formalem distinctionem: Respondetur breviter secundum Scotorelis. super primo dist. xxxiii. et. xxxiiii. q. i. quod ad hoc vt aliqua formaliter distinguantur quinque requirut
¶ primum quod vnum non sit in alio sicut in potentia materiali. Ideo actus et potentia passiua non formaliter distinguuntur. Ut dicit idem Sco torelis. Secundum quod vnum non sit in alio virtualiter quia alia est continentia virtualis: alia formalis. Exemplum de ca lore qui est in sole virtualiter non formaliter. Tertium quod vnum non sit in alio sicut in quodam confuso. Exemplum de singulari in vniuersali. Quartum quod vnum non sit in alio totaliter. Exemplum de parte in toto puta manum in corpore Quintum quod vnum non includatur in conceptum quiditatiuo alterius. Nam si includitur non distinguitur forma liter ab illo. sicut animal includitur in homine: sed non econuerso. Ideo distinguitur formaliter animal ab homine: sed homo non differt formaliter ab animali etc.
4
¶ An distinctio talis facit aliquam compositionem in diuinis: Et arguitur quod sic. quia res et res faciunt compositionem. In diuis autem sunt tres res per te formaliter et realiter distincte ergo etc. Respondetur secundum Sco torel. supra. quod est dato quod res et res faciant compositionem Tamen res non facit compositionem cum modo formali sed pro prietas dicit modum formalem. Essentia autem dicit rei ergo non facit in deo compositionem talis distinctio. Quod patet quia eque simplex est tota trinitas sicut quilibet perso na. Item pr est simplicissimus. Et tamen in patre sunt distin cte proprietates scilicet generatio et spiratio actiua etc. ergo De hoc supra Deu esse. §. xvii.