Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Negatio

1

1

NEgatio secundum doctore subtilem in primo dist. xxiii. in solu tione secundi dubii. Et post eum Guil. e. primi dist. xxviii. tripliciter capitur. Nam prima dicitum negatio extra genus scilicet que omnem negat entitatem Et nil funditus ponit de qua est primum principium scilicet De qualibet affirmatio vel negatio et de nulo ambo simul. Secunda dicitur negatio priuas et est illa que aliquid negat ab aliquo. ponit tamen apti tudinem ad essendum. et sic pater in diuinis non dicitur ingenitus. quia non habet aptitudinem vt gignatur. Tertia dicitur negatio in genere et est illa que aliquid ponit in quo fundatur. differt tamenm a negati one privante. quia non ponit aptitudinem. Isto modo pa ter bene dicitur ingenitus vt patuit supra Ingenitum etc. §. i. et. ix. clarius.

1

2

Notio quid sit no ta secundum Guil. in primo dist. xxvi. quod no tio a nosco noscis dicitur. quia notiones faciunt nos venire in cognitionem diuinorum. vnde secundum Boetium. Notio communiter accipiendo est sim plex conceptus mentis quo res cognoscitur. Sic autem non accipitur in diuinis Sed proprie secundum quod est in diuinis sic dicit formam relatiuam secundum quod est princi pium innotescendi personas diuinas. vnde notio proprie est formale principium cognoscendi personas etc. Hec theologi communiter.

2

3

¶ Quot modis capitur notio Re spondetur secundum Guil. suser quod tripliciter.

4

¶ Uno mo¬ do communiter pro omni manuductiuo nostri intellectus in cognitionem diuinorum. Isto modo sunt infinite notiones. quia quelibet creatura potest nos manuducere in generali ad cognoscendum deum. et sic antiqui doc. ponebant notiones infinitas sed nimis improprie

5

¶ Secundo modo dicitur notio improprie secundum numerum diuinarum personarum accepta ita quod sicut tres persone sunt note. sic tres sunt notiones quibus noscuntur scilicet ingeneratio in patre. et genera tio in filio. et processio in spiritu sancto. Sicut dicit Damasce. lib. i. c. viii. Omnia inquit in diuinis sunt vnum praeter ingenerationem generationem et processionem. Et isto modo acceperunt antiqui quidam doctores notionem sed adhuc improprie etc.

6

¶ Tertio modo notio capitur proprie. et sic dicitur quelibet diuina originatio siue dicatur negatiue sicut innascibi litas siue affirmatiue sicut cetere notiones Ponum tur enim a magistris communius tantum quinque notiones proprie. et sic ordinatur quod tres sunt in patre. scilicet imnascibilitas et generatio actiua et spiratio actia. Iem due sunt in filio. scilicet generatio passiua. et spiratio actiua. Denique vnica ponitur in spiritu sancto. scilicet spiratio passiua.

7

¶ Ad hec plura vbi Ingenitum.

3

8

¶ An notio et relatio et proprietas differant in diuinis Respondetur secundum Guil. supra et Tho. in scripto primi e. dist. vi. q. v. quod ista tria praedicta sunt idem re. sed differut rone in hoc quod relatio dicitur relatiue ad suum terminum vel obiectum Sed proprietas dicitur inquantum constituit personam. Non tio vero dicitur inquantum ducit in cognitionem persone divine. Exemplum. paternitas dicitur relatio secundum quod ad filium refertur Et dicitur proprietas inquantum soli patri conuenit. Sed dicitur notio inquantum notificat patrem etc.

4

9

¶ Quid ergo etiam de numero prorietatum et relationum: Respondetur secundum Rich. e. di. Et Tho. ac Aureo. aliosque communiter. quod quamuis notiones sint. v. vt patuii. §. ii. Ueruntamen ex eisdem quiquam notionibus tres dicuntur proprietates personales eo quod personas constinunt et eas proprie distinguunt. puta paternitas et fliatio et spiratio passiua siue processio. Alie autem due sunt proprietates persone sed non dicuntur proprieates personales. puta innascibilitas et communis iratio. Ratio huius est. quia proprietas personalis est illa que vni soli persone conuenit. et eam ab otani alia persona distinguit. sicut paternitas filiatia etc. Sed innascibus litas licet sit proprium persone patris. Et similiter con munis spiratio. Tamen non proprie et simpliciter dicuntur proprtetates sed secundum quid scilicet inquantum non conueniunt omnibus tribus. sed tantum duabus. puta in nascibilitas conuenit patri et etiam spiritui sancto: ad cipiendo innascibilitatem communiter. et communis spiri ratio conuenit patri et filio. ergo etc.

10

¶ Ad hec etiam vbi Proprietas. §. iiii.

11

¶ Relationes vero sunt tantum quattuor. Quia vna est patris ad filium scilicet paternitas. Secunda est econuerso filii ad pate scilicet filia tio. Tertia est patris et filii ad spiritum sanctum scilicet commu nis spiratio. Quarta est econuerso spiritus sancti ad pa trem et filium scilicet processio vel spiratio passiua. Nam inna scibilitas proprie non est relatio sed privat. Unde pro captu ecundum ordine numeralem: aduerte quod vna est notio in spiritu sancto scilicet praecessio. due notiones sunt in filio tres patre. Denique due ste propetates persone non tamen persona les. tres ster proprietates personales. quattuor ste relatio nes. et quinque sunt notiones. Ex dictis patet secundum Bo nauem. e. di. vi. q. vlti. Ratio istius inequalitatis numeri. quia nomen notionis est in plus quam relatio nis et proprietatis. Et nomen relationis proprie loquin do est in plus quam nomen proprietatis. vnde plures sunt notiones quam relationes. et relationes plures sunt quamproprietates personales. Hec sufficiant quo ad hec.

5

12

¶ Que requiruntur ad esse notionis in diuinis ex necessitate. ita quod sine illis non potest dici notio. Respondetur secundum Rich. e. dist. xxvi. q. vlti. Et Tho. concor. aliosque quod

13

¶ Primo necessario requiritur quod sit proprietas pertinens ad origi ginem. quia relationibus originis distinguuntur perone. Ideo respectus ideales dei ad creaturam quibus deus nobis innotescit non sunt notiones Et tales respectus vel proprietates relatiue sunt multi nec important respectum distinguentem perso nam a persona. propterea non sunt notiones sicut pa tet de his. dominus. creator. conseruator. artifex omnium et similibus. Similiter nec proprietates essentiales sicut bonitas. iusticia. et huiusmodi. sunt no tiones. quia non sunt proprietates originis qua vna persona est ab alia. ergo etc.

14

¶ Secundo requiritur quod sit proprietas partinens ad dignitatem. quia persona est hypostasis distincta proprietate ad di gnitatem pertinente. Ideoque ingenitus in spiritus sancto non est notio. quamuis in patre sit notio. Ra tio quia ingenitus de patre negat esse ab alio vni uersaliter et simpliciter. ergo dicit dignitatem. et sic est notio. Sed ingenitus cum dicitur de spiritu sancto non negat esse ab alio simpliciter sed tantum negat esse ab alio per generationem. ideo non dicit dignitatem. Et per consequens non est notio in spiritusancto.

15

¶ Tertio requiritur quod sit proprietas dicens ali quod speciale vel determinatum quo persona deter minate habet cognosci et distingui. Nam commu ne non est sufficiens principium innotescendi. propterea relationes penes essentialia sumpte vt equalitas. similitudo. et communes proprietates vt infinitas. eternitas. sicut etiam essentiales pro ietates scilicet bonitas. sapientia etc. non sunt notiones eo quod non sunt proprietates determinate et spe ciales. sed communiter conueniunt tribus et etiam eo quod non dicunt respectum originis. Denique propterea etiam ingeni tus in spiritu sancto non est notio. quia per eam spiritus sanctus non cognoscitur determinate etc. Item propter hoc secundum Th. esse ab alio. et a quo alius. neutrum est notio. quia non dicunt determinatum modum origis. sed saluantur in notionibus dua bus. scilicet filiatione et processione

16

¶ Quarto additur quod vt sit notio constitutiua persone requiritur quod sit positiua. quia secundum Guil. dist. e. xxvi. est conclusio quod notionibus af firmatis non negatis constituutur diuina supposita. quia sunt positiua et maioris perfectionis quam creata supposita quae etiam non nisi positiuis constituuntur. puta sor tis suppositum constituitur sorteitate adueniente huma nitati. ergo a fortiori et diuina. Hec contra Fran. mayro.

6

17

¶ An nomine verbi et filii eadem notio designetur. Respondetur secundum doc. subti. Et concor. Tho. di. xxvii. li. i. q. i. ar. i. Ad quartum: quod filius et verbum sunt idem proprium persone genite. quia vt ait Aug. vii. de tri. c. iiii. et allegatur a magistro. e. di. xxvii. Sicut filius ad patrem refertur. ita et verbum ad eum cuius est verbum eo quippe filius qua verbum. et eo verbum seu imago qua filius id est eadem proprietate siue notione dicitur verbum et ima go qua filius. sed non eo quo verbum dicitur sapientia vel essen tia. quia non eadem notione qua dicitur verbum dicitur sapientia. Nam sapientia secundum essentiam dicitur. sed non secundum relationem. Hec magister Unde patet quod nomine verbi et filii non importantur due rela tiones vel notiones sed vna. similiter nomine doni et amoris. Uerumtamen filius. verbum. et imago alia connotant et diffe renter habent eandem personam. vt patuit vbi Filius. §. iii. vide etiam vbi Uerbum. §. xxii.

7

18

¶ Quomodo pro notione pris ponitur innascibilitas cum ipsa non constituat personam patris. sed pa ternitas constituit vt patet per Aug. vi. de tri. d. Non ioendicitur pater. quia ingenitus. Sed pater dicitur secundum proprie tate generationis. Et patuit latius vbi Ingenitum §. iiii. Respondetur secundum Guil. in primo di. xx. quod notio dicitur proprietas inquantum est distinguens Aut primario si cut paternitas in patre et filiatio in filio. Aut secundario. sicut innascibilitas secundario distinguit patrem a filio licet non constituat patrem. vnde vt praedictum est Notio dicitur a nosco noscis. quia notum facit esse id quod distinguit. Ideoque etiam Bonauen. di. xxviii. primi Et Rich. dicunt quod notio personalis vel proprietas per sonalis patris est paternitas. quia ipsa constituit personam patris. Sed innascibilitas est notio vel proprietas persone patris. sed non est notio vel proprietas personalis eo quod non constituit. eandem ergo notionem designat licet differentr

19

¶ Nota pro euidentia ex Guil. di. xviii. primi in solutione argumenti secundi etc. Quod du plex est aliquod distinguens. vnum dicitur primari um aliud secundarium. Exempli gratia. sic homo di stinguitur a leone. Primo rationabilitate. Secundo di stinguitur risibilitate. Illud autem est constitutiuum alicuius quod ipsum primo distinguit. sicut rationale con stituit hominem Sed non est constitutiuum alicuius: illud quod secundo distinguit. sicut risibile non constituit hominem quamuis distinguat tanquam propria eius passio Sic in proposito innascibilitas licet distinguat. ta men secudario scilicet patrem a filio et spiritu sancto. vnde non constituit patrem. sed distinguit vt proprietas vel notio non personalis. Similiter quamuis spiritus san ctus distinguitur per donabilitatem a patre et filio non tamen primo sed secundo. imo primo distinguitur spiratione passiua quae constituitur. Hec ex Guil.

8

20

¶ Utrum eandem notionem designent ista scilicet generare et esse patrem. similiter gigni vel generari et esse filium. Item procedere et esse spiritum san ctum. Ad hoc breviter respondetur secundum Bonauen. in primo di. xxvii. q. i. Et Tho. concor. ibidem. ac Rich. quod omnino sunt eadem proprietas secundum rem. licet differant in mo do significandi. Ratio. quia vna istarum proprietatum predicatur de altera. et non solum concretiue vt pater ge nerat sed etiam abstractiue per identitatem vt paterni tas est generatio. quod non esset si differrent. Unde Aug. vt allegat magister e. dist. xxvii. dicit quod proprium patris est quod genuit filium. Et proprium filii est quod genitus est a patre. et proprium spiritus sancti est quod ab vtro que procedit. Si ergo sunt diuerse proprietates sequitur quod erunt notiones plures quam quinque quod falsum est. Sed quod differant in modo significandi quamuis idem sint secundum rem. patet praecipue ex hoc. quia esse patrem significat respectum vel relatiuam habitudinem ad fi lium. et econuerso esse filium etc. Sed generare signi fiat emanationem vel productionem per modum motus vel actionis et fieri. quia generare dicit origi nationem. Hec ex Bonauen. Item etsi dicat Tho. ibidem. Sicut in essentialibus idem est secundum rem di uina operatio intra scilicet intellectio et deus et deitas licet distinguantur secundum rationem tantum. vt ipse dicit. Et quod ita est etiam in personalibus: quod idem est secundum rem operatio personalis puta generatio et persona scilicet pa ter et proprietas personam constituens scilicet paternitas sed differunt tantum secundum rationem et modum significandi ita quod per hec tria. pater paternitas et generatio idem significatur. sed pater significat illud idem per modum persone. paternitas per modum proprietatis et generatio per modum operationis Scotiste tamen ibi dicunt non tantum rationis distinctionem. vide vbi Proprietas. §. vii. et sequentibus.

9

21

¶ Quales regule traduntur de no tionibus obseruande. Nota quod secundum docto. Theolopraesertim Aureo. in compen. Bonauen. dist. xxxiii. primi. q. iii. Rich. et Tho. eadem dist. xxxiii. q. iii. Ad secundum argumentum: aliosque colligendo: plures ponuntur regule sparsim tradite de ipsis notio nibus diuinis. Prima estquod nulla notio vel proprietas diuina predicatur in abstracto de alia. vn de hec est falsa. paternitos. est filiatio. vel spiratio vel paternitas. est innaicibilitas. Sed bene v na predicatur de alia in concreto. vt pater est innascibilis. et generans est pirans. Ab hac regula excipi tur vbi aliquod abstractum. praedicatur per identita tem scilicet in proprietatibus essentialibus. vide supra vbi Identica praedicatio

22

¶ Si arguatur contra regulam sic. pater est paternitas. et pater est innascibi litas. ergo paternitas est innascibilitas. Dicen dum secundum Bonauem. supra quod non valet. quia est fallacia accidentis. Sicut dicendo in Sorte est paternitas. et in Sorte est humanitas. ergo pa ternitas est humanitas. Similiter petrus est indiuiduum et petrus est homo ergo homo est indiuiduum. quia medium non habet eodem modo se ad extrema. Nam pater est paternitas per comperationem ad posterius scilicet ad filium. Et nullo modo dicit comperationem ad prius. Sed innascibilitas dicitur per comperationem ad prius. de persona patris prius uatiue. etc. Hec ex Bonauem. Secunda regula. quod qui libet notio praedicatur de persona cui inest etc. vnde hec et vera. paternitas est pater et econuerso. similiter filius e filiatio etc. Et econuerso identice. Ratio secundum Rich. quia omnis notio realiter est idem cum persona in qua est. sed ratione sola differt. Tertia regula. Quelibet notio sis essentia diuina vel deus. vnde iste sunt vere. paterni tas est essentia et econuerso. filiatio est essentia per identitatem. Quarta regula. nulla notio sic inest es sentie diuine vt distinguat eam. quia essentia diui na nec distinguit nec distinguitur. Quinta quod notio semper debet importare dignitatem. vnde ingenitus in spiritu sancto non est notio. vt patuit. § v.

23

¶ Sexta regula est. quod notiones sumpte abstractiue praedicam tur de essentia scilicet identice sed non concretiue denomninando actum personalem. vnde bene dicitur. quod essentia est paterni tas. Et non conceditur hec. essentia est generans. quia essen tia nec generat nec generatur. Nam secundum Tho. supra. Relatio etiam non praedicatur concretiue de essentia vt dicatur essentia refertur etc. sed in abstracto et identice praedica tur vt dicatur. essentia est relatio. Ratio huius. quia in essentia diuina non est proprietas relatiua vt in supposito. imo est per identitatem rei omnimodam. vnde essentia non distinguitur in diuinis. licet bene sit in ea relatio sed non taque in supposito. Nam et in creaturis vbi paternitas est in sorte vt in supposito: bene Sortes dicitur pater. Sed humanitas sortis non dicitur pater Hec ex Tho.

24

¶ Septima regula ex Bonauen. vbi supra. q. vlti. quod nulla notio de nominat formaliter seipam. hoc est non praedicatur de se in abstracto concretum. ideo non dicitur quod generatio est generans. vel quod paternitas generat. sed ista pater generat conceditur. Nam pater non est notio sed per sona est. licet paternitas in abstracto sit notio etc. Ratio regule est. quia actus est suppositi non for me vt dicitur. ii de anima. Similiteret relatio alicuius est vt suppositi. ergo omnis talis denominatio concernit suppositum non formam. non sic autem est de proprietatibus essentialibus. vt de vero. vno. bono. magno. imo concernunt formam ideo denominant seipsa scilicet dicendo vnitas est vna. bonitas est bona. Nam secundum Aug. vi. de trini. Deus est magnitudo sua.

25

¶ Octaua regula ex Bouauen. ibidem. Quod notio non denominat nisi suppositum. Et patet ex praedicta regula. quia actus est suppositi non forme secundum modum intel ligendi. vnde sicut ista est falsa. albedo est alba. Sic in proposito. ista falsa est. generatio velis paternitas est generans. vel spirans etc. Sed hec est vera. pater generat

26

¶ Nona regula. quod omne nomen quod dicitur de deo ex tempoe et non dicitur de personis singulariter: praedicat notionem saltem impli cite. Nam quedam sunt nomina que praedicant notionem explicite licet non sint nomina dicta ex tepore de deo. vt pater filius etc. Alia autem sunt no¬ mina que ex tempore dicuntur de deo et de vna persona que tantum predicant notionem saltem implicite. vt in carnatus huanatus passus que praedicant notionem silii de quo solo dicuntur. Hec ex Bona. dist. xxii. et Rich. etc.

27

¶ Decima regula ex Guiller. in primo dist. xxxiii. concluusione. iii. Et simul Fran. maro. in confla. primi libro dist. xxxiiii. et. xxxv. secundum mentem doc. subti. est videlicet Quod nulla notio et nulla proprietas scilicet relatiua in diuinis dicit formaliter perfectionem Nec perfectionem simpliciter. nec perfectionem secundum quid Dicitur notanter quod non dicit formaliter loquendo quia identice loquendo dicit perfectionem. quoniam notio vel proprietas est idem cum diuina essentia. vt hec dictat idem Guil. Ratio autem regule huius secundum eosdem doc. praedictos est quia si diceret aliquam perfectionem Tunc sequeretur quod esset aliqua perfectio n patre que non esset in filio et econuerso. et sic vna persona in aliquo esset perfectior altera. vel illa non esset perfectissima sed diminuta. Et patet quia vna per sona habet aliquam proprietatem vel notionem aut re lationem quam non habet alia. Hec ex predictis.

28

Plures alie regule ponuntur Ubi de nominibus diuinis. §. xxiiii.

29

NOmen diuinu pri mo in communi. Nota secundum Guil. in pri mo di. xxii. quod nomen dicitur a notamie. quasi notamen. Et secundum quod habetur lib. Catholicon hoc ideo quia per ipsum substantiam et qualitatem propriam vel communem alicuius notamus. Unde secundum Granmaticos nomen signat substantiam cum qualitate propria vel communi. Hinc Aris. primo Peri her. dicit Nomen est vox significatiua ad placitum.

30

¶ Sed ad propositum de deo.

31

¶ Qualibus nominibus cognoscitur a nobis deus: notat idem Guil. ibidem. secundum Diony. vii. de diuinis nominibus. Deus co gnoscitur a nobis tripliciter et sic triplici genere noim etc. Primo cognoscitur per modum causalitatis. Secundo per modum eminentie. Tertio per modum remotionis.

32

¶ Primo modo. scilicet per viam causalitatis accipiuntur in diuinis nomina physica vt innuit idem Diony. in epistola ad Titum sicut sunt ista nomnina physica scilicet Causa: Mouens: vel primus motor. immobile. primum ens et huiusmodi.

33

¶ Secundo per viam eminentie accipiuntur nomina analoga secundum eundem Diony. de mystica the ologia. sicut dicimus deum non solum sapientem et bonum. Sed supersapientem: superbonum: superessentialem et huiusmodi. Et talia possunt dici nomina mystica a mysterio abscondito

34

¶ Et nota quod nomina mystica tripliciter capiuntur secund eundem Guil. Primo pro nomine reperto in deo non in creaturis et sic creator vel diuinitas est nomen mysticum. Secundo pro nomine scilicet translato a creaturis spiritualibus cuius tamen res est primarie in deo vt sapientia intellectus. et sic Diony. ibidem dicit. deus est intellectus anime. Tertio pro nomine translato a spiritualibus cuius primo res est in creatura et secundo quedam similitudo in deo reperitur sicut est ratio. Nam ratio primo in anima reperta est vtpote discursiua. Deinde propter quandam similitu dinem tranffertur ad deum qui sine discursu intelligit.

35

¶ Tertio per viam remotionis accipiuntur aliqua nomina sicut dicimus deum infinitu: incorporeum etc. Inquantum negamus ab eo finitatem et corporeitatem Et ista dicuntur symbolica. A syn quod est simul et bole sententia. Unod dicitur nomen symbolicum in diuinis quando nomen creature sensibilis deo attribuitur. Ita tamen quod proprie conuenit creaturis sed deo improprie sicut dum dicimus de deo: Teo. petra. lux. speculum. et huiusmodi

36

¶ Istorum at nomim symbolicorum tres se dif ferentie. Aliqua enim sunt quorum sola negatio pos nitur in deo et numquam affirmatio sicut est infinitum incorporeum incomprehensibile. numquam enim est finitis etc. sed semper infinitus deus. Secundo aliqua sun quorum nomen repertum est primo in creaturis corporalibus tamen res noins prius est in deo vt paternitas. nam Eph. iii. Ex quo scilicet deo omnis paternitas in celo et in terra nominatur. licet nomen paternitatis prius us reperiatur in creaturis secundum nostrum vsum loquem di vel cognoscendi tamen res eius prius in deo est Tertio aliqua sunt quorum proprietas prius est in creatura corporali et secundo in deo Et talia nomnina sunt proprie symbolica. vt dum dico deus est leo vel petra. Teo emim prius est in creatura et per quandem proprietatem fortitudinis ad diuina tranffertur etc. Unde talia nomina symbolica per viam remotionis dicuntur de deo quia verius negantur de deo. quod sit leo. et pe tra et huiusmodi quam predicentur cum proprie sint in creaturis sed quedam similitudo in deo reperitur. vnde proprie hec est vera. deus non est leo. sed improprie hec est vera deus est leo Hic Diony. de di. no. dicit quod negationes de deo sunt vere. sed affirmationes incom pacte id est non habentes concordantiam Ab in quod est non et pactum id est concordantia Hec ex Guil.

2

37

¶ Utrum deus sit nominabilis. Re spondetur breviter secundum Bonauen. in primo di. xxii. q. i. concor. Rich. et Tho. Ibidem quod deus quantum est ex parte sua est summe nominabilis sicut est summe intelligibilis et cognoscibilis. sed a se solo no minatur quantum ex parte sua nominabilis est. Sicui a se solo intelligitur quantum ex parte sua intelligibis lis est scilicet cognitione comprehensiua.

3

38

¶ Sed an deus possit nominari a creatura: De hoc est argumentum tale secundum Sco torlis. e. di. xxii. Illud est ineffabile: quod est innomina bile sed deus est ineffabilis ergo innominabilis. Sed hoc soluit idem quod deus bene est ineffabilis et innominabilis naturaliter a creatura et perfecta compreher sione cognitionis. vt dicunt etiam Bonanem. Rich. Tho. supra. Nam eo modo inquiunt conuenit deum nominari effari et enunciari quo conuenit cognosci. Sed quoa deus perfecte plena compehensione cognosci non potest a creatura sed semiplena cognitione. ergo nec nominari potest per perfectam expressionem vel enunciationem nisi a so lo deo. Et sic intelligeudum est dictum Diony. de dino. c. i. vbi dicit theologi tamquam inomninabilem laudant deum Nam deum neque dicere neque intelligere possibile est neque nomen eius est. neque sermdumo. neque sancia scilicet a creatura. Similiter illud libro de causis dictu quod prima causa superior est omni narratione etc. Uerum tamen secundum cognit onem semiplenam. deus est nominabilis a creatura sicut et laudabilis. Et qui melius cognoscit deum melius effatur et expressius nominat. nam fidelis et sacra scriptu ra melius nominat quam ratio naturalis vel philosophia. Hec Bonauen. et praedicti. Proinde sacra scriptura dicit. Hiere. x. Magnus es tu et magnum nomen tuum domine. Et psalmos. Domine dominus noster quamadmirabile est nomen tuum in v. ter. Item Asolis ortu et oc. lauda bile nomen domini. Sed quod conuenit laudari conueni nominari. ergo etc

4

39

¶ Sed difficultas est. quomodo possit deus a creatura nominari. cum deus sit infinitus et eternus. Nomen autem a creatura impositum est finitum et transitorium. Et quia nomins ad signatum debet esse proportio. quia vt dicitur. i. Peri her. Uoces sunt note earum qua in anima sunt passionum etc. Respondetur secundum Guil. e. di. xxii. quod duplex est proportio scilicet commensurationis et attigentie. Prima non requiritur de necessitate sed sufficit quod sit proportio attigentie quae est in proposito licet nomins ad nominatum. Unde quamuis diuina essentia sit in finita. nomen vero a creatura prolatum est finitum adhuc bene potest signari illo nomine. quia non requiritur adequatio. et patet. Tertum est enim quod nobilior est homo a parte rei quam hoc nomen vocale homo. et ita non requiritur quod si nominatum sit infinitum. ergo et nomen. sicut non requiritur quod sit eque nobile nomen prout est ipsum nominatum. Hec ex Guil.

5

40

Item An deus sit nominabilis a creatura aliquo nomine prolato vel vocabulo signante deum sub ratione qua deus seipsum comprehendit et no minat: Respondetur secundum Scotorl. supra concor. Guil. quod cir ca hoc opiniones sunt.

41

¶ Una opinio est Hen rici de Ganda. dicit quod nomine proprio quo deus seipsum no minat non potest a creatura nominari. quia deus soli intellectui diuio notus est quantum ad rationem infinitatis Et quia in nominando oportet esse symbolum inter loquentem et eum cui loquitur. ita quod sit notum vtrique nomen illud signi ficare rem istam de qua fit secumnuo. nam non proprie loquitur hebre us latimo nisi latinus intelligat et etc

42

¶ Ulterius idem dicit quod beati sicut vident deum ita prasunt eum nominare proprio nomine siue illud imponat deus scilicet reuelando eis siue sit impositum a sanctis. Tertio dicit quod viatores non possunt nomnina re deum nomine quo ipsum nominant beati Hec Hen. in sum¬

43

¶ Sed hec opinio non placet Guil. tamquam in sufficies ratio. quia pro isto statu ben possumus cogscere deum affirmatiue sub conceptum quiditatiuo

44

¶ Uerum et inter omnes conceptus perfectos possumus habere de deo conceptum entis infiniti et sic bene possumus eu nominare ens infinitum summum bonum et huiusmodiNec requiritur adequatio noins ad nominatum Un patuit in praecedenti. Unde nomen quo deus seipsun nominat bene potest esse infinitum et per consequens non vt detur repugnantia quin viatoris lingua illud va leat exprimere.

45

¶ Unde melior est Alia opinio doc. subtil. dicit quod bene potest deus sub ratione qua seipsum comprehendit signari aliquo nomine a viatore imposito. vel nomine quo deus nominat seipsum vti potest viator. Et hec opieintio abbreuiando ponit Primo quod aliquis potest nomen impone re alicui vel perfecte vel imperfecte etc. Secundo quod aliquis potest etiam vti nomine imposito Uel perfecte sicut ho mines vtuntur aliquibus nomnibus Uel imperfecte. sicut aues docte quae aliquando loquuntur aliqua nomina Tertio eadem opinio Scoti ponit loquendo summarie quod aliquis potest vti vel nomine pro signo habem do conceptum signati tantummodo in vniuersali vel aliquo etiam nomine pro signo expressiuo conceptus disticte et in particulari. Et hoc patet Quia non opor tet semper quod proferens habeat conceptum determinatum nomins quod exprimit: sed sufficit quod hebeat confusum conceptum sicut patet in personis simplicibus que multas res ne minant quas non cognoscunt in particulari. Adam etiam (qui nomina rebus imposuit) non oportuit habe re tam distinctam rerum noticiam sicut habuit anima christi ergo etc.

46

¶ Denique substantia rei potest bene nominari. que tamen distincte non concipitur a nobis. Nam in vita ista nullam cognoscimus substantiam distincte sed tantum in confusocnaturali cognitione) Probat quia cuiuscumque rei praesentiam cognoscimus naturaliter eius etiam absentiam cognoscimus naturaliter et econuerso vt dicit philosophus. ii de anima Idem enim visus cogno scit presentiam lucis et absentiam id est tenebras Sed sub stantie absentia non cognoscitur naturaliter vt patet in eucharistia Si enim offeratur mihi panis consecratis et non dicatur mihi quod est consecratus Ego naturals non cognosco nec dico. hoc non est substantia panis sed est corpus christi. ergo patet quod nec presentiam sicut nec absentiam substantie possumus cognoscere na turaliter in via Et tantum possumus bene nominare substantiam. Sic in proposito de deo dicend est quod licet non sit cognoscibilis a nobis in particulari. tamen bene potest nominari in vniuersali. aliquo nomine signante di uinam essentiam sub ratione qua seipsam comprehendit vel sub nomine proprio quo deus seipsum nominat. Hec ex Scoto. et sequentibus eum Scotistis.

6

47

¶ Sed quid de dicto Apostoliii. Corum. xii quod audiuit arcana verba quae non licet loqui. Et Aug. lib. de verbis domini dicit quod illa erant ineffabilia. Respondet idem Guil. quod illa verba dicum tur ineffabilia non quia non possent fari a loquente sed quia sensus verborum non posse capi ab auditore sicut subtilia non possunt capi a rudi discipulo. Nam vt etiam Lyra exponit tunc Paulus in raptu vidit diuinam essentiam quae est incomprehensibilis etc.

7

48

¶ Utrum deum couenit nominari diuer sis nominibus pluribus et non vno: Respondetur secundum Guil. e. di. xxii. concor. Bonauem. ibidem per conclusionem quod sic. Ratio quia in quocumque sunt plura distincta ex natu ra rei de tali conuenit distincta et plura formare nomnina Sed quia in deo est omnis perfectio et sunt multa di stincta ex natura rei. ita quod nullum nomen vnum potest sufficientur expremere diuinam perfectionem et eius omnem conditionem. ergo etc. Declaratur minor secundum magistrum eadem di. xxii. et Bonauen. Nam in deo sunt Primo quidam nomina significantia proprietatem deitatis. vt generatio. spiratio etc. Secundo quidam significantia diuinam essentiam. vt deus deitas. Tertio quaedam personas vt pater fili spiritus sanctus. Quarto quadam proprietates essentiales diuine maiestatis. vt sapientia. bonitas. veritas etc. Quito quidam relationes. vt paternitas. filiatio etc. Sexto quoda sunt nomina diuina quae ex tempore deo conueniunt et respe ctu creature. vt dominus. creator etc. Septio quaedam traslatiue de deo per similitudinem dicuntur. vt splendor: specu lum: petra: leo etc. Preterea secundum Diony. de di. no. va ria ponuntur nomina mystica et symbolica. Et secundum Hu go. de sancto vic. super libro de celesti hierar. distinguuntur nomina diuina in analoga. multiuoca. diuersiuoca symbolica et mystica. et sic de aliis ergo etc

8

49

¶ Sed difficultas est. quia omnia umodoi plura nomina idem significant. Cum quicquid est in deo est ipemet vnicus deus. Dnum secundum Guil. et doc. quod licet realiter idem significant tamen distinctis modis. nec tales et tanti doctores laborassent ad concludendum vnum nomen ex alio si non foret aliqua distinctio saltem in modo significandi et ex natura rei.

50

¶ Ex si adhuc petas. Quid correspondet huiusmodi varietati nominim a parte rei id est dei. Nam si nil correspondet. ergo vana et cassa erunt huiusmodi nomina. Si autem correpondet aliqua varietas in deo. sequitur quod deus non est summe simplex. Respondetur secundum Bonauem. sura. quod huic varietati correspondet in creaturis multiplex varietas effectuum quibus deus bonus innotescit creaturis. In deo autem correspondet vna veritas complectens illam totam pluralitatem nominum diuinorum et rationum innotescendi. vnde quia intelligimus dei potentiam et sapientiam et boni tatem per diuersa. Ideo diuersimode nominamus Et quia in deo vere est sapientia et potentia et bonitas. ideo ibi non est vanitas. nec huiusmodi nomina sunt cassa vel frustra. Hec Bonauen.

9

51

¶ An deus seipsum diuersis nomines nomnibus Respondetur secundum e. Guil. ibidem quod quamuis deus seipsum vnico et simplicissimo videat intuitum. tamen non est inconueniens quod in ipso vnico actu visionis plcurla reluceant nomina formaliter. Clarius patet in se.

10

52

¶ An beati in celo pluribus nominibus deum noient laudando. Respondet idem Guil. quod sic. Nec obstat illud Tach. ix. In diebus illis erit dominus deus tuus vnus et nomen eius vnum. quia per hoc non aliud intelligitur nisi quod in patria non habebimus volubiles cogitationes sicut hoc secundum Aug. Sed forsitan totam nostram noticiam vnico intuitu in deo habebimus. non tamen repugnat in illo sim plici actu reali quin sint multa relucentia formali ter. imo distincta sicut et obiecta. Quemadmodum in Sorte sunt multe formalitates qua vnica reali tate reantur. Et hoc etiam innuere videtur Isa. vi qui audiuit seraphi clamare. sanctus sanctus sanctus dodeus exercituum. Et in Apoca. xxiiii. Seniores clamantes Bespndictio et claritas et sapientia etc. vbi ml ta ponuntur nomina variis attributis etc. Hec ex Guil.

11

53

¶ Sed an in patria beati vocali bus nomnibus deum noient scilicet post resurrectionem: dicit idem Guil. cum Bonauen. in. ii li. quod satis congruum est dice re quod sic. iuxta illud Psalmus Exultabunt sancti in gloria. vnde addit. exultationes dei in gutture eorum etc.

54

¶ Si dicatur. Uox est aeris repercussio. ii de anima. ibi autem non est aer. dicit idem Guil. quod deus supplebit ibi locum aeris vel aliquid erit ibi loco aeris. subtilius aere. sicut et corpora beatorum erunt subtiliora etc. Ex his patet erroponentium beatos in patria se habere vt mutos homines

12

55

¶ Sed quid de angelis Respondet idem Guil. quod dominus Nicolaus boneti videtur di cere in sua theologia quod angeli laudant deum voca libus nomnibus Sed qualiter hoc fiat patebit in. ii libro vbi Taus.

13

56

¶ An deum laudabimus in patria eisdem nomnibus quibus laudamus in via: Respondetur secundum et Guil. supra. quod praeter illa nomina diuina quae habentur inspiratione de quibus patebit infra. §. xv. Adhuc ipsa nomina diuina sunt in triplici differentia Primo quidam sunt a creatura et per creaturas. vt enigmatica. Et ist. non manebunt in patria vbi videbimus non per speculum vel in enigmate sed facie ad faciem vt dicit apostolus Nam secundum Bern. Non est opus scala ei qui tenet sun mum. Secundo quedam sunt nomina a creaturis et in cres turis. Denique et Tertio quedam sunt a creaturit non in creaturis. Et vtraque ista. in patria bene manebunt. quia laudabimus deum in se et etiam in creatur

14

57

¶ Unde incipit deus nominari et lau dari symbolice vel mystice. Respondetur secundum e. Guil. quod incipit nominari symbolice a qualibet creatura quamtuncunque minma sit: si importet aliquam proprietatem deo conuenientem. et sic ascendit vsque ad vltimam visibus lem creaturam Et ibi incipit nomiatio mystica ita quod vbi desinit summum imperfecti gradus ibi incipit infimum perfecti gradus secundum Diony. de mystica theo. c. ii. et ascendit vsque ad spiritum deo proximiorem. Sic ergo dupliciter fit translatio nominum in deum secundum duplicem theologiam scilicet symbolicam et mysticam. Et conuenit lau dare deum ex omnibus creaturis. nam laus est sermo elucidans magnitudinem virtutis vt dicit philosophus libro rheto. vnde secundum e. Diony. de di. no. Et etiam de mysti. theo. Et in epistola Gayum de caligine vbi habitat deus aliisquie epistolis suis. deus nominatur et laudatur nunc mystice. vi cum dicitur anima. iuxta illud Iurauit dominus per animam suam Nunc symbolice dicendo splendorem et speculum Heb. i. Hec ex Guil

58

¶ Ad hec vide infra vbi Transferre

15

59

Nomen diuinum secundo scilicet de nomine principali. Queritur. Quod est nomen diuinum magis principale. An nomen mysticum an symbolicum: Respondetur secundum Guil. e. di. xxii. primi. aliosque doc. quod nomen mysticum est ma gis principale quam symbolicum. Primo. quia secundum Diony. et eius commentatorem nomina symbolica sumuntur et no minant deum ac laudant ex creaturis inferioribus scilice ex sensibilibus. Sed mystica ex superioribus id est iuisibil. b quae sunt perfectiores vt angeli etc. Secundo quia sym bolica nominant deum per modum remotionis. Sed mysti ca perimodum eminentie vt patuit. §. i. Tertio quia syn polica nominant deum per aliquas similitudines rerum Sed mystica id est occulta nominant deum per hoc quod in occulto sentit anima de deo per inspirationem vel contemplationem vt dicendo deum suauem. dulcem. amorosum. dilectum. Et cu psalms. Deus cordis mei pars et huiusmodi etc. Quamuis autem vtrobique deus nominatur per creaturas. tamen in symbo lica per exteriores. sed in mystica per interiores et digniores affectus quos anima desuper recipit et ita impo nit deo nomen per donum sapientie cuius proprium est cognoscere experimento qualis sit deus. vnde psalmos. Gustate et vt dete quoniam suauis est dominus. beatus vir qui sperat in eo ergo habetur propositum.

16

60

¶ Quod est maius nomen vel principalius inter mystica nomina: Respondet idem Guil. dico(inquit) saluo meliori iudicio quod seraph. vnde et in signum amoris excellentissimi dum apperuit beato Fran. insigniendo ipsum sacris stigmatibus passionis que ex amore ardentissimo ad nos christus partulit: apparere voluit in effigie seraphica. quoniam ipse seraphicus pate Fran. tam mystice quam symbolice ex creaturis solitis erat laudare deum vt canit ecclesia de eo. Hic creatu ris imparat qui nutui subiecerat se totum creatoris. quicquid in rebus reperit delectamenti regerit in gloriam factoris etc.

17

61

¶ Quod est nomen principalius et ma gis exprimens diuinam essentiam; Respondetur secundum san. Tho. in scripto di. viii. q. i. Et hoc tenet etiam Guil. vbi supra. quod istud nomen Qui est. vnde Exo. iii. Moyses cum inter rogasset nomen domini. quod esset: angelus in persona domin Respondet. Ego sum quie sum. Sic dices filiis istls. Qui est: misit me. Hoc nomen mihi est in sempiternum etc. Ideoque Damasce lib. i. sententiarum suarum dicit quod hoc no men Qui est. est solum proprium et principale nomen dici quod eius significatum proprii sime in solo deo est. Nam vt etiam Aug. dicit Solus deus vere est. cuius comparatione cetera non sunt. quia deus est per essentiam suam. cetera non nisi per participationem a deo. et sic secundum quid esse dicuntur.

62

¶ Si autem quis obiiciat. quia Diony. assignat hoc nomen bonum esse proprium et principale nomen dei. iuxta illud Mat. xix. Nemo bonus scilicet per essentiam nisi solus deus. ergo sequitur quod significatum huius nomins bonum. proprie et principaliter in solo deo est. Ad hoc dicendum secundum Bonauem. et doc. supra scilicet di. xxii. primi. quod vterque scilicet tam Damasce. bene assignant. quia vterque bene attendit proprietatem solius dei. Sed primus scilicet Damasce. attedit dei absolu tum esse in se. et sic consideratur vt infinitum secundum substantiam Cum ly Qui est. sit nomen infinitum. Secundus autem scilicet Diony. attendit in nomine perfectionem diuine bonitatis. Ideo dicitur summum bonum etc.

18

63

¶ Quare hoc nomen Qui est. prin cipalius appropriatur deo: Respondetur secundum doc. varios plures rationes assignantes ad hoc.

64

¶ Unam ratio est. primarie participationis. Nam Diony. dicit quod esse est p. ma perfectio. cui et viuere et intelligere annectuntur vt fundamto. Ex hoc ergo ratio est secundum Tho. supra et Ray. in summa. quia hoc nomen Qui est. dicitur ab esse. et esse est primum et principalius inter omnes participationes alias divine bonitatis quasi principium illarum quae sunt viuere. itelligere. velle. ergo appropriatur deo qui est principium omnim. nam sicut alia phabentur secundum modu quendam virtutis in esse. sic omnia in deo.

65

¶ Alia ratio quiditatiue denomninationis. Nam omnis res habet principalius denominari a quiditate sua. sicut homo ab humanitate. asinus ab asininitate etc. Sed quia in deo ipsum esse suum est sua quiditas ergo nomen quod sumitur ab esse nominat ipsum de um et est proprium nomen eius quiditatiuum. sicut nomen est proprium hominis quod sumitur a quiditate sua. Et huius rationis minor sic declaratur secundum e. Tho. quia in qualibet creatura essentia sua differt a suo esse. Nam essentia dicit tantum quiditatem in se ab stractam vt dicit Auicenna. Equinitas est inquit tantum equinitas. Sed esse dicit actum essendi qui est posteri or et sequitur essentiam. In deo autem cum sit actus purissimus: idem est esse et essentia vel quiditas. ergo ab esse tanquam a quiditate deus nominatur. Hac rationem po nit etiam Rich. e. dist. xxii. primi. q. vi. licet sub aliis verbis concordans

66

¶ Tertia ratio infinitatis et indeterminationis. Quia secunu e. Tho. et Rich. Qui est: significat esse indeterminatum per aliquid aliud et infinitum. ergo conuenit deo qui est infinitus plus quam alia nomnina scilicet verum. bonum. vnum. sapiens. et huiusmodi quae signifi cant aliquod esse dei secundum rationem determinata et su peradditam ipsi esse vt patet. vnde conuenienter ly Qui est appropriatur ipsi deo infinito

67

¶ Quartam ratio divine perfectionis secundum e. docto. quia diuinum esse est perfectissimum cuius nil est extra ipsum. et est eternum cui nil deest. et est immutabile semper. in creaturis autem est esse imperfectum defectuosum et mutabile. Nam deest eis aliquid: quod scilicet iam de ipsis praeteriit. et quod ad huc de ipsis futurum est. Ideo soli deo proprie conuenit hoc nomen Qui est. quod praesens tempus dicit quia deus ab eterno semper est ex se immutabilis. Et in eternitate dei non est nisi praesens tempus. ergo etc.

19

68

¶ Qualiter hoc nomen Qui est dicitur in greco. Respondet Guil. supra quod secundum commen. lib. mystice theolo. potest vocari hyperusios: ab hy per quod est super et vsios quod est substantia. quasi super substantiam. quia ly Qui: dicit infinitatem cum sit pronomen infinitum. Et ly est vltra dicit substantiam Hec Guil.

20

69

¶ Sed qualiter dicitur in hebreo idem Guil. dicit quod hoc nomen qui est: in hebreo videtur dici nomen dei tetragrammaton quod extat conositum ex quattuor licteris hebraicis scilicet he: heth: oth: vau. que simul iuncte faciunt hye v. Unod et lege erat nomen principalius. Hinc rabbi Moyses dicit hoc esse nomen dei ineffabile. Hec Guil. Unde non bene dicit Burgensis in additionibus postille lyre quod nomen tetragrammaton est principalius quam qui est. vt etiam ibidem in replica reprobatur.

21

70

¶ Que sunt nomina dei precipua apud hebreos. Respondetur secundum Isidorum libro Etymo. qui ponit ista nomina esse praecipua in hebreo scilicet Primum Eloi quod nomen christus dominus in cruce exclamauit Marci. xv. Eloi quod est interpretatum deus meus. Secundum nomen est Adonai de quo Exo. vi. Ego ominus et nomen meum magnum adonai non indicaui eis scilicet patriarchis. sed tibi Moysi Et interpretatur dominus dominans secundum Hiero. Tertium nomen est saddai quod secundum e. Hiero. interpretatur omnipotens etc. Quartum Sabaoth id est exercituum vel virtutum scilicet Angelorum dominus Sed pre his est Ultimum nomen dei et precellentissimum apud hebreos quod dicitur nomen domini Tetragrammaton sic dictum a tetra quod est quattuor et grama id est littera quasi quattuor licterarum Et hoc nomen significat diuinam essentiam puram et nude prout in se consistit circumscripto omni alio Ideoque est nomen incommunicabile alteri et proprium olius dei. de quo dictum est in proxime praecedenti. § quod idem nomen est quod dicitur qui est Istud autem nomen apud hebreos dicitur ineffabile non quia non possit dici in sono sed quia significat rem ineffabilem scilicet nudam essentiam diuinam Et etiam quia scriptura litteras et sonum huius nomins non expressit sed tantum refert quod dominus praecepit fieri laminam de auro purissimo in qua sculperetur opere celatoris nomen domini tetragrammaton et portaretur in fronte summi sacerdotis Exo. xxviii. et patet secundum Lyram et Burgen. Unde secundum e. hoc nomen apud hebreos reputatur tante sanctitatis et reuerentie quod non debet nominari nisi a summo sacerdote et solum in benedictionibus fiendis in templo. Hinc vbi scriptum est numquam pronumiatur communiter prout in littera iacet sub proprio sono. Sed locon eius proferunt legentes Adonai quod est aliud no men diuinum vt iam dictum est.

22

71

Si petas Quid vel quale est poc nomne in sono dicitur secundum quosdam vt volunt peri tissimi iudeorum quod sonat sic secundum hebreos ve ve. vel secundum nostrarum litterarum sonum dicitur vh ve. Et nota quod sunt in hoc nomine quattuor vocales vel potius tres vna geminaa scilicet et. vt dicunt quidam nostri doctores Et quod si diuidatur in tres sylbstantias seu dictiones puta ve. v. e. qualibet illarum secut idem quod totum veue quia quaedlibet illorum est idem quod deus et cum quodlibet illorum seorsum sit nomen dei. si coniungantur simul erit idem nomen dei. vt volunt peritissimi hebreorum. Unde per hoc nomen innuitur mysterium trinitatis in diuinis. scilicet quod sicut in hoc nomine sunt tres dictiones. ita in deo sunt tres persone. et quelibet personarum est deus sicut et ipsa natura diuina est deus. et tote tres persone vnus deus Media quoque littera scilicet e. geminatur. quia media persona tantum scilicet filii per incarnationem consistit in natura gemia scilicet diuina et huana etc.

72

¶ Ad idem vide Li. iii. Ubi de nomine Iesu

23

73

¶ Quare hoc nomen deus non ap propriatur ipsi deo. Sicut hoc nomen. Qui est. vel nomen domini tetragrammaton. Respondetur secundum Rich e. di. xxii. quod ideo. quia sicut Damasce. lib. i. c. viii. dicit Hoc nomen deus dicitur a theos quod significat cognoscere omnia vel operari. Sed Qui est. significat esse. magis autem propria est nominatio que imponitur ab esse quam que imponitur a cognitione vel operatione. vnde et hoc nomen deus est nomen appellatiuum et conuenit creaturis participatiue. iuxta illud Psalmus. Ego dixi dii estis etc. Et iterum. deus deorum dominus id est angelorum et regum etc.

74

¶ De aliquo nomine diuino particulari sicut est nomen persone vel substantie vel trinita tis et aliorum huiusmodi. vide diuersis passibus sub litte ris fuis congruentibus etc.

24

75

NOmen diuinum. tertio. scilicet de modo praedicandi. Queritur. Qualiter ipsa nomina diuina habeant de se inuicem praedicari theologico modo regulari

76

¶ Ad quod nota secundum Bonaue. di. xxii. primi libri Et di xxxiii. ac Rich. e. di. xxxiii. et alios recolligendo quod varie regule elici possunt de modo praedicandi et supponendi nominm diuinorum secundum quod distinguuntur modi praedicandi de deo. scilicet vel per modum substantie. vel per modum relationis. Et etiam secundum quod ipsa diuina nomina unt in multiplici differentia puta aliqua essentialia. Et quedam eorum substantiua. vt deus deitas creator. etc. Quedam adiectiua vt eternus. bonus immensus. iustus etc. Alia sunt personalia vt pater fili us et spiritus sanctus. alia notionalia. vt paternitas. fi liatio. spiratio. innascibilitas etc. Alia propria vt gi gnens genitus. alia appropriata vel attributa vt sapientia filio. potentia patri. bonitas spiritui sancto. Alia collectiua vt trinitas trinus. Alia partitiua vt solus. alius. vnus. Alia relatima vt equalis simi lis. Alia eternaliter de deo dicta. Alia temporaliter. Alia translatiue. et sic de aliis varietatibus. vt patet ex praecedentibus. Proinde plures regule passim tradun tur a theologis e quibus saltem praecipuas proponemus. Prima regula de essentialibus adiectiuis. Quod adiectiua essentialia que respiciunt diuinam essen¬ tiam in esse diuerso vel apposito ad creaturam. bene prdicantur de proprietatibus. vt hec adiectia. immensus increatus. eternus et huiusmodi. patet. nam hec vera est paternitas est immensa vel eterna etc

77

¶ Secunda est. quod adiectiua que dicuntur de essentia diuina vt est com munis. non praedicantur de proprietatibus. sicut sunt communicabile vel coe. vel vnam esse tribus etc. Unde hec est falsa. Proprietas est communis. vel paternitas est ommunicabilis. vel paternitas est vna tribus etc

78

¶ Tertia est econuerso. Quod adiectiua que important modum di stinguendi proprietatis vel modum distinctum persone. non praedicantur de essentia. Ratio. quia sicut dicit etiam Tho. e. di. xxxiii. Essentie modus est esse ctommune Modus autem persone est esse distinctum. Et modus proprietatis est esse distinguens. vnde si talium modorum praedicatio permiscetur falsa erit propositio. vt dicendo essentia est distincta vel distinguens. Similiter dicendo. persona est distinguens. quia persona non distinguit sed distinguitur. Similiter dicendo. propetas est disticta persona. sed hoc est vera Proprietas est distinguens. Et hec persona est distincta. et hec essentia est communis

79

¶ Quarta regu la. Quod adiectiua que dicuntur de essentia vt est prin cipium actionis quamuis dicantur de tribus personis. non tamen dicuntur de proprietatibus nec de essentia proprie loquendo. sicut est intelligere. velle. creare. et huiusmodi vnde quamuis hec conceditur. paternitas est essentia diuina scilicet identice. paternitas est intellectio diuina. vel paternitas est voluntas diuina. sicut essentia est voluntas etc. per identitatem tamtum iste non conceduntur. paternitas intelligit. paternitas vult. paternitas creat etc. Nam actus sunt suppositorum id est personarum diuinarum que sunt supposita diuine nature. non ergo attribui possunt proprietati: loquendo proprie sed solu personis. Hec regula ex Rich.

80

¶ Quinta regula de substantiuis. Quod nomen essentiale substantiuum in abstracto nullo modo potest trahi ad supponendum pro persona. vnde iste propositiones sunt false. essentia genuit essentiam. vel deitas genuit deitatem. Se cus est in concreto. quia sic possunt trahi ad supponendum pro praesona. Dicendo deus genuit deum. creator creatore.

81

¶ Sexta quod nomina diuina significantia es entiam vel essentialia. Si capiuntur substantiue non dicuntur in plurali etiam in concreto. sicut non dicitur tres omnipotentes. tres eterni. Ad id vbi Numerus. §. x.

82

Sed quibus modis nomina essentialia concreta possunt trahi ad supponendum pro persona: Dicendum secundum theolo. communiter. quod duobus modis. Uno modo per verba notionalia. vt dicendo creator vel deus genuit creatorem vel deum. deus spirat deum. Alio modo per propositiones notionales. vt dicendo deus de deo. creator de creatore. Similiter est de no minibus mediis. vt lumen de lumine etc

83

¶ Si obii citur contra regulam istam. quod hoc nomen sapientia est nomen abstractum. et tamen supponit pro periona. quia vere dicitur sapientia de sapientia pro persona. Nam sapientia genita est de sapientia ingeni ta vt dicit Aug. Respondetur secundum Aureo. in compen. et Tho. quod l sapientia licet sit abstractum secundum se. tamen ex vsu potest sumi quasi concretum. et sic potest dici sapientia de sapientia etc.

84

¶ Preterea ex communi opinione Septima regula est. Quod omne nomen quod dicitur de tribus personis similis non pluraliter. sed de qualibet dicitur singulariter: tale dicitur secundum substantiam Item secundum Guil. econuerso etiam. nomina significantia substantiam praedicantur de omnibs in singulari. vnde Aug. v. de tri. et. xxii. di. primi dicit pater est deus inquit. et filius est deus. spiritus sanctus est deus. quod secundum substantiam dici nemo dubitat. non tamen ergo dicimus tres deos sed vnum deum. Ita dicitur pater magnus. filius magnus. spiritus sanctus magnus. non tamen tres magni. Ita omnipotens pater. omnipotens filius. omnipotens spiritus sanctus. non tamen tres omnipotentes ita de bonitate et de eternitate. Hec ibi. Quod autem ista dicantur de deo secundum substantiam ibidem per Aug. patet dicit quod hoc idem est deo esse quod est magnum esse. quia seipso magnus est et bonus et eternus et omnipotens etc.

85

¶ Ab ista regula excipiuntur nomia partitiua. vt vnus. distinctus et huiusmodi. quia licet quilibet persona di catur vna et distincta. nec pluraliter tria distincta. tamen dicuntur non secundum substantia. Item excipitur etiam hoc nomen perso na quae dicitur de tribus pluraliter et de qualibet in singula ri. quia dicimus patrem filium et spiritum sanctum tres personas tamen dicitur secundum substantiam de deo. vt etiam tangit Guil. di. xxiii. primi communi opinione teneri. et Bonauem. Et patebit vbi de Persona

86

¶ Octaua est. Quod omne no men quod dicitur de deo ab eterno. dicitur secundum substantiam aut secundum relationem. ita quod nullum dictum relatiue dici tur substantialiter. nec econuerso Dicitur notanter ab eter no. quia si dicitur ex tempore. sicut dicendo. deus est homo. vl incarnatus. vel passus et huiusmodi non dicitur secundum substantiam. eo quod non conuenit omnibus tribus personis nec dicitur secundum relationem. quia non dicit habitudinem persone ad personam.

87

¶ Nona regula est. Quod diuina nomina essentialia. Aliquando supponunt pro personis distincte. Aliquando pro tota trinitate. Exemplum deus vel bonus et huiusmodi. aliquando accipitur pro personis. vt dicendo deus de deo. Aliquando pro tota trinitate. vt dicendo Ne mo bonus nisi solus deus

88

¶ Decima regula quod omne nomen diuinum quod dicit tantum respectum ad creaturam. et non persone ad personam. indicat essentiam. vt creator. conseruator. etc. vnde eque de tribus conuenit dici scilicet pater est creator. filius est creator. et similiter spiritus sanctus

89

¶ Ultima est. quod omnia quae sunt perfecti onis vere et eminentissime de deo dicuntur. Sed ea que sunt imperfectionis aut omnino de deo non di cuntur. vt currere. ambulare fallere. aut si dicuntur translatiue dicuntur. vt leo. petra et huiusmodi. vel secundum assumptionem humane nature et communicationem idiomatu. sicut dicitur deus passus. mortuus etc. Hec sufficiant. Plures alie regule posite se vbi Notio.

PrevBack to TopNext