Se
Se
1
SE. est pronomen Et vt notat Guil. in i. di. xxxii. cum Petro Helie. super principium constructionis. et Guil. Hettemb. in suis Sophismatibus. aliquando est pronomen reciprocum. aliquando retransitiuum. Unde solet capi tripliciter. Uno modo pure retransitiue. sicut in illo sophismate. Isti pugnant vt vicant se. non esim significat quod pugnans vincat seipsum: sed compugnantem. Secundo capitur pure reciproce. Sicut in Alex. de vil. dici. in principio constructionum. Uos diligitis vos. Similiter petrus diligit se. Tertio capitur reciproce et retransitiue similis vt cum dicitur. In divinis: pater et filius diligunt se spiritu snco. quia pater diligit se spiritu sancto. et fili diligit se spiritu sanco. et pater ac filius se mutuo diligunt spiritu sco. vt patuit vbi Diligere. §. ix.