Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Intellectus
1
INtellectus et in telligentia vnde et quibus modis dicitur Nota secundum Guil. in primo di. iii. parte ii. arti. i. Intellectus dicitur ab intus et legens. quasi intus legens. Sicut enim sensus ad exteriora occupatur. sic intellectus intus vel interioribus vacat.
¶ Sed et nota quod intellectus multipliciter dicitur. Uno modo prout est vnum donum spiritus sancti Esai. Requiescet super eum spiritus sapientie et intellectus. Et sic capitur intellectus secundum Lyram pro donc a deo infuso quo perficitur speculatiua ratio ad apprehensione veritatis: sicut ratio practica habet perfici in apprehensione veritatis per donum con silii. Et ratio speculatiua. perficitur ad recte iudicandum per donum sapientie. Practica vero ad recte iudicandum perficitur per donum scientie et tc. Secundo modo dicitur intellectus noticia principiorum. De quo philosophus vi. Eth. dicit quod intellectus est habitus principiorum sue per se nota habentur statim cum ab intellectu percipiuntur vt quod omne totum est maius sua parte. Tertio modo intellectus accipitur pro actu intelligendi sicut cum dicitur. Hic est intellectus meus vel tuus. Quarto capitur pro potentia intellectiua anime etc. Et de intellectu hoc modo capiendo pro potentia anime agemus lib. ii
2
¶ Sed de diuisione intellectus fiota secundum e. Guil. ibidem quod iuxta Alexan. et Theophrastum Peripateticos: Intellectus diuiditur in tres. scilicet In intellectum agentem. In potentialem. Et in speculatiuum. Et nota quod intellectus agens se habet ad modum lucis. Sed possibilis seu potentia lis se habet ad modum perspicui simplicis. Specu latiuus autem intellectus se habet ad modum perspicui ia illiu strati. Unde secundum eosdem duo primi scilicet Intellectus agens et potentialis vel possibilis sunt vnum per se. sed tertius intelle ctus est vnum per accidens. Et sic patet. Hec ibi.
3
Item de intelligentia. Nota secundum e. Guill. supra parte. iii. ari ist quod intelligentia dicitur tribus modis. Uno modo vt intelligentia diuiditur contra intellectum. Et sic Aug. lib. de spiritu et anima dicit. quod in patria intellectus vertetur in intelligentiam et intelligentia in deum. Unde isto modo intelligentia est quedam por ciuncula anime qua in quiete summo bono inheremus. In de est quod Angelici spiritus intelligentie nuncupantur. Secundo modo dicitur intelligentia vt condiuiditur voluntati. Et isto modo loquuntur philosophiponentes duas potemtias non alligatas organis in operado scilicet itellectum et voluntatem. Et sic capitur cum dicitur quod in mente seu intelligentia hominis imago consistit trinitatis. Tertio modo dicitur intelligentia vel capitur pro ipsamet intel lectiua potentia vt informata est actu intellectionis Et isto modo assignatur ab Aug. x. de trinitate secunda pars imaginis. sic etiam. ix. de trinitate dicit quod in his tribus imago trinitatis consisti scilicet In mente accipien do nente pro memoria: quia mens a meminisse desnco dit. Et in noticia. hoc est in intelligentia et in amore vel voluntate etc. Hec ex Guill.
4
¶ Utrum in deo sit intellectus for maliter: Ad hoc respondetur secundum Fran. maro. in confla super i. dist. xxxvi. q. i
¶ Primo notan quod opinio fuit aliquorum vt sentit Tho. et super i. dist. xxxv. vice quod in diuinis non est potentia intellectiua aut aliquio ne habens per modum habitus sed tantummodo per modum actus intelligendi: ita vicem quod deus intelligere dicatur prout intelligere est quoddam subsistens. Et hec opinio est satis probabilis tali ratione. Quia omnis po tentia cum sit per actu perfectibilis semper dicit imperfecti onem sicut materia. ergo non est in deo Sed argumto Constat quod intellectus est perfectio simpliciter. ergo sequitur quod est in deo formaliter etc.
¶ Secundo ergo nota secundum e. Fran. vbi. supra. quod sicut in creatura sunt quattuor mo di perfectionum intellectualium vice. Potentia: habitus species et actus intelligendi ita in diuinis primo pe nitur intelligere. Et secundo ponitur sapientia. Tertie actus intelligendi. Quarto ponuntur loco specieri exemplaria scilicet Idee. Amotis omnibus imperfectio nibus quas habent in creaturis quae per accidens eis competunt etc. Ad euidentiam tamen fundamenti oppositi. Tertio nota secundum et Fran. Intelligendum est inqui quod quadruplex est potentia quantum ad propositum spe ctat. Una quidem productiua. Alia factiua. Alia ope ratiua. Alia receptiua. Potentia autem productiua abstrahit a factiua et ideo in diuinis est ad intra prima: scilicet productiua. sed non est secunda scilicet factiua quia in altero extremorum. hec secunda includit imperfectionem. Et eodem modo potentia operatiua abstrahit a receptiua. Sicut ci productum se habet ad factionem: ita operari ad recipere. Ideoque licet in creaturis operari id est intelligere non sit nisi actum recipere. Unde. iii. de anima philosophus ait. Intelligere est pati eo quod oportet intelligentem phantasmata speculari. Sed tamen non sic est in diuinis quia deus nudam essentiam suam intelligit. Unde ficut in diuinis produci est sine fieri. Ita operari iest intelligere est sine recipere: sed solum est in se formaliter actum habere. Et talis potentialitas abstrabit a materiali¬ tate et ab omni imperfectione. Et ideo poni potest in deo. Hec Fran
5
¶ An in deo sit intellectus agens Ad hoc respondendo Fran. maro. vbi supra inducit plures opiniones.
¶ Primo namque aliqui inquit dicunt quod intellectus agens non ponitur nisi in anima cor pori coniuncta. Ratio: quia intellectus agens non habi aliquam operationem nisi secundum quod irradiat super phantasmata. Tertum est autem quod propter hunc actum non debet poni in deo. Nec in angelis nec in anima separata eo quod ista non intelligant per phantasmata et per consequens intellectus irradiatio super phantasmata non est eis necessaria ergo etc
¶ Secundo aliorum opinio est quod exquo intellectus agens non solum habet irradiare super phantasmata. sed etiam intellectum possibilem illustrare qui se habet per modum diaphani obscuri naturaliter. Ideo isti dicunt quod non solum in anima cniuncta corpori sed etiam in anima separata est intellectus agens eo quod intellectus possibilis istam obscuritatem retinet etiam post separationem. In angelis autem et praeserti in deo non est quia nulla obscuritas est ibi.
¶ Tertia opinio est quam tenet idem Fran. tamquam magis vera vt videtur. scilicet quod in angelis Et etiam in deo ponendus est formaliter intellectus agens. Et huius vt dicit est ratio: quia hoc dicit perfectionem cum sit productiuus. Nam nobilissima potentiarum intellectiuarum est intellectus agens quia Aug. lib. de trinitate ponit quod homo secundum ipsam potentiam nobilissi mam factus est ad imagine dei. Et sic intellectus agens videtur poni intra rationem imagis: hinc est ergo quod in angelis et in deo eminentissime debet poni Confirmatur quia intellectus agens non ponitur nisi ad producendum verbum vel noticia sicut intellectus possi bilis ponitur ad ipsum formaliter recipiendum. Quia. iii. de anima dicitur quod intellectus agentis est omnia facere sicut possibilis omnia fieri. Talis autem productio verbi po nitur in diuinis ergo inquit Fran. istam opinionem teneo quia videtur magis vera. Hec Fran.
6
¶ Qualiter ergo in deo ponitur intellectus agens: Sciendum est secundum e. Fran. ibidem. q. i. et ii. similis colligendo
¶ Primo prinotando quod in nobis ponuntur due nature intellectus nostri vel duo actus intellectus: quarum vna est natura actiua. et alia passiua. Nam intellectui agenti competit agere: et repugnat passibilitas. intellectui autem possibili competit passibilitas. Unde quia in nobis intelligere est pati vt dicitur. iii. de anima. ideo intelligere et cogitare secundum omnes doc. conuenit ex na tura rei ipsi intellectui possibili: hoc autem non conuenit intellectui agenti. sed solum conuenit ei intellectionem facere secundum multos doctores scilicet actuando speciem intelligibilem et immutando intellectum possibilem: eidem aliquid imprimen do ac sic cau sando actum intelligendi. Unde philosophis iii. de anima dicit quod intellectus agens est vt lumen quia sicut lumen facit colorem visibile in potentia vt sit actu visibilis. Sic intellectus agens intelligibilia n potentia facit actu intelligibilia et esse intellecta Hec ille scilicet philosophus. Propterea intellectus agens ab actione denominatur quia imprimere et actuare est quoddam: agere. Sed intellectus possibilis a passione denominatur Et sic distinguuntur formaliter per actiuum et passiuum tamquam per differetias oppositas sed non sic est in deo etc. Secundo ergo nota iuxta e. Fran. quod quia in deo nul la est vel potest esse passio: ideo aliter est in eo quam in nobis. Unde in deo non ponitur passio aliqua. sed bene ibi ponuntur duo quorum vnum est productiuum verbi scilicet intellectus agens. Et reliquum operatiuun scilicet intellectus possibilis: quia intelligere et cogtare est ipsius intellectus possibilis vt dictum est
¶ Tertio ergo nota secundum eundem Fran. quod nec in tellectus vt perficiens: nec intellectus vt mouens nec intellectus vt causans actum intelligendi: po nitur in deo. licet in creatura inueniatur habere illa sed precise ponitur in deo vt producens ipsum verbum per modum intellectus: ergo oportet quod ibi sit intellectus productiuus formaliter scilicet intellectus agens etc. Hec ex Fran.
7
Utrum intellectus possibilis sit formaliter in deo: Respondet ibidem Fran. maro. quod licet inquit aliqui dicant quod non: eo quod imperfectionem dicit sicut materia sensibilium.
¶ Sed contraquia nobilissima potentia est deo attribuenda. In tellectus autem possibilis est huiusmodi quia ipse beatificabilis est quoniam ipse immediate attingit deum et obiectum beatificum. non autem agens. Nam intellectus agens nullo suo actu attingit obiectum beatificum immediate. cum omnis sua operatio sit respectu alicuius creati. Nihil enim agit circa obiectum sed circa intellectum possibilem Toncluditur ergo quod in deo est intellectus possibi lis
¶ Ad idem alia ratio est quia deus est formaliter intelligens sed nil formaliter intelligit nisi in se habeat formaliter intellectum possibile cuius est intelligere. Quia sicut ad voluntatem partinet vello ita ad intellectum possibile partinet intelligere. quamuis ad intellectum agentem partineat facere huiusmodi intellectionem. ergo sicut deo attribuitur voluntas ad quam partinet velle: eodem modo deo attribuitur Intellectus possibilis ad quem partinet intelligere.
¶ Confirmatur: quia sicut ad intellectum agente partinet dicere sic ad possibilem partinet intelligere: sed multo perfeetius est intelligere quam dicere. Imo intelligere dicit perfectionem simpliciter sed dicere non: ergo deo attribui tur intellectus possibilis sicut et agens. Preterea n quocumque est sapientia: ibi est fundamentum sa pientie: sed in deo est sapientia. Et intellectus pos sibilis est eius fundamentum quia ipsius est reci pere et retinere noticiam. ergo sequitur conclusio vera. scilicet quod intellectus possibilis secundum suam rationem formalem est in deo. Hec ex Fran.
8
¶ Sed quo ponitur in deo intel lectus possibilis cum sit passiuus: Nota secundum eundem Franciscum supra quod intellectus possibilis in creaturis habet quadruplicem habitudinem secundum quam potest quadrupliciter considerari. Primo enim est vt passiuus respectu intellectus agentis. Setundo. Ut receptiuus et vt sic comparatur ad species habitus et actus vt sibi inherentes. Ter tio inquantum operatiuus vel intellectiuus et vt sic respicit actum intelligendi sicut fundamentum Quarto vt fundatiuus tantummodo non vt ope ratiuus actu. Isto modo respicit virtutes intellectuales scilicet Sapientiam: scientiam et huiusmodi iptas enim fundare: non est operari actu nec per hoc quod sunt in aliquo dicitur illud operans sed habens denominationes suas sibi competentes vt scilicet dicatur sapiens et sciens etc
¶ Modo due prime habitudines conueniunt intellectui creato possibili inquantum est limitatus. Quia pa ti et recipere sunt signa imperfectionis. Alie vero due conueniunt sibi inquantum est talis potentia hoc est inquantum est intellectus possibilis. Et ideo et sic scilicet secundum istam duplicem habitudinem poni tur in deo. Dicitur enim deus operari vel intelli gere ex eo quod intellectus eius habet in se formali ter intellectionem. Et dicitur sapiens quia habet in se formaliter sapientiam diuinam. Hec ex Fran.
9
¶ Utrum diuinus intellectus pos sit plura intelligere quam intelligat? Respondetur summatim secundum Franciscum ea. dist. xxxvi. q. iii. quod repectu necessariorum qualia sunt diuina: non potest lura intelligere. cum naturali necessitate feratur in omnia talia. Sed respectu contingentium di co inquit quod sicut voluntas diuina potest plura velle quam velit eo quod potest plura facere que non facit. vel pauciora etiam potest quam facit Sic dico de intellectu diuino vel scientia eius. Unde sicut vo untas diuina potest augeri vel minui sic notitia de futuris contingentibus. intelligendo de noticia visionis et approbationis. non tamen ex parte dei sed sine mutabilitate scientie et volun tatis in deo. Ut patet per Magistrum dist. xxxix. Non sequitur ergo ex hoc quod deus possit esse veb esset mutabilis. Sed talis mutatio augmenti el diminutionis possibilis est ex parte creaturarum quia solum est productio vel mutatio talium obiectorum in esse volito vel cognito que incipit vel desinit sine ipsa mutatione diuina sicut productio in esse existentie incipit sine aliqua mutatione diuina: cum ipse deus ab eterno sciuit se sic velle et operari vel non operari pro isto tempore. Et de hoc latius patebit vbi de Sci entia dei. §. xvi. xviii.
10
¶ An primum obiectum diuini in tellectus sit ipsa essentia diuina? Respondetur secundum eundem Fran. vbi supra. per conclusionem quod sic. Et dicitur primum obiectum. Primo quide primitate ade quationis. sicut habere tres angulos triangulo primo conuenit quia adequate. sic diuina esse tia dicitur primum obiectum intellectus diuini: quia sic ei est adequata quod non potest habere actum aliquem qui non terminetur primo ad essentiam diuinam. Secundo dicitur primum obiectum prius mitate perfectionis. Quia essentia diuina est perfectissimum obiectum inter omnia illa in que potest tendere intellectus diuinus: et in ea relucent omnia. ¶ Tertio est primum obiectum primitate intuitionis Quia ipsa primo est intuita ab eterno in qua videntur omnia a deo. Intuitiua autem cognitio est simpliciter prima vtpote immediata. Hec Fran.
11
¶ Utrum intellectus diuinus intelligat discursiue enunciabilia componendo vel diuidendo: Ad hoc primo nota secundum Richar. de media villa super lib. iii. dist. xiiii. arti. iiii. q. i. quod deus vnico simplici verbo dicit et vnico actu in telligendi intelligit propositiones affirmatiuas et negatiuas. Non autem componendo vel diuidendo intelligit illas. Unde quamuis formationem syllogismorum et discursum intelligat optime: non tamen intelligit discurrendo vel syllogit ando. Ratio quia intelligere discurrendo et ratiocinando deuenire in cognitionem: est imperfectionis cum sit intelligere vnum per aliud: ergo non potest conuenire deo. Unde Dionysius. vii. ca. de diui nomnibus dicit. Quod beati angeli simplas et beatas habent intelligentias. ergo simplici aspectu intelli gunt. Et a fortiori anima christi quamuis incompara biliter inferiori modo quam deus
¶ Secundo nota et eodem Rich. ibidem. Et etiam super primo dist. xxxviii q. iiii. concor. Tho. simul colligendo quod quamuis deus et etiam angeli ac anima christi non intelligant discurrendo vt praedictum est tamen intelligunt compositionem et diuisionem et enunciationem ac sylloginationem et modum eorum. Nam deus affirmando vel negando multa praedixit per pophetas. Et hoc est componere praedicatum scilicet cum subiecto vel diuidere a subiecto. Et sic patet quod intelligat compositionem et diuisionem. tamen huiusmodi non intelligunt componendo vel diuidendo quia intelligere componendo est primo intelligere sub iectum per se et postea per alium actum intelligere praedi¬ catum ac postmodum ita componere in enunciatione vel propoatione et tandem ex propatinibus syllogitare et concludere. Unde deus et praedicti dicunt hominem esse animal vno actu simplici intellectualiter. Et vno eodem actu simplici dicunt hominem non esse asinum: quod nobis non est possibile propter debilitatem intellectus nostri et claritatis eius modicitatem. Ut latius patebit aliis libris sequentibus
¶ Tertio ergo nota conclusionem ex ipsis praedictis docto. quod deus intelligit et prescit omnia enunciabilia et omnia futura. Non per discursum nec componendo aut diuidendo sed vnico simplici intel ligendi actu. Sicut ei deus intelligit et scit materialia per modum immaterialem: ita scit omnia et compositionem et diuisionem per actum intelligendi simplice: Nec tamen componit nec diuidit. scit tamen compositionem et diuisionem etc. Hec ex praedictis.
12
¶ Sed difficultas oriter ex dictis phocpi i. Peri her. dicentis quod veritas et falsitas sunt circa compositionem et diuisionem. Quomodo ergo potest veritas sciri non componendo vel diuidendo. Ite. iii de anima dicit idem quod quando intellectus intelligit affirmationem et ne gationem fit quedam compositio et diuisio. Si ergo in intellectu dei nulla est compositio vel diuisio quomod cognoscit enunciabilia etc. Respondetur secundum praedictos Rich. et Tho. e. dist. xxxviii. primi. quod hec dicta philosop et similia intelligenda sunt quo ad nostrum intellectum referendo non qui ad diuinum. Quia intelligere in no pis est dicere componendo et diuidendo. scilicet dicere Hoc est hoc. puta iusticia est bona Uel Hoc non est hoc. puta iniusticia non est bona. Et sic est in vnum redigere seorsum intellecta. Sed deus quamuis dicat quod iusticia est bona: et iniusticia non est bona tamen hoc non dicit redigendo seorsum intellecta: sicut nos facimus sed omnia per suam essentiam quae est simplici sima et per vnum actum simplicissimum intelligit non tamen componit nec diuidit. Sed sicut cognoscedo esse tiam suam cognoscit omnem rem: ita cogscendo esse suum cognoscit esse cuiuslibet rei. Quia esse suum non est aliud ab essentia sua in qua relucent omnis vt in causa tam affirmationes quam negationes etc. Hec ex predictis docto.