Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Transferre
1
TRansferre del translatie dicere de deo aliqua Queritur de hoc Utrum aliqua ex creaturis etiam vilibus sint de deo dicenda translatiue: Et arguitur Primo quod non. quia philosophus. vi. Topicorum dicit quod omnes transferentes secundum aliquam similitudinem transferunt. Et secundum Boe. Similitudo est rerum differentium eadem qualitas. Simiitudo emim est relatio equiperantie. Sed quia deus sunmme distat a creatura. ergo non videtur quod ex creaturis ali qua transferri possint in deum. Et praesertim ex vilibus creaturis in quibus sunt conditiones ignobiles cum deus sit nobilissimus.
¶ Secundo in oppositum argui tur. Quia Diony. lib. de di. no. dicit quod theologi innominabilem deum laudant ex omni nomine. Ideo sequitur quod deo bene attribui possunt translatiue ex creaturis aliqua ad laudandum ex omni nomine
¶ Tertio ergo ad quesitum simul cum dicto argumento Respondetur secundum Bonauem. in primo di. xxxiiii. q. vlti. simulque Tho. ibidem q. iii. ar. i. et ii ac Ric. e. di. ar. vl. Quod conuenientissime ex creaturis etiam vilibus aliqua tranflatiue dicun tur de deo. patet. Primo ex sacra scriptura que comparat deum agno et leoni. et christum vitulo et insuper vermi dicente Psalmus in persona christi. Ego autem sum vermis et non homo opprobrium hominim et abiectio plebis etc. Dicit etiam deum irasci. dolere. penitere. et hu iusmodi que non possunt proprie dici de deo. ergo habetur pro positum vt infra. §. v. Patet secundo ratione. quia secundum eun dem Diony. li. de di. no. Nulla est creatura tam vt lis que omnino careat participatione divine bonitatis Ideo ex omnibus possunt accipi alique similitudines ad diuina que conueniunt deo vel per effectum vel perbonitatis participationem analogice quamuis maxima sit dissimilitudo creature ad deum eo quod summaincomperabilis est distantia dei a creaturis vt argutum est. Hinc est quod quandoque eadem creatura transfertur in scriptura sacra ad contraria propter proprietatum contrarie tatem. Sicut leo propter fortitudinem vel liberalitatem aut aliquam huiusmodi bonitatem translatiue dicitur de deo. seu propter crudelitatem deuorationis dicitur leo de diabo lo etc. Item serpens dicitur dice christo propter prudentiam et sana tionem aspicientium. dum in ligno exaltatus fuit in deserto eneus serpens. Ettamen propter deceptionem pri morum parentum dicitur diabolus pepens antiquus Item charitas et spiritus sanctus dicitur ignis propter illuminatio nem et inflammationem qua scilicet efficit in anima. Ettamen eti am praua concupiscentia dicitur ignis eo quod exurit virtutum bona. Unde canit ecclesia de spiritu sancto Qui paracle tus diceris etc. ignis. charitas etc. Ettamen ignis dicitur e: iam praeua concupiscentia Ioel. ii. Ignis comedit speciosa deserti etc.
2
Sed quare transferuntur aliqua etiam ex vilibus creaturis. ddeo de deo. qui summa nobili tate distat in infinitum ab eis: Respondetur secundum Bona Tho. et Rich. supra. quod hoc conuenientissime fit praecipue tri plici ratione sicut fecit ssus in sacra scriptura. Primo pro pter laudandum deum qui est laudabilis in omnibus creatur ne scilicet propter inopiam vocablorum contingeret cessare a laude dei quem laudat omnis creatura. Ideo conuenit vt lau detur ex omnium creaturarum etiam vilium nomine. Secundo propter cognoscendum deum qui excedit capacitatem intellectus nostri. ideo conuenit vt ex quibusuis creaturis tamquam no tioribus et sensibilibus cogscamus tranflatiua similitu dine congruenti. Tertio propter occultandum mysterium diuinum. Ideo Diony. ii. ca. caelestis hierar. dicit. quod conue nientius sepe signantur nobis diuina per creaturas viliores quam nobiliores. quia his magis occultantur diuina ab infidelibus ne irrideantur. Et quia ex vilitate nostra mu nus datur simplicibus occasio errandi in figuris rerum vilium quam nobilium. Nullus enim dubitat quod deus secundum proprietatem non potest dici aliquod vile animal. Ideo constat quod scriptura huiusmodi deo non attribuit secundum proprietatem sed secundum translationem. ergo etc
3
¶ Quare nomina angelica non dicumtur translatiue de deo sicut nomina creaturarum sensibilium Respondetur secundum e. Bona. Tho. et Rich. ibidem vbi supra quod quamuis angelica nomina vt cherubin. seraphin et huiusmodi sint spiritualia et deo similiora quam corporalia omnibus pensatis. tamen non transferuntur ad deum in scriptura frequinter ne propter magnam similitudinem esset occasio errandi simplicibus quae facilius crederent deum esse angelum vel animam propter similitudinem plus quam leonem vel erpentem etc. Ite alia ratio. quia illa non possunt proprie dici de deo. nec metaphorice. quia metaphora sumen da est ex his quae sunt manifesta secundum sensum ergo etc
4
¶ Quid de nomnibus significanti bus defectum vel vituperium: Respondetur secundum praedictos doc. quod ea que important defectum culpe annexum non pos sunt transferri in deum. sicut est nomen diaboli vel an tichristi vel hominim peccatorum inquantum sonant deformationem peccati. quia non potest dici deus auarus. homincida. superbus. iut dus et huiusmodi quae blasphemiam sonarent. Sed tantum aliqua nomina que videntur sonare seueritatem iusticie non tantum culpabilem dicuntur de deo secundum quod sunt virtuti vt Lu. xix. dicit. christus de se scilicet quia homo austerus sum tollens quod non posui et metens vbi non se minaui et etc. Et Mat. xxv. comperando dicit quod est homo durus. Et Luc vii. fenerator vel exactor cum vsuris vt e. ca. Mat. et Luc. Sed hec accipiuntur de deo in bono et non vt dicunt culpam. Nam secundum expositores et Lyram. deus dicitur austerus et durus propter rigorem iusticie in iudicio equa et recto quod est virtutis. quia sicut nunc deus est pius et mansuetus. ita in iudicio erit per omnia iustus Item icitur fenerator et vsurarius inquantum requirit ab hominie opera meritoria vite eterne que tamen non seminauit in naturalibus que dedit homini ad adquirendum et sic exigit plus quam dedit. Et hoc iuste facit. quia si homo faci at quod in se est secundum naturam datam a deo. tunc deus infundit sibi gratiam per quam potest opus exercere meritorium vite eterne. Et talia inquantum iusta fenora com ueniunt deo. Similiter nomina animalium vt vulpes. bu fo. draco et huiusmodi vituperium significantia non transferum tur in deum. quia esset blasphemare etc.
5
Quid de passionibus que translatiue dicuntur de deo: Respondetur secundum doc. praedictos quod in deo nulla passio cadere potest secundum rem sed alique passiones attribuuntur deo tantummodo secundum similitudinis modum. per effectum non per affectum loquendo per figuram quae citur Anthropospatos. Sicut cum dicitur deus penitere Ben. vii. Dolere. irasci. vel obliuisci vel recorda ri vel admirari vel odire peccatorem et huiusmodi. Intel ligenda sunt ad modum similitudinis in effectu. scilicet quia deus ad modum penitentis et dolentis se ondit cum mundum diluuio deleuit quem fecerat. tanquam si arti fex penitendo destruat quod operatus est Item irasci dicitur cum penam infert et punit Odire cum non approbat. Obliuisci cum non videtur in aliquo subuenire. recordari cum incipit subuenire vel exaudire. Similiter admirari dicitur cum se deus ondit ad modum admirantis. et sic de aliis passionibus
6
¶ An etiam diuina nomina trafferan tur ad creaturas Respondetur secundum e. doctur. praedictos quod Sic. propter aliquam similitudis participationem vt pats in scriptura. vbi iudices et praelati dii appellantur. et iu sti dicuntur deo pleni. et dii et filii dei etc. Psalmus Ego dixi dii estis et filii excelsi omnes etc.
¶ Nota ergo secundum Guil. in primo di. ii. quod deus dicitur tripliciter. Uno modo nuncupatiue. i. Corum. viii. Si quidem sunt dii mul ti. Nam et si sunt qui dicantur dii siue in celo siue in terra nobis tamen vnus est deus scilicet verus Sic etiam Idem d quibusdam dicit quorum deus venter est. Secundo modo de dicitur adoptione. et sic intelligitur illud Psalmus Ego dixi dii estis. Isto modo enim communicatur nobis diuinitas. non quod nos informet sicut albedo parietem. quia deus vel deitas nulli inherere potest vt forma. sed quia per gratiam in deum transformamur. et perfectius per gloriam in fu turo. et a deo adoptamur in filios Tertious deus dicitu natura Psalmus Deus deorum dominus locutus est. Isto modo non commnicatur ad extra sed solum ad intra. scilicet quia di uina natura vel essentia a patre communicatur filio et spiritui sancto. Hec ex Guil.