Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

Aureum Rosarium Theologiae

Liber 1

Prologus

Abyssus

Absolutum

Abstractum

Accidens

Actio

Addiscere

Adorare

Affectus

Affirmatio

Agere vel actio

Actus animae

Aliud alius alter

Amare vel amor

Amor dilectio et caritas

Amor de ab aeterno ad entia

Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria

Anima humana est ad dei imaginem

Apparere scilicet Deum in creatura

Appropriata divina ubi proprie

Arbitrium liberum

Argumentalis processus an liceat in theologia

Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem

Asserere aliquid de deo

Attributa divina

Bonitas vel bonum

Caritas

Causa

Certitudo

Circumincessio

Cognoscere Deum

Compositio

Comprehensio

Conceptus

Consuetudo

Creare quomodo dicitur de Deo

Dependentia

Deus

Dicere vel dictio

Diligere vel dilectio

Distinctio quales habet modos vel quot

Diuinus

Donum

Elementum

Ens primo

Equalitas

Errare

Esse essentiae et esse existentiae

Eternitas

Evum et Eviternitas

Exclusiva dictio

Fidei christianae

Filius vel filiatio

Finis vel finalis

Finitum

Forma

Frui et uti

Generatio

Genus

Habitus

Hereticus

Hierarchia

Hilias

Hisocheies

Honestas

Identica praedicatio

Imago

Immediate

Immensitas

Immutabilitas

Incircumscriptibilitas

Incomprehensibilitas

Individium

Inesse

Infinitas

Ingenitum

Intellectus

Intentio

Iustitia

Liber

Liberum

Localis motus

Lumen Luminosum

Maior et Minor

Malum

Mens

Meritum

Misericordia

Missio

Mobile

Modus

Modus quo aliquid

Modi quibus aliqua

Modi quibus aliqua

Modi perseitatis

Moralis vel mos

Motus vel mutatio

Mundus

Natura et naturale

Necessitas

Negatio

Numerus

OBduratio

Obiectum

Obiectiva

Omnipotentia

Opinio

Ordo

Originari

Passio

Pater

Perfectio

Permissio

Persona

Possibile et impossibile

Potentia

Praxis

Precipere

Predestinatio

Predestinatio

Praedicatio

Praepositiones

Praesentia

Primum et prioritas

Principium

PRivatio

Processio

Proprie et proprietas

Providentia

Pulcritudo

QUiditas

Quo est et quod est

Ratio

Reduplicativa

Relatio

Reprobatio

Revelatio

Sapientia

Scientia

Se

Si

Solus

Sophistice

Species

Spiratio

Subiectum

Substantia

Summum

Theologia

Transferre

Trinitas

Vertias

Vestigium

Virtus

Vita

Univocum

Voluntas

Voluntas

Xristus (Christus)

Ydea (Idea)

Ypostasis (Hypostasis)

Liber 2

Prologus

Abel

Actio

Accipiter

Actus bonus vel malus

Actus disputato

Adam

Aer

Angelica

Anima

Animalius

Animal

Annus

Apparitio

Aqua

Arbor

Arca

Arcus

Argentum

Armonia

Ars

Augumentum

Auis

Auris

Aurum

Babylon

Balsamum

Bellum

Benedictio

Benefactor

Beniuolentia

Bestia

Bonum

Cain

Casus

Causa

Celum

Cerebum

Complexio

Conscientia

Corpus

Costa

Creatio

Demones

Dies

Differentia

Digestio

Diluuium

Elementum

Embryo

Epacta

Error

Etas

Eternitas

Eua

Fons et Fluuius

Forma

Fortuna

Fructus

Generare

Gens

Gratia

Grana

Guma del Gumi

Habitus

Herbe

Hierarchia

Homo

Ignis

Ignorantia

Imago

Impressiones

Inferni

Infermitas

Innocentie

Intellectus

Intentio

Intrinsecum

Iusticia

Lac

Lachryma

Lapis

Liber

Libertas

Liberum arbitrium

Lignum

Lingua

Locus

Lux

Malum

Mare

Materia

Mel et cera

Membrum

Memoria

Mensura

Meritum

Metalla

Misericordia

Mons del Montes

Monstrus

Mors

Mortui

Motus

Mulier

Mundus

Natatile

Natura

Nebula

Nobilitas

Noe

Nutrimentum

Obedientia

Obiecta

Oleum

Operatio

Ordo

Originalis

Originalis

Paradisus

Passio

Peccatum

Pena

Pisces

Piata

Potestas

Principium

Prophetia

Proportio

Quattuor

Ratio

Ratio seminalis

Radius

Rapacia

Raptus

Reductio

Relatio

Reminiscetia

Reprobatio

Reptilia

Sanitas

Scientia

Semen

Sensualitas

Sensus

Serpens

Seruitus

Synderesis

Somnus

Sonus

Speculum

Tentatio

Tempus

Terra

Vegitabile

Ventus

Vermis

Vigilia

Vinum

Virtus

Vita

Volatile

Volutas

(X)Christus et Christia

Yris

Zodiacus

Liber 3

Prologus

Abba

Abraam

Adam

Adoptio

Adoratio

Adventus dei

Amicicia christi

Amor dei ad creaturas

Angelus

Anima

Anima separata

Annunciatio domini

Apostolus

Ars et scientia

Ascensio christi

Assumptio

Aurea et aureola

Baptismus

Beatitudo

Caput ecclesie

Character

Charitas

Celum

Cognitio christi

Communicatio idiomatum

Conceptio

Conceptio beate virginis

Concilium generale

Concupiscentia

Decima

Dies

Dilectio

Divinatio

Donum spiritus sanctus

Dulia

Fides

Filiatio

Filius

Fortitudo

Fructus

Furtum

Gratia

Homicidium

Honor

Incarnatio

Iuramentum

Iustitia

Lex

Luxuria

Mediator

Mendacium

Meritum

Mors

Nomen

Oratio christi

Passio christi

Periurium

Preceptum decalogi

Prudentia

Resurrectio

Sapientia

Sessio christi

Spes

Temperantia

Timor

Virtus cardinalis

Vita

Zelus

Epilogus

Liber 4

Prologus

Abel

Absolutio

Altare

Aqua

Aureola

Baptismus

Beatitudo

Beneficium

Bigamia

Calix

Character

Casus

Cathecismus

Circumcisio

Clauis

Confessio

Confirmatio

Contritio

Correctio

Chrisma

Damnati

Dos

Elemosyna

Emptio

Eucharistia

Excommunicatio

Extrema unctio

Ieiunium

Indulgentia

Infamia

Interdictum

Irregularitas

Iudex

Iudicium

Iustificatio

Matrimonium

Missa

Oratio

Ordo

Poenitentia

Poenitentia peccatorum venialium

Punitio damnatorum

Recidiuatio

Resurrectio

Restitutio

Sacramentum

Satisfactio

Scandalum

Sepultura

Simonia

Testamentum

Votum

Xenodocium

Prev

How to Cite

Next

Trinitas

1

1

TRinitas a terna rio numero personarum dicitur in diuinis.

2

¶ Unde quaritur. Utrum possit dici ternarius personarum sicut dicitur trinitas: Respondetur secundum Bona. in primo di. xix. quod in diuis licet sit distinctio personalis tamen non est diuersitas numeralis seu numerus simpliciter nisi addatur determinatio. dicendo quod ibi est numerus personarum quai dicit distinctionem in hypostasibus non in na tura. vnde ibi in numero personarum requiritur necessario distinctio personarum cum vnitate nature. Et quia hoc nomen trinitas dicit huiusmodi distinctionem cum vnitate quasi trium vnitas. Ternarius autem dicit distinctionem sine vni tate Ideo bene dicitur trinitas personarum in diuins. sed non citur ternarius. Item eodem modo secundum Bona. non dicitur deus triplex. quia ly triplex sercat pluralitatem essentialium formarum vel saltem partium. puta pamnus dicitur triplex. inquantum secundum partes alias. et alias est triplicatus. Et quia in deo non potest esse formarum essentialium multiplicatio nec partium. ergo etc

2

3

¶ An ternarius numerus merito congruat diuinis personis Respondetur secundumGuil. in primo di. ii. per conclusionem quod sic. Ratio quia numerus iste habet prima et summam numerorum perfectionem siue consi deretur in se. siue secundo in quantitate continua. siue tertio in creatura. siue quarto in principii ratione recta. Primo inquam in se. quia primus est numerus qui constat ex omnibus suis partibus. habet enim duas partes integra les. scilicet vnum et duo. quae sunt in hoc toto quod est tres. Sed vnitas et dualitas similis iuncte faciunt tria. Ecce ipsum totum huius numeri

4

¶ Secundo in quantitate continua. quia one continuum et omne quantum in tribus consisti scilicet principio medio. et fine. vt habet philosophus primo celi. Et etiam tripus dimensionibus mensuratur. scilicet longitudine lati tudine et profunditate. ii li. Phy. per commentatorem

5

¶ Tertio in creata natura. quia in qualibet creatura contingit reporire vestigium quod est in tribus vt docet Aug. vi. de tri. scilicet in vnitate. specie. et ordine. Nam qualibet creatura tam corporea quam spiritualis est vnum aliquid. Et secundo aliqua specie formatur sicut figura vel qualitate. Et tertio ordinem aliquem petit vel tenet. sicut corpus tenet vel petit locum. Et spiritualia in ponde re amoris ordinem tenent. et ita in omnibus creaturis re lucet vestigium trinitatis. Hec Magister dist. iii. primi Preterea: in homine qui factus est ad imaginem dici habetur trinitatis imago in anima vt patuit vbi Imago Quarto in ratione principii. quia recte ratio principii ternario perficitur. Nam primo est intelligere principium quod non est principiatum. Ecce deus pater. Et secundo principium quod est principiatum. Ecce filius. Et tertio prin tipiatum quod non est principium quo ad intra. tamen est eque principium ad extra. Ecce spiritus sanctus Nec est mo dus quartus reperiendus. ergo trinitas summe congruit deo. Hec Guil.

3

6

¶ Sed pro quo supponit ly deus: cum dicitur deus esse trinus. Nam si supponit pro essentia sequitur quod essentia diuina erit trina. Etsi supponit pro persona. et sic persona erit trium vna. quia tri nus dicitur quasi trium vnus sicut et trinitas qua si trium vnitas vt patuit. § i. Sed vtraque locutio est falsa etc. Respondetur secundum e. Bona. quod ly trinus importat similis distinctionem et vnitatem quorum vnum scilicet distin ctio refertur ad personam. aliud ad essentiam Ideo iste term nus deus secundum exigentiam sibi adiuncti termini huius scilicet trinus supponit vel pro essentia vel pro persona. Et sic secundum exigentiam huius temini trinus intelligendo cum dicitur Deus est tri nus. sensus est quod tres persone sunt vnus deus quia trinitas sonat quasi trium personarum vnitas scilicet in deitate etc.

4

7

¶ An ergo in diuinis possunt di ci tria: Respondetur secundum Bona. et doc. coniter super i. dist. xxiii. quod he tres persone diuine non possunt dici tria sim pliciter eo quod ly tria est neutri generis. Neutrum autem genus seccat essentiam proprie. et sic sercaretur quod essent tres essentie quod est falsum. vnde non possunt dici simpliciter tria sed bene tria quedam id est tria supposita eo quod sunt tres hypostases. Unde Hilarius dicit quod sunt per subsisten tia tria id est per hypostasim.

5

8

¶ An in diuinis possint dici tres entitates vel tria esse aut tria entia Respondetur secundum Bona. in primo di. xxiii. parte. ii q. ii Et Tho. quod in deo intelligimus essentiam vel naturam id est deitatem quae est vnica et simplicissima in tribus personis

6

9

¶ Intelligi mus etiam in deo ipsum habentem naturam. hoc est deum Et hunc dicimus personam qua habet deitatem. Et ste tres persone habentes eandem naturam id est deitatem. Et quia in di uinis non possunt esse plures essentie vel nature. ideo nec possunt esse in diuinis plures entitates nec plura esse nec plura entiam. sed tres persone habent vnicam essentiam et vnicum esse et vnicam entitatem.

10

¶ Nec valet si arguatur o diuinis sunt tres habentes entitatem. ergo ibi sunt plures entitates et plura esse. quia licet numerentur habentes formam ctiomunem vel naturam. non tamen propterea numeratur for ma vel natura. Sicut etiam in creaturis. licet numerentur habentes formam vel naturam humanitatis: ctionunem indiuiduis humanis. tamen non propterea numeratur ipsa for ma communis scilicet humanitas. Sic in proposito. vnde in diuinis non possunt etiam dici plura entia capiendo ens substantiu etsecus si capiatur adiectie ens id est existens vt patuit de hoc vbi Res. §. xviii.

11

¶ Utrum trinitatis diuine mysterium cognoscant angeli. vide vbi Angeli. §. i.

12

¶ Item an trinitas sit nome colle ctiuum. vide vbi Numerus. §. viii.

13

¶ Utrum in deo esset summa perfectio si trinitas personarum non poneretur: Et arguitur secundu Guil. in i. dist. ii sic. Nihil ponendum est in entibus maxime in primo ente. quo non posito adhuc esset summa per fectio. Sed data vnica persona in diuins nihilo minus adhuc illa esset summe perfecta. ergo frustra ponitur trinitas

14

¶ Sed in oppositum. quia scriptura sacra trini tatis fidem ponit esse necessariam ad salutem ex dici praecepto Marc. vl. Euntes docete omnes gentes baptim antes eos in nomine pa. et fi. et sise etc. sed deus et natura nil faci unt frustra. primo celi. ergo etc.

15

¶ Ad argumntum ergo idem Guil. ibidem. sreontnt quod si Maiori intelligatur positio possibilis tunc maior est vera et minor falsa. Nulla enim positione possibili potest deesse vna persona in diuinis

16

¶ Etsi istes quod si filius deesset pater non minus esset beatus. Dico iquit quod si filius deesset summum bonum deesset. et sic pater non esset beatus. Etsi filius deesset et pater non peesset summum bonum non deesset. et sic pater esset beatus Et ita contradictio est remouere vnam persona remanente alia. Si autem in illa maiori intelligatur positio inconpossibilium tunc maior est falsa et minor vera. Illud vero non est ponendum in summo bono quod non potest po ni sine positione incompossibilium. Hec Guil. Sed quid dicendum sit Ad quaesitum. posito casu per impossibile patuit vbi Deum esse trinum etc. §. xvi.

17

¶ Item de trinitate diuina plura vbi Deus et vbi De personis et variis passibus.

16

18

UErbum primo commun ter. Quibus modis accipitur Nota secundum Guil. in primo di. xxvii. Uerbum dicitur a verbo verbas quod est dico dicis. Unde poeta Uerba dat omnis amans. dat id est dicit.

19

¶ Nota etiam quod triplex vel tripliciter dicitur verbum seu distinguitur.

20

¶ Primum est verbum grammaticum seu logicum. quod dicitur verbum communiter sermocinale. De hoc philosophus i. Peri her. dicit quod Uerbum est tempus significans et nota eorum qua de altero praedicantur

21

¶ Secundum est verbum philosophicum Et hoc secundum Aug. xv. de tri. est triplex. vicem verbum vocale. verbum ima ginatiuum et verbum mentale. Et Tho. in scriptu. e. di. xxvii. q. iii. dicit quod sic ordinantur. Uerbum enim mentale in nobis apprehendit in veli quid sit fiendum. Sed verbum ima ginatiuum applicat ad singularia. quia operationes sunt singularium. ii de anima. Et vocale verbum exequitur Ita quod imaginor quasi sit quidam syllogismus in Darii Ubi metale verbum habet locum vniuersalis et maic ris affirmatie. Uerbum imaginatiuum minoris affirmatiue particularis. Sed verbum vocale tenet locum conclusionis particularis affirmatiue. ita quod tam vel bum vocale quam verbum imaginatiuum defuiunt verbo modo tali in qua secunda pars representatur imaginis. vicem filius dicitu Eodem modo est accipiendum loquendo de negatio verbo et syllogim ando in Ferio¬

2

22

¶ Unde doctor subti. eadem dist. xxvii. primi. Uerbum mentale diffinien. dicit. Uerbum est actus intelligentie productus a memoria perfecta non habens esse sine actuali cognitione. ver bum representans diuinum. Ubi tanguntur omnes cause huius verbi. Primo cause intrinsece tanguntur cum dicitur actus intelligentie productus. Nam secundum e. Sco tum. Uerbum nostrum componitur ex actu intelligendi et dictione passiua vt idem tangit in suis quodlibe tis. ita quod verbum nostrum mentale nihil aliud est nisi noticia genita vel producta. Ex quo patet quod scilicet verbum nostrum est vnum per accidens. quia in suo conceptum includit res diuersorum generum. scilicet actum intelligendi quae est quidam qualitas et productionem passiuam que est quidam respectus in praedica mento passionis. Secundo tangit Sco. verbi causam efficientem cum dicit productus a memoria perfecta qua includit obiectum et potentiam. vnde aug. ix. de tri. dicit Obiectum et potentia pariunt notitiam. ideo memoria dicitur parens vbi. Et verbum dicitur partus eius. Tertio tangit causam finalem in hoc quod dicit verbum diuinum representans Quicquid oni Aug li. de tri. locutus est de verbo nostro. totum propter diuinum verbum locutus est finaliter. Tertium ergo principale est verbi theologicum. et istud est in diuis persona secunda quae est imago patris et filius et verbum de quao Ioam i. In prin cipio erat verbum. etc.

23

¶ An ista verbum immago et genera tio passiua et filiatio differant vel dicat eadem propeta tem in filio dici. vide vbi Filius. §. iii. vide etiam infra. c Uerbum secundo. §. xxii. Et vbi Notio. §. vi

3

24

¶ Quomodo aut expressio verbalis debeat imaginari vel poni in speclo paternali. Nota secundum e. Guil. ibidem quod non est imaginandum vel ponemdum quod sit ibi per modum impressionis verbum in paterna men te vel intellectum. Qui enim ponunt verbum dici per impressionem gigni a patre sicut picturam impressam parieti vel pamno vel materie formaliter. hi ponunt verbum formaliter in patre quod non est verum. Sed imaginandum est per modum expressionis intellectualis sicut verbum genitum vel productum a memoria paterna semota omni iperfectione et modo ineffabili. Et patet per illud Prouer. xxx. vbi sapiens Se omodo quarit diit. Quod nomen est eius vicem dici. Et quod non men filii eius si nosti Hec ibi Ubi Ly. et concor. Guil. dicitquod nec aliquis philosophus nec vllus mortalium potest dicere vel exprimere nomen dici et filii eius. aut qualiter generat pater aut qualiter gignitur filius. quia est ineffabilis diuina ex cellentia in omnibus Propterea. xxii. propoatine libro de caui dicitur Cam prima est super omne nomen quod nominatur de ipsa Sed tamen per sapientiam diuinam fidei vere cogscitur in communi di uina essentia et eius proprietates ac relationes diuine. licet non in spieritali quo ad omnia. Hec praedicti concor. Scotorlis e. di. xxvi. etc.

4

25

¶ Que requiruntur ad hoc quod verbum pro prie sit in nobis Nota secundum Guil. in i. dist. xxvii. quod tria requiruntur ad esse verbi nostri. Primo quod a nostra mente elicitiue producatur. quia si in nobis totaliter deus causare actum intelligendi. sicut forsitam fecit in Salomone vltra habitu scite: tunc non esset verbum proprie. requirit enim verbum nostrum quod mens nostra elicitiue concurrat. Secundum quod sit de aliquo obiecto vel seipso vel alio Impossibi le enim est esse verbum nisi alicuius sit vt termini. sicut impossibile est quod sit noticia. et quod nullius sit Ter tio requiritur: multotiens in nobis quod talel verbum generer praecipiente voluntate. vnde Aug. ix. de tri. c. viii. dicit ver bum amore concipitur dum scilicet praecipit voluntas intellectu quod cogitet. Unde secundum glo. super Ecci. xvii. sic ordinant partes imaginis. primo est voluntas imperans intel lectui vt cogitet. Et secundo intellectus intelligit. ter tio ex cognitionibus in memoria relucet et manet ob iectum. Sed dum in sceitia perfexti sumus tunc econtra fit Nam prima pars imaginis est memoria congruens patri. Secunda est intelligentia filio. Tertia voluntas spiritu sancto ex. x. de tri. vel prima mens. secunda noticia. ter tia amor ex. ix. de tri. Hec ex Guil.

5

26

¶ An ergo verbum sicut in nobis ita et in diuinis ex amore concipiatur vel ex voluntati Et arguitur quod non. Quia omne principium praecedit illud cuius est principium. Sicut enim causa est praeor suo effectu Ita et principium suo principiato. Sed verbum concipitur ex amore vt dicit Aug. in praecedenti. §. Et. xi. de tri. idem dici Noticia placita digneque amata verbum est. ergo amor qui est actus voluntatis precedit gignitionem verbi et per consequens spiritus sanctus qui est amor praor est filio quod non est verum. Ideo non videtur quod verbum ex amore vel volun tate habeat originem

27

¶ Respondetur secundum e. Guil. in i. di xiii. Notando quod in verbo nostro tria sunt. Primum est quod includit aliquid absolutum scilicet actum intelligen di. Et hoc est perfectionis. ergo est in diuinis. licet actus intelligendi non constituat verbum in diuinis. sed dictio passiua filii vel verbi constituit personam. vt patet in fra. §. xiiii. Secundum est in verbo nostro quod semper producitur dum est quia esse habet in actu intellectionis actualis non habitualis. Et hoc etiam est perfectionis. vnde hoc est etiam in verbo diuino quod semper gignitur. Tertium est quod in nobis voluntas imperat intellectui vt intelligat actu Et hoc est imperfectionis. quia non est semper in actu suo. Et sic loquuntur auctoritates Aug. de verbo nostro quod amore concipitur id est ex imperio et volitione voluntatis conuertitur in tellectus noster ad intelligendum actu. Ideo etiam dicitur in nobis noncia amata vel placita. Sed sub ista ratione non est verbum in diuinis. Ideo non currit obie ctio

28

¶ Et sic ad quaesitum responsio patet quod licet in nobis verbu amore concipiatur id est ex imperio voluntatis. non tamen in diuinis vbi intellectus diuinus ab eterno semper fuit in actu suo perfectissime gignendo.

6

29

¶ Sed quo clarius intelligatur quod verbi diuini principium productiuum non sit ipsa volun tas diuina. cum deus velit gignere suum verbum et voluntarie producit. Nota secundum Fran. may. in conflat. primi di. xxvii. quod quattuor genera verborum inueniuntur in creaturis. Primo quodam est verbum quod non habet nisi vnum principium productiuum. sicut quaniam potentia intellectiua co gnoscit seipsam intuitiue Ibi enim idem sunt intelli gens et intellectum vel obiectum. Secundo aliud est ver bum quod habet tantum duo principia productiua. sicut quaniam intellectus nudus ab habitibus intelligit obiecta extrinseca. quia ibi concurrunt duo scilicet potentia et obiectum distincta. Tertio aliud est verbum ad quod concur runt tria scilicet quoandiam potentia habituata elicit actum respectu obiecti extrinseci. quia ibi concurrunt tria scilicet potentia et habitus et obiectum quae sunt distincta. Quarto aliud est verbum: ad quod concurrunt quattuor sicut quonia potentia habituata intellectiua intelligit obiectum ex trinsecum ad imperium voluntatis. Nam ibi concurrunt poten tia et obiectum et habitus. et vltra voluntas imperans istum actum secundum Aug. in praece.

30

¶ Ad proposicum quantum ad vebum diuinum concurrunt ista tria. Primo intellectus tanquam potentia dictiua. quia solius intellectus est dicere. Se cundo essentia in ratione obiecti. quia intellectus dicere non pae nisi obiecto concurrente. Tertio concurrit ibi sapientia quaesi habitus. Omis enim potentia habituata potens pro ducere habet habitum producentem respectu obiecti cuiuse productia. Sicut exempli gratia. artifex per habintum artis habet fa cere opus. Quartum autem scilicet voluntas in diuins no concui rit vt principium praeductiuum respectu verbi diuin. quia ibi est verbum naturale et praeueniens omnem actum voluntatis productiuum. Sicut enim intelligere praecedit velle: Ita producere potentie intellectiue precedit producere potentie volitiue. et sic verbum diuinum non respicit voluntatem vt principium productiuum. quia producitur ab intellectum per modum nature et non per modum voluntatis quae procedit spiritus sanctus quamuis voluntarie deus gignat. vt patet vbi

7

31

¶ Utrum noticia causata a deo in reuelatione alicuius veritatis dicatur verbum; Respondet Fran. may. supra. q. i. quod si totaliter causetur a deo non potest dici vel bum. quia vt dicit doc. subti. Uerbum nostrum generaliter capiendo est actus intelligendi non quicumque. sed productus per a ctum dicendi. Nam deus non dicit ad extra sicut non gratiat ad ex tra. Et ideo quod causat ad extra id est in nobis si totalii a deo causatur non dicitur verbum vt patuit. §. v. de Salomone etc

8

32

¶ Quid de noticia reuelata ab vno angelo alicui angelo vel homini: Respondetur secundum .e. Fra. supra. quod talis noticia verbum est. quia principium causa tiuum et effectiuum reuelationis ab angelo facte a me moria est. et si non totaliter. Sed omne productum a memoria. vt sic est verbum. Hec Fran. Scotorlis. e. di. xxvi concor. dicit quod angeli de naturaliter sibi cognitis habent verbum licet ineis non sit inquisitio nec est hoc nece. vt patet infra. §. xxii.

9

33

¶ Quid de actubtifico in patria An sit verbum. vel an respectu verbi dei remaneat in nobis aliquod verbum in patria. cum in via sint multa verba apud nos praeter diuinum verbum: Ad hec Fran. may. supr Respondet quod si potentia intellectiua concurrat est verbum tamen tenendo sicut credo inquit verius quod totaliter causetur a voluntate diuina et non a potentia intellectiua creata debet dici consequenter quod non est verbum. Hec Fran. Sed Guil. cum reuerentia tati doc. dicit quod non videtur hoc esse vt rum. quia tunc in nobis de deo euacuaretur verbum quando diuino verbo erimus consimiliores. nec penitus a diuina volun tate causabitur actus visionis totaliter. vnde contra ipsum sufficit dictum doc. subti. e. di. xxvii. primi in solutione prin cipali. vbi in beatis ponit perfectum verbum. Si ergo ipsum Fran. discipulus. e. doc. subti. credat quod dicit verius Ego inquit doctori subti. assentio securius. Hec Guil. e. dicta di. xxvii. difficul. prima concor. Scotorlis. dicit quod beati in patria habent verbum de essentia diuina. vt infra. §. xxiii

10

34

¶ Quare deus non potest aliquod verbum causare ad extra: Et arguitur. quia quicquid potest deus facere mediante causa secunda potest per se facere Sed deus mediante memoria potest producere verbum. ergo et per se potest idem Respondetur secundum e. Fran. quod verbum vt verbum potentiam intellectiuam respicit vt principium sue dictionis. sed deus per potentiam intellectiuam nil ad extra causat. Ea enim quod sunt ad extra per voluntatem dei causantur. vnde quia voluntas non potest dicere sed intellectus. ergo nil ad extra potest dici verbum quicquid sit illud causatum. sed tantummodo quod intel lectu dicitur ad intra.

35

¶ Ad obiectionem autem dunum quod il la regula in maiori licet teneat veritatem in absolutis tamen in respectibus productiuis non tenet. Nam deus potest fa cere per se Abel. sed vt Abel sit filius Ade et Eue non potest facere per se. sed mediante adam et eua. Item deus licet pos set absolute radium causare sine sole. tamen cum respectu ad solem. vicem vt sit radius solis vel a sole procc dens. sine sole non potest facere. Sic in proposito Deus potest actum intelligendi causare sine intellectu. Sed actum intelligendi cum respectu dictionis passiue qua duo constituunt verbum non potest deus causare sine intellectu. cum dictio non fit nisi a dicente scilicet itellectu. Hec Fran.

11

36

¶ Utrum verbum a nobis sit translatum ad diuina. An per prius et nobilius esse verum hebeat in deo Respondetur secundum Bona. e. di. xxvii. q. vl. quod sicut ratio paternitatis qua ad re vel significatum eius. Ita et ratio verb quo ad rem et significatum eius verius per prius et nobilius reperitur in deo quam in nobis vnde Ioam. i. In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat verbum. Et Da masce. Deus numquam est inuerbatul id est sine verbo. ergo. vere in deo est. vt etiam patuit de paternitate vbi Pater §. v. Tamen secundum Lyram. ex quo verbum non inuenitur nisi in creatura intellectuali quae est ad imaginem dei facta. hinc est quod secundum nostrum vsum loquendi vel cognoscendi prius re peritur in creaturis. quia prius a nobis cognoscitur verbum no strum. et sic a nobis est translatum ad deum cogscendum sicut et ratio sapienti: lucis et similium. Item translatio talis facta est Secundo: propter similitudine scilicet verbi nostri creati ad verbum increatum. vt patet per Aug. xv. de tri. et Anselm. Monol¬

37

¶ Tertioppter instructionem nostram(quia nos diuina in telligimus per creata) ne cum audimus de patre et filio in diuinis cogitemus carnaliter. Sed subleuemr ad co gitandum generationem spiritualem. vnde secundum Aug. Si quis itelligit verbum in nostra mente: potest cogscere de verbo dici ali qualiter. de quo dictum est In principio erat verbum etc

12

38

¶ Sed quale verbum est vere in deo an vocale an imaginale. an intellectuale. Nota colligendo ex Bona. e. di. xxvii. q. iiii. perti. ii. similis Guil. Tho. Rich. ibidem quod sicut etiam tactum est. §. i. Uerbum idem dicitur in nobis sub triplici differentia. Est eim quod dam intellectuale mentis quo rem ipsam per suam speiem cogno scimus. Et tale verbum quod consistit in intellectum tantummodo vre est in deo Et per prius dicitur de deo quam de aliis. Est enim in mente diuina ab eterno verbum genitum. quia deus est intellectualis nature. Item in nobis est secundo quodam verbum ima ginale qua spiem conceptam vocis exprimende apud nos formamus. vnde Augu. viii. de tri. dicit Phantasma carthaginis. hoc est verbum eius Ibi phantasma carthaginis sumitur pro specie eius secundum Scotorlis. etc. Item in nobis tertio est verbum sensibile siue vocale qua proferimus ipsum verbum in mente cogitatum et imaginatum ad cuius similitudinem est verbum incarnatum in tempor quod erat ab eterno genitum in mente paterna. Unde in praedictis differentiis verbi in nobis est ordo. quia prae mo cogitamus aliquid puta ciuitatem Carthaginem vel rhomam. vel leonem etc Quid sit. Secundo qualiter debeamus cogitatum effari vel pronunciare. Tertio puro nunciamus vel proferimus. vt dicit Bona. et Guil. Sic et longe perfectius Primo verbum diuinum emanat a memoria paterna quasi lumen de lumie. Secundo in ver po diuino cuncta pater disponit et verbum incarnandi praeuidit. vnde secundum Aug. Uerbum dei dicitur ars omnium rerum Tertio est carni vnitum vt nobis apperet sensibile. ideo Ioam i. Uerbum caro factum est. vnde secundum Tho. in scrip. e. di. q. ii ar. i. Uerbum vocis et etiam quod habet imaginati onem vocis non potest dici in diuins nisi metaphorice vl translatiue. Sed verbum cordis quod consistit in intellectu tantummodo est vere et prope ac eminentissime in deo etc.

39

¶ Ad hec infra. §. xv. et. xvi

13

40

¶ Sed adhuc difficultas restat. quia nilis concipitur in intellectu nostro nisi spees rei intelligibil Deus aut non cognoscit per speciem. ergo non videtur quod vere sit verbum intellectuale in deo. Ad hoc respondetur secundum Tho. e. di. xxvii. q. ii ar. i. quod in hoc summe excellit verbum diu num quod deus intelligit essentiam suam per se id est per essentiam suam Unde essentia habet in deo se quasi tripliciter quo ad hoc. vicem vt intelligens. Et vt intellecta. Et vt quo intelligitur. Itaque inquantum se habet vt intelligens sic vere et proprie est ibi ratio intellectus. Et inquantum se habet vt quod intelligitur siue vt in tellecta: est ibi vere ratio intellecti obiecti. Sed inquantum se habet vt quo intelligitur. sic est ibi ratio verbi secundum Tho. et perfectissime. quia ibi est per seipum. sed in nobis per species.

41

Item alia difficultas adhuc est. quia de ratione verbi est quod sit manifestatiuum. Sed verbum exterius sensibile magis manifestat quam verbum mentis interius. Quare ergo magis conuenit transfferri ad similitudinem verbi diuini: verbum interius quam exterius. Dicentu secundum quod Guil. e. di. xxvii. per conclusionem dictat quod dici fi lius in esse persone non constituitur verbo sub ratione manife stationis. sed sub ratione passiue dictionis

42

¶ Notat ergo idem quod secundum Commen. super Dio. vbi nos habemus Ioam i. In principio erat verbum. Grecus habet in principio erat lo gos. Et dicit commentum quod logos tria significat scilicet rationem. expressionem. et causam Igitur et verbum sibi correspondens hec tria significat. Primo expressionem seu relationem ad eum a quo exprimitur. Et ista est verbi ad patrem relatio realis. quia est producentis ad productum. Secundo dicit rati onem id est manifestationem et declarationem omnium rerum. quia filio attribuitur ab Augu. quod est ars omnipotentis dici et ratio omnium. Tertio dicit causam. quia omnia per ipsum facta ste Ioam. i. Et hi duo sunt respectus rationis. quia dici ad creaturam nulla est relatio realis. Et quoniam respectus manifestationis aduenit verbo iam constituto vel producto ad intra. quia respectus ad creaturam aspiciut obiectum secundarium. Productio autem ad intra respicit obit ctum primarium scilicet diuinam essentiam. ergo prius in diuins tota ad intra perficitur productio persone verbi anquam fiai respectus ad creaturas. vnde patet quod verbo sub ratione manifestationis vel verbatione non constituitur. Sed sub ratione passiue dictionis constituitur quia verbum idem est quod di ctio passiua quae constituit dei filium. vnde Aug. vii. de tric. iiii. dicit. Eo verbum quo filius. ergo eadem relatio vel notio est filius quae verbum. sed filiatione constituitur persona fi lii igitur et verbo. Hec Guil. Proinde etiam secundum Tho. e. di. Uerbum interius magis habet proprie rationem verbi quam verbum exterius scilicet sensibile. quia vt ait Augu. xv. de tri. Uerbum exterius non est verbum prie. sed signum verbi licet interioris. vnde non debet dici de deo

43

¶ Ad obiectum autem scilicet quod verbum exterius sensibile est magis manifesta tiuum secundum e. Tho. quod aliquid dicitur magis maifestatiuum dupliciter. Uno modo intensiue id est expressius et verius. et sic verbum interius est magis manifestatiuum quantum est de se quia homo expressius cogitat aliquid in mente quam possit alteri expremere per verba exteriora. Alio modo extensiue scilicet quia pluribus manifestat. et sic verbum exterius est mag manifestatiuum. quia manifestat non solum nobis ipsis sed et aliis. et sic patet.

15

44

¶ Qualem dissimilitudinem vel di ferentiam habet verbum nosrum ad verbum diuinum. Nota primo secundum Tho. supra. et clarius Lyram super Ioan i. quod vox significatiua non dicitur verbum prie. sed tantummodo lar ge capiendo verbum et denominatiue inquantum significats interioris mentis conceptum. proprie autem dicitur verbum interior mentis conceptus qui per vocem significatur: etiam anquam per vocem significetur vel exprimatur. Ipa vera vox potius est signum verbi quam ipsum verbum vt dicit Aug. xv. de tri. vnde et philosophus. i. Peri her. dicit Uoces sunt note id est signa earum quae sunt in anima passionum

45

¶ Sed tantum. Secundo ad uertendum est secundum et. Lyram quod in nobis est duplex conce ptus interior mentis. Unus informis et imperfectus Alius formatus et perfectus. Cuius ratio. quia nostra co gnitio procedit de imperfecto ad perfectum. Ideo de re ha bemus primo conceptum confusum et imperfectum vt habetur primo Phy. vnde pueri primo appellant omnes viros pa tres. Postea autem determinant. Hec ibi. Et talis conceptus non dicitur proprie verbum. sed cogitatio. proceden do at peruenimus ad habendum conceptum rei perfectum et determinatum qui a philosophis vocatur diffinitio. A sanctis autem proprie dicitur verbum. Et hoc est quod dicit Aug. ix. de tri. Diffinio temprantiam. et hoc est verbum eius. Et. xv e. c. xxiiii. Formata cogitatio ab ea re quam scimus verbum est. Et cap. xxxvi. Uerbum nostrum de nostra scatia nascitur. et visio de visione scilicet visio actualis de vi sione habituali etc

46

¶ Denique est Tertio considera dum (inquit). quod deus est intellectualis nature vt ab omnibus iam sanctis quam philosophis supponitur vtpote manifestum. quia est primum principium omnium per intellectum agens artifex. Aliter non haberet noticiam sui et aliorum quod esset maximum inconueniens. Ideoque quicquid est perfectionis in natura intellectuali: totum competit ei modo tamen superexcellenti. In natura autem intellectuali est perfectionis quod ibi sit verbum. quia hoc competit ei inquantum est in actu perfecto Idcirco in ipso deo proprie et perfectissime est verbum. non tamen ad similitudine verbi sensibil quod large dicitur verbum. nec etiam ad similitudinem conrceptus rei imperfecti vel informis. quia in deo nihil est sensibile nec imperfectum etiam. Sed ibi ponitur verbum inquantum importat conceptum rei perfectum. quod deus vnico actu intelligendi concipit perfecte seipsum et omnia alia facta vel fienda vel possibilia.

47

¶ Ex istis patet Ad quaesitum responsio quod maxia et multiplex est differentia et dissimilitudo verbi nostri ad diuinum. Primo in entitate. quia verbum nostrum est accis. Sed verbum diuinum est substantia diuina. quia deus intelligit per suam essentiam quae non pa titur admixtionem accisentis vel alicuius extranei. Secundo in simplicitate. quia verbum nostrum in mente mult plicatur. quait enim sunt ibi conceptus perfecti vel formati tos sunt ibi verba. In deo autem est verbum omnino simplicissimum vnicum. quia non potest ibi esse nisi vnicus conceptus in fectissimus. patet ex dictis. Tertio in stabilitate. quia verbum nostrum est quid transies et volubile ac vanissimi eo quod stati dum fit transit. et cogitatio voluitur Psalmus Domins scit cogitationes hominim quoniam vane sunt. Sed verbum diuinum est eternum semper actu permanens etc. Hec Lyra et sufficiant etc.

16

48

¶ Qualem conformitatem habeat ver bum nostrum mentale ad diuinum verbum. qua efficacius ducit in cognitionem creatoris quam cetere creature Et propter quam scriptura dici filium nominat verbum

49

¶ Responde tur secundum Bon. e. di. xxvii. q. vl. Aliosque quod Una similitudo vel conformitas est quantum ad originem vel emanationem. quia sicut in nobis verbum procedit a mente per modum nature. vnde dicitur partus vel proles siue concepi mentis. Ita verbum diuinum procedit a patre per modum na ture. quia gignitur. Uerbum ei de suam ratione dicit quid proce dens ab eo cuius est verbum. sicut conceptus a concipiente. vl genitus a gignente. Et sic ibi processus verbi a deo dicente idem est quod generatio filii dei a patre. quia verbum in diuins idem est quod filius. De his vide vbi Filius. §. i. Deni quam sicut verbum mentis concipitur intra manendo a menti et impassibliciter sine decisione in nobis. tamen verbum est a mente distinctum. ita verbum dei procedit per actionem manentem intra et non transeuntem extra. tamen ab eo ci ius est distinguitur personaliter

50

¶ Secunda similitudo quam tum ad operationem vel eius dispositionem. quia sicut omnia quod operatur homo prius praecogitat mente concipiendo. et sic dispe nit. ita deus pater omnia facienda disposuit ab eterno per verbum quod idem est quod conceptus intellectus diuini. Si artificiata per artificem producuntur per conceptum artis siue in tellectus. Nam domus in re extra producitur a domo st est in anima. vii. Meta. Ideo Ioam i. Omnia per ipsum sanctue verbum facta sunt etc.

51

¶ Tertia similitudo quantum ad vni onem vel filii dei incarnationem. Quia sicut verbum nostre mentis vnitur voci sensibili et quasi induitur voce vt scilic innotescat per vocem ad manifestandum veritatem quae est concepta in abscondito mentis. vnde et secundum Boe. dicitur ver bum quasi verum boans id est sonans manifestando aliis. Ita verbum dei. filius in patris sinu id est mente vel substantia diuina absconditus a seculo: induit carnem et factus est visibilis ad innotescendum toti modo et manifestamdo fidem trinitatis. Item sicut verbum mentis dum vnitur voc non transit in vocem. sed manet totum in mente proferentis et integrum. Et similis fit totum ac integrum apud pluri mos audientes in illorum auribus et mentibus. Ita fili dei verbum eternum vnitum carni. totum mansit in patre. nec transuit in carnem per conuersionem. sed totus filius dici in patre. Et totus in vergine mstere. non conuersione deitat in carnem. sed assumptione humanitatis in deum. scilicet per vni onem. vt dicit Athanasius in spermbolo. Hec sufficiant.

17

52

¶ Quare in nobis verbum mentale non dicitur filius vel genitus proprie sicut dicitur in deo. Respondetur secundum Tho i. parte. q. xxvii. ar. ii in solutione ar. ii. Quod intelligere in nobis non est ipsa substantia intellectus. vn verbum procedens in nobis per operationem intellectus non est eiusdem nature cum eo a quo procedit. Ideo non proprie sibi competit ratio generationis vel filii. Sed intelligere diuinum est ipsa substantia intelligentis propter quod verbum procedens in deo procedit vt eiusdem nature subsistens Ideo proprie dicitur genitum et filius. Nam verbo diuino compe tit ratio filiationis per omnem modum. vt patet vbi Filius. §. i.

18

53

¶ Utrum verbum secundum eandem rtonem formalem dicatur de deo et creatura. Respondetur secundum Fra. mayro. e. di. xxvii. quod verbum diuinum et verbum creatum sunt aliquous eiusdem rationis formalis. et in deo et in crea tura. No quidem eiusdem rationis specifice. sed tantummodo sic intelligendo quod conueniunt in ratione generali verbi Probatio. quia quicquid conuenit verbo creato inquantum verbum conuenit et verbo diuino inquantum verbum. Talia autem quacumque sic se habent sunt eiusdem rationis generalis

54

¶ Si obiicitur. tamen aliquid conuenit verbo diuino quod non puenit creato. quia verbum diuinum est de genere substantie vel substantia diuina et eius obiectum est diuina essentia. Sed verbum creatum est accisens de genere qualitatis et eius obiectum interdum est lapis etc. Hec autem non sunt eiusdem rationis respectus. ergo etc. Dicendum secundum e. Fran. quod hoc non est inquantum verbum. sed propter aliam rationem. et sic non concluditur quod scilicet non conueniat in ratione generali verbi. sed solum de disconuenientia diuersitatis specifice¬

19

55

¶ Sed quae est generalis ratio verbi: in quae omnia ista conueniut verbo increato et creato. Dici idem Fran. quod sicut generalis ratio formalis albi inquantum album est esse disgregatiuum visus. et hec semper est eiusdem rationis inquantum album in quocumque. siue album sit in lapide siue ligno vel alio. Sic in proposi to esse productum quiditatiue non denominatie per actum dicendi: est ratio generalis verbi inquantum verbum

20

56

VErbum. secundo dicet vt est in deo propte

57

¶ Queritur. Quid est verbum diuinum diffinitie. Respondet secundum Fran. mayro. in conflat. primi. e. di. xxvii. quod ex quo generalis recula est. quod omne constitutum diffinitur per sua principia constitutiua. Ideo et verbum diuinum eo modo debet conuenienter diffiniri. Declaratur regula hec. Primo in grammatica vbi Oratio diffinitur quod est ex nomine et verbo constans. Secundo in logica. Spes diffinitur quod constat ex genere et differentia. Tertio in philosophia. Compositum diffinitur per materiam et formam. Quarto in theologia christus diffinitur per humanitatem et diuinita tem. vt emim Athanasius in symboloSicut anima rationa lis (inquit) et caro vnus est homo. Ita deus et homo vnus est christus. Sic ad propositum: verbum diuinum quod constat ex absoluto scilicet essentia diuina. Et respectiuo et relatione non quacumque sed dictione passiua: diffinitur quod Uerbum diuinum est suppositum constitutum ex essentia et re latione quae est dictio passiua.

58

¶ Sed qualiter dictio pas siua vel verbatio constituat filium dici habetur. supra. § xiii

21

59

¶ An etiam attributa essentialia requirantur ad constitutionem verbi diuini. Respondetur secundum e. Fran. ibidem quod non. sed essentiam accipiendo pro natu ra diuina vt praescindit ab omni perfectione secundaria: sic acce pta cum relatione verbationis: constituit. Si autem essentia accipiatur vt continet in se omnia essentialia attributa sic non constituitur verbum diuinum ex attributis. vt sunt sapienti noticia. veritas. et huiusmodi. Probatio a simili. quia sicut se habet risibile ad sortem. ita perfectio attributalis ad suppositum diuinum. Sed risibilitas non constituit sortem intrinsece. quia non per se quiditatiue dicitur de sorte vel homine. cum non sit essentialis differentia sicut rationale est essen tialis differentia hominis constitutiua. Risibile autem est propria passio. ergo etc. Ite illud non constituit suppositum quod aduenit supposito constituto. Sed attributa sunt huiusmodi. ergo etc. Sicut et propria passio hominis vel creature est aduenticia supposito iam constituto. et sic patet

22

60

¶ Item an verbatio sit eadem relatio quae et natiuitas. Si enim est alia relatio. sequitur quod verbatio non constituit filium dei. quia Aug. de fid. ad pedicit quod filius dei constituitur natiuitate cum essentia. Si autem dicis quod est eadem relatio Oppositum patet quia in brutis reperitur natiuitas. sed non verbum vel verbatio. ergo non sunt idem.

61

¶ Respondetur secundum Guil. e. di. xxvii. quod verbatio et natiuitas. eadem realiter est relatio. licet differant ex natura rei. quia natiuitas est in plus. nam et bru ta nascuntur sed non verbantur id est non dicuntur. Sed quia ista distinctio er natura rei non impedit quin verbatio sit idem quod generatio vel natiuitas. cum dictio vel verba tio includat quiditatiue natiuitatem sicut suum superius. put etiam homo est idem animali inquantum includit homo in se animal quiditatiue. licet differant ex natura rei etc

62

¶ Unde nota secundum Fran. mayro. concor. Guil. e. dist. xxvii. quod quedam sunt propria verbo diuino. vicem generatio pas siua. verbatio vel verbum. natiuitas. filius. Imago secundum Aug. et dictio passiua. Et ista dicunt eandem rea liter proprietatem in filio. licet differenter. vt habetur vb Filius. §. iii. Et vbi Notio. §. vi. Si eim ponamus inquit generationem et filiationem et verbum eiusdem rationis esse in deo et in creaturis. tunc oportet dicere quod omnia est sunt in verbo propria ei. differunt in deo formaliter sicut in creaturis. Hec secundum Fran. Quedam vero sunt appropata verbo. licet non sint eidem soli propria. quia etiam aliis personis conueniunt. Sicut noticia. ars. sapientia. ve ritas. et huiusmodi. Et breviter quacumque analogiam habent ac intellectum appropantur verbo. Sicuti et ea quae ad vo luntatem spiritu sancto appropantur. Hec ex Fran. De ta lium autem distinctione vide vbi De attributis.

23

63

¶ Utrum verbum diuinum sit noticia siue intellectio actualis Circa hoc notatur primo secundum Fran. maro. supra. di. xxvii. quod duplex est noticia Una habintualis que consistit in actu primo qui est poten tia habens obiectum praesens et habitum perfectum. Alia est noticia actualis que consistit in actu secundo. Primus actus est scire. Secundus actus est considerare. Modo dicunt aliqui quod verbum diuinum non est actualis noticia eo quod talis non sit in diuinis pro eo quod est actus secundus. Omnis autem actus secundus est elicitus a priie mo. sed in deo nulula est perfectio elicita ergo etc.

64

¶ Sed istud stare non potest. quia praesupponit falsum scilicet quod actus ecundus non sit in deo. Nam actus secundi transeuntes non negantur de deo vel in deo. videlicet generare generari. sperare spirari. ergo multo minus negantur imanentes qui sunt perfectiores transeuntibus. Item quia felicitas omnis nature intellectualis consistit in acti bus secundis qui sunt intelligere et velle. ergo actus secundi sunt in deo. Nec concludit obiecton praedicta quia actus secundus nunquam est elicitus a primo nisi vbi est realiter distinctus iste ab illo. sicut in nobis disiinguitur actus secundus a primo. sed in deo non distinguitur. ergo etc.

65

¶ Secundo ad quesitum ponuntur Conclusiones ab eodem Fran.

66

¶ prima quod verbum diuinum est actus intelligendi diuinus innatus et non elici tus. Probatio quia omnis perfectio simpliciter est essentie diuine innata. Sed actus intelligendi est perfectio in deo simpliciter ergo etc. Denique quia in patre nihil est elicitum nec ab alio acceptum Et tamen vnicus actus intel ligendi diuinus est totus in patre Cum ergo verbu diuinum sit actus intelligendi diuinus sequitur quod non est elicitus sed innatus

67

¶ Secunda conclusio quod verbum diuinum non est talis actus intelligendi for maliter sed identice. patet quia non est de quiditate suppositi verbi: talis actus intelligendi. Tet quodam modo sit magis appropriatus verbo quam essentia Unde actus intelligendi non dicitur de supposito verbi in primo modo dicendi per se. sicut nec hec praedicatio ver bum est essentia Est aut regula quod quaniocunque aliqua ita se habent quod vnum predicatur de alio in abstracto et non in primo modo per se: illa sunt idem identice. non formaliter Sic est in hac praedicatione Uerbum diuinum est actualis intellectio ergo etc

68

¶ Tertia conclusio quae verbum diuinum non est actus intelligendi proprie sed appropriate Probatio quia actus intelligendi conuenit tribus personis vniformiter. sed appropatur fiio: sicut omnia que partinent ad intellectum.

69

¶ Quarta conclusio quod verbum diuinum est actualis intellectio appropriate Non quidem ex proprietate productionis: sed ratione emanationis sue. Nam aliter appropriatur verbo sapientia et aliter noticia actualis Daer enim appropate sapientia. quia sapientia concurrit ad producendum ipsum verbum Sed dicitur actualis noticiam ratione emanationis passiue quia eodem modo procedit sicut actualis noticia scilicet per actum dicendi vt patet in creatura vbi nil dici tur nisi actus intelligendi Hec Fran.

70

¶ Tertio de¬ carantur praedicta aliqualiter in exemplo de verbo nostra ex Scotorels. e. di. xli. quia verbum nostrm spectat ad acti intelligentie. Sed intelligentia stricte sumendo est in tellectus actualis et eius obiectum cognitum est speces et siue phantasma quae speculatur. Sed quoniam verbum no strum nec est species nec obiectum. ergo est intellectio actu alis: non qualibet: sed qui est noticia perfecta genita

71

¶ Unde notat ide Scotorelis. quod verbum in nobis est duplex scilicet perfectum et imperfectum. Imperfectum est quod requirit actualem ordinem inquisitionis. Nam intellectus nostur non nisi per in quaesitionem et discursum venit ad terminum inquisitionis Et sic verbum dicit in nobis terminum inquisitionis d e diffinitiuam noticiam rei quae dicitur verbum mentis scilicet partus et proles. Sed verbum perfectum non requirit necio talem inquisitionem Quod patet. quia deus habet perfectissimum verbum de se. Et angeli habent verbum de naturaliter sibi cognitis et beati in patria habent verbum de essentia diuina: et tamen in illis non est inquisitio vt praedictum est in §. praeceden. de Uerbo Sic ad propositum de verbo diuino patet quod est actualis intellectio quae est noticia go nita sine tamen omni imperfectione qua in nobis est

24

72

¶ Utrum solus pater dicat verbum an etiam persona alia dicat verbum: Nota primo secundum Rich. de med. villa e. di. xxvii. arti. ii q. ii quod dice re: proprie loquendo est producere verbum. ergo verbum im portat quandam emanationem a dicente. Et quia nil essetiale in diuinis emanat. ergo verbum accipitur personalis tantum. Et solus filius est verbum. ergo solus pater dicit verbum proprie loquendo sicut solus pater generat filium. Et sic Anselmus dicit quod solus pater dicend se generat verbum. et patet. Quia generare in diuinis ide est quod dicere sed solus pater generat ergo solus di cit proprie.

73

¶ Sed difficultas est quia Ansel. in Mo nol. c. lxxiii. dicit. sicut pater est intelligens et filius est intelligens et spiritus sanctus est intelligens. Ita pater est dicens et filius est dicens et spiritus sanctus est dicens. Et si militer quilibet illorum dicitur. Hec ille. ergo etc.

74

¶ Unde secundo nota secundum Bonauem. similis et Rich. e. dist. xxvii. Tho. Aureol. et alios colligendo quod dicere accipitur tripliciter. Uno modo large: et sic dicere nil aliud est quam cognoscendo aliquid intueri vel intelligere. Et isto modo dicere accipitur improprie quandoque pro intelligere et pro disponere vel facere et sic conuenit tribus personis Hoc modo quilibet persona in diuins est dicens: quia huiusmodi dicere acceptum in proprie et large pro intelligere vel cognsco do intueri in verbo est essentiale et per consequens conueni tribus personis. Nam qualibet persona dicit isto modo Quia quaelibet persona intelligit se et diuinam essentiam et alias personas diuinas et omnes creaturas intelligit in verbo. Ad hunc sensum loquitur Ansel. in Monol. supra. Similiter Aug. xv. de trin. ca. vii. dicit quod pater intelligit se vel sibi. et vult etiam se et meminit sibi vel se Ita filius et spiritus sanctus et per consequens qualibet persona imprope dicit se et verbum id est intelligit. Alio modo dicere accipitur proprie et sic dicere est similem proferre vel gignero et huic dicere respondet verbum genitum in diuinis. nec conuenit alteri nisi patri. Quamuis enim tres persone se intelligant non tamen generant in intelligendo sibi similem nisi tantummodo pater. Et ideo non concipiunt prolem sicut pater: quia non est fecunditas generandi nisi in patre. Ticem enim in nobis (quia non intelligimus nisi per speciem conceptam) in intel lectu semper fiat verbum mentis per modum concipiendi etc. In diuins tamten aliter est quia quaelibet persona intelligit se per seipam. Ideo intelligere ibi non dicit ronem concipiendi semper. sed tantummodo in pre qui habet dicere vel gigner verbum eternum.

75

¶ Tertio dicere accipitur practice. et sic idem est quod creare vel facere vel imperare. secundum illud psalmus. Ipose dixit et factam st. ipse scilicet deus mandauit et creata sunt. Et Gen i. dixit deus Fiat lux etc. Et huic correspondet verbum creatum et temporale quod nec est deus nec in deo sed est creatura respectu dei. Unde isto modo qualibet persona habet dicere id est creare et tota trinitas similis Nam sic essentialiter dicitur de deo dicere sicut et creare vel im perare quia connotat effectum temporalem qui est totius trini tatis

76

¶ Tertio ad quaesitum responsio patet ex istis dictis quod solus pater dicit verbum: proprie dictum in diuinis. accipiendo dicere: etiam proprie vicem pro concipere vel generare in respectu ad verbum eternum id est dei filium que solus pater gignit. Secus si dicere capiatur pro intelligere quia sic capiendo quilibet persona intelligit tam verbum quam se et aliam personam et quia intelligit ergo dicit: cum dicere sit large idem quod intelligere. Unde singula personarum est intelliges vel dicens et intellecta vel dicta secundum Ansel. supra

77

¶ Sed restat dubium an pater et filius et spiritus sanctus dicant etiam verbo. Et de hoc infra. §. xxxvi.

25

78

¶ An ergo in diuinis sit verbum essentiale vel solum personale.

79

¶ Arguitur quod dicat quid essentiale. Quia verbum et dicere consimiliter se habent. Sed dicere est essetiale in diuins eo quod est commune tribus persionis vt in praecedenti. §patet. ergo et verbum est essetiale siue dicitur essetialiter et non personaliter vel notionaliter

80

¶ Ad hoc sepondetur scndum Scotor. e. dist. xxvii. q. ii quod dicere non est essentiale si capia tur proprie quia vt sic non est commune tribus. Importat enim productionem per modum nature: quia idem est dicere: proprie quod sibi similem gignere: vel dici id est gigni quod formaliter soli filio conuenit ergo etc. quod autem dicere pro intelligere capiatur hoc est improprie accipi. Similiter si capiatur pro imperare vel creare vt patuit in praecedenti

81

¶ Ad quisi tum ergo dicendum secundum Scotis. communiter et Fran. maro. quod in diuinis nullum est verbum essentiale sed tantum perso nale quod vicem est proprium persone genite. Probatio. quod vt dicit Aug. vii. de trin. eo est verbum quo filius sed in diuinis non potest esse filius essentialis: ergo nec verbum esse tiale. Item quia verbum est mediante dictione passiua ver bum: sed dictio passiua est proprietas personalis. ergo et verbum etc. Unde infert Guil. quod Tho. in scrnp. primi. e. dis. q. iiii (vbi dicit quod verbum dicitur dupliciter vicem essentialiter et sic est commune tribus vel notionaliter et sic est secunda persona¬: Non bene posuit: salua sua reuerentia: quia vbicumque scriptura et sancti doc. antiqui de verbo loquuntur: semper eo vtuntur notionaliter non essetialiter. vt etiam ipse Tho. in fine quastionis dicit

82

¶ Unde si quaratur An pater et filius et spiritus sanctus sint vnus dicens Respondet idem Tho i. parte. q. xxxiiii. arti. i. in solutione tertii argu¬ menti ad autoritatem Ansel. posita. supra. §. xxiiii. Sicut inquit proprie loquendo. verbum dicitur personaliter in diuinis et non essentialiter ita etiam dicere. Unde sicut verbum non est commune patri et filio et spiritu sancto. Ita non est verum quod pater et filius et spiritus sanctus set vnus dicens vt patet etiam per Aug. vii. de trin. Hec Tho. Secus si dicere capitur improprie vt supra. Ecce patet contrarietas Tho. sibiipsi¬

26

83

¶ Utrum pater seipsum dicendo ge neret verbum: Nota secundum Bonaue. e. dis. xxvii. parte ii. concor. alios quod ex quo dicere est idem quod loqui. Et hoc du liciter. vel intra se vel ad alterum extra se. Toqui ad se vel intra se nil aliud est quam mente concipere. Mens autem concipit intelligendo: et intelligendo se simile sibi concipit in spebus Intelligendo vero aliud concipit simile illi alii: quia intelligentia assimilatur intellecto Igitur sic est quod mens dicendo se: apeud se concipit per omnia simile sibi: et hoc est verbum conce ptum

84

¶ Item dicere vel loqui ad alterum nil aliud est quam conceptum mentis exprimere. Et huic dicere respondet verbum prolatum. Unde sicut in nobis dupliciter accipitur dicere ita in deo. Nam dicere dei apud se hoc est intelligendo concipre: et istud est: gignere prolem sibi similen. Et huic dicere respondet verbum genitum ab eterno quod quidem dicitur ad similitutudinem nostri verbi interioris

85

¶ Et nota adhuc quod in nostra mente in verbo interiori ad completam rationem verbi hec tria concurrunt. Primo intellectus super intelligibile conuersio: et hoc in diuinis conue nit essetie et per consequens cuilibet persione Quelibet enim persona per essentiam intelligit se et omnia.

86

¶ Secundo concurrit in nobis similitudinis sue naturalis generatio preassiua per species in intellectum. Hec autem in diuinis non conuenit essentie: quia illa non generatur: nec patri eadem rone: nec spiritu sancto: quia non producitur per modum naturalis similitudinis: sed tantum conuenit filio qui generatur similis patri o modum nature. Et sic eius proprium est passiue dici

87

¶ Tertio in verbo nostro concurrit ordo ad manifestandum se vel declarandum: vel sibiipsi de se loquen do vel alteri loquendo. non enim species rei que est in memoria verbum dicitur: sed speiens informas aciem cogitantis ab intellectu genita et illi simillima et eius manifestatiua: verbum internum vocatur. In di uinis autem talis manifestatio. licet simpliciter possit conuenire cuilibet persone quia quelibet persona potest a qualibet manifestari sicut et intelligi absolute Tamen manifestatio per modum similis et per conceptum: hoc est tantum filii sicut dictio vel gignitio passiua. Ad quesitum ergo respondetur secundum e. Bonauen. quod deus pater dicendo se. si proprie accipitur dicere generat verbum: quia dicere proprie est sibi similem gignere Si aute accipitur large vel improprie. vicem pro intel ligere. Hoc modo dicendo se: non generat verbum Et hec satis clarent ex. §. praecedentibus proxime etc

27

88

¶ An verbum sit in patre formali ter vel habeat ipsum pater non formaliter sed vt correlatiuum. Respondetur secundum Scotorelis. in primo dist. xxvii. q. i. Et etiam in. ii lib. dist. i. q. iii. quod in patre non est verbum formaliter. Impossibile enim est quod pater habeat verbum formaliter vt patet per Aug. vii. et. ix. de trinitate. ca. ii Probatio quia verbum est actualis intellectio que est noticia ge nita. sed in patre non potest esse formaliter noticia genita. ergo in patre non est formaliter verpum. Ticem emim in patre sit intelligentia formaliter et etiam in filio et spiritu sancto: sed non omnis actus intelligentie formaliter est verbum nisi tantum illa quae habet actum genitum vel noticiam genitam. Et quia in telligentia sicut et sapientia vt est in patre formali ter siue vt patris est formaliter: non est genita. quia pater a se est. ergo est intelligens vel sapiens sapien tia vel intelligentia ingenita. vt hec dictat doctor subti. et patuit vbi Sapientia. Relinquitur erge quod pater habet verbum non formaliter sed vt correlatiuum et per circumincessionem etc.

28

89

¶ Quare est necessarium ponere verbum in diuinis: Cum enim pater sufficienter cognoscit omnia in seipso: et verbum non est necessarium nisi propter cognitionem ergo ibi superfluit verbum. Sed nif superfluum potest esse in deo. ergo non est ponendum ver bum. Respondet Rich. de med. vil. e. dist. arti. ii q. i quod et si praedicte praemisse huius obiectionis concedantur non ppter hoc sequitur quod verbum sit superfluum in diuinis quia in productione verbi: diuina bonitas communicatur Non est autem superfluum diuinam bonitatem per distinctos modos communicari. Hec Rich

29

90

¶ An verbum nascitur de omnibus que sunt in memoria patris Respondetur secundum Fran. maro. supra. e. di. xxvii. quod pater et filius possunt com parari secundum duplicem ordinem vicem secundum ordinem essendi et secundum ordine propriandi Quo ad primum signum quo comparantur in esse: dicendum quod de omnibus qua sunt in patre nascitur verbum quia pro illo signo primo nihis est in patre vel in memoria patris nisi illud quod est deus formaliter vel realiterSecus pro secundo signo. Nam vt Diony. dicit filius est verbum patris et fontalis radius ac splendor glorie paterne in se manifestans gloriam paternam quoniam perfecte loquitur scilicet declarando bonitate et summam in se patris liberalitatem quae nil habere voluit quod filio non communicaret. Hec ille. Et hoc intelligendum est praeter proprietates personales quia ille non communicantur alias persone a se inuicem non distinguerentur etc.

30

91

¶ Utrum in deo sit tantummodo vnicum verbum quo cognoscit se et alia omnia: Respondetur secundum Tho i. part. q. xxxiiii. art. iii quod deus cognoscendo se cognoscit omne creaturam. Unde exquo verbum in mente conceptum est representatiuum omnis eius quod actu intelligitur: propterea in nobis sunt diuersa verba secundum diuersa secundum que intelligimus. sed quia deus vnico actum ex seipso omnia intelligit. Ideo vnicum verbum in deo est expressiuum non solum dei patris sed etiam omnium creatura rum. Et sicut vnica dei scientia est ipsius quidem dei cognoscitiua tantum sed creaturarum esttam cognoscitiua quam operatiua simul vel factiua. Ideo in verbo diuino importatur ratio factiua eorum que deus facit et sic verbum habet respectum ad creaturam etiam. Unde Aug. lib. lxxxiii. q. dicit quod nomine verbi significatur non solum respectus ad patrem sed etiam ad illa que per verbum fa cta sunt operatiua potentia. Hec ex Tho. vbi. supra.

92

¶ Ad hec que hic tractantur plura hambentur vbi Sapientia etc.

31

93

¶ An verbum in deo sit idem quod sapientia? Respondetur secundum Bonauen. e. di. xxvii. parte. ii. q. iii. quod quamuis sapientia approprietur verbo in diuinis tamen differunt verbum et sapien tia vel noticia. Primo quia sapientia et noticia dicunt essentiale eo quod eque tribus personis conueniunt sed verbum dicit personale. Secundo quia verbum est proprium filii sicut et imago sed sapien tia noticia non est proprium sed appropriatum. Tertio quia sapientia de ratione sui nomins dicit quid ab solutum. Sed verbum dicit relatiuum tam ad dicentem id est deum patrem quam ad creaturas etc. De his partranseo hic ob brevitatem quia satis habentur in praecedentibus praesertim vbi Sapientia et variis passibus et in sequentibus.

32

94

¶ An dei filius inquotum verbum dicatur dei sapientia: Respondetur secundum Magistrum in primo dist. xxvii. quod non est talis locutio concedenda. Et probat per Aug. v. de trin. dicit. Non eo verbum quo sapientia dicitur: quia verbum ad se non dicitur sed tantum relatiue ad eum cuius est verbum sicut filius ad patrendicitur. Sapientia vero eo quod essentia. Unde patet quia filius dicitur notione verbum et imago: sed non notione dicitur sapientia: quia sapientia dicitur secundum essentiam non secundum relationem etc.

33

95

¶ An concedatur quod pater et filiet spiritus sanctus sunt vnum verbum sicut sunt vna sapien tia: Respondetur secundum e. magistrum cum Aug. ibidem quod quamuis ista. pater et filius et spiritus sanctus sunt vna sapientia bene concedatur eo quod sapientia essentialiter dicitur. Ideo Aug. ibi ait. Pater et filius et spiritus sanctus sunt vna sapientia et vna essentia ergo etc. Ueruntamen non conceditur quod pater et filius et spiritus sanctus sunt vnum verbum nec quod vna imago sed filius solus est imago patri et verbum. quemadmodum solus et filius vt ait Aug. quia verbum et imago personaliter dicuntur sic et filius ergo etc..

34

96

¶ Quid de ista filius secundum quod verbum est hoc quod pater: Dicit magister ibidem quod est neganda sed hec concedenda Filius secundum quod sapientia est hoc quod pater. Et probat per Augustinum. vii. de trin. eadem ratione vicem quia sapientia essentialiter dicitur sed verbum sicut et filius dicitur relatiue ergo etc.

97

¶ Si obiicitur quia ly hoc: est neutri generis ergo videtur quod stet pro essentia. Et ita verbum secundum quod verbum semper est hoc quod pater. vicem vnum per essentiam Respondetur secundum Bonauem. circa littera: quod licet sit neutri generis ly hoc tamen determinatur et restringitur ad demonstrandum et importandum proprium significatum termini sub ratione formali per illam reduplicationem vicem secundum quod. Nam ly secundum quod dicit habitudinem sub ratione formali cum dicitur filius secundum quod verbum est hoc quod pater. Et quia significatum verbi est personale ergo ibi ly hoc tenetur personaliter propter determinationem. dcirco negatur quia sensus est id est aliquid filio conuenit inquantum verbum id est sub ratione verbi quod conuenit patri et hoc falsum est sed illa conceditur. Filius secundum quod sapi entia est hoc quod pater: quia significatum sapientie est esse tiale. et sic lyhoc ibi tenetur essentialiter. Unde sensus est id est aliquid filio conuenit vel attribuitur inquantum sapi entia quod conuenit etiam patri. Et hoc verum est: quia patri ita conuenit esse sapientem sicut et filio et spiritu sancto. sed patri non conuenit esse verbum quod conuenit filio etc.

35

98

¶ An pater habeat aliquam sapie tiam ex suo verbo diuino: Et arguitur quod sic quia vel bum dicit similitudinem interius concepta. Sapientia autem dicit habitum vel habilitatem ad cognoscendum. Sed in nobis ex conceptione similitudinis et specierum oritur et fit habilitas in intelligendo vel cognoscendo et sic adquiritur sapientia. ergo et in deo ex verbo oritur aliquo sapientia etc.

99

¶ Sed in opositum est quia sic pater esset sapiens sapientia genita quod est contra Aug. vii de tri nitate e magistrum in primo dist. v.

100

¶ Respondetur ergo secundum Bonauen. di. xxvii. primi parte. ii. q. iii. in solutione vltimi argumenti quod aliter est in nobis vbi sapien tia est per adquisitionem et aliter in deo: quia in nobis fit habilitas in intelligendo. Et sapientia oritur ex concepti one similitudinis. sed in deo est econuerso: quia ex intui tu mentis summe sapientis oritur verbum quod dicitur summa sapientia esse: ita quod similitudo concepta non dat sapientiam concipienti imo magis accipit ab illo. Cum enim persona genita in deo habet esse a patris persona ergo et sapere habet ab eo. Similiter et spiritus sanctus sicut habet esse a patre et filio ita ab eis accipit sapientiam infini tam etc. vnde argumentum praemissum non concludit.

101

¶ Et ex his patet quod pater non est sapiens sapientia genita. vide vbi Sapientia. §. ix. et sequen. ¬

102

¶ Sed difficultas est quia scriptura et ecclesia canit quod omnia in sapientia fecit pater id ist in ver bo. Et Athanasius in altercatione contra Arrium de filio dei dicit. quod ipse scilicet filius dicitur sensus quo cuncta cogitantur a patre. sapientia qua cogitata disonuntur: Uirtus qua disposita perficiantur. Uerbum quo perfecta nunciantur. Lumen quo cuncta clorescunt Hec ille. Dicendum secundum Aureol. et communiter doctur. quod talia non ideo dicuntur quod pater sit sapiens sapientia genita sed per appropriationem quia pater filium genuit cui appropriantur talia vicem sapientia virtus etc. Nam dicitur pater omnia in sapientia fecisse id est cum sapientia que est filius. appropriate loquendo quoniam indiuisa sunt opera trinitatis. Et sic ly In: no tat ibi subautoritatem in filio qui hoc ipsum habet a patre quod res creat vt bec dicit etiam Bonaue.

103

¶ Ad hec vbi Sapientia. presertim. §. xii. etc.

36

104

¶ Utrum pater et etiam filius et spiritu sanctus habeant verbo dicere vel intelligere aut co gnoscere verbo: Respondetur secundum Guil. in primo dist. xxxii. concor. Fran. maro. e. dist. quod dicere capitur tri pliciter prout etiam habetur supra §. xxiiii. Sed hic pro clario ri euidentia dicendorum inueho.

105

¶ Uno modo dicere capitur personaliter vicem proprie pro generare solum: vt cum dicimus: solus pater dicit verbum. Isto modo bene conceditur quod pater dicit verbum: sed non conceditur quod pater dicitu verbo in ablatuo. licet bene in datiuo id est coicat ver boper generationem essentiam quam habet. Isto modo ergo non conceditur quod filius et spiritus sanctus dicunt verbo d est gignum

106

¶ Secundo modo dicere capitur essentialiter secundum quod Ansel. accipit Monol. lxiii. vbi ait. Dicere nil aliud est sum mo spiritu nisi cogitando intueri hoc est intelligere arge seu cognoscere. Isto modo tam pater quam filius quam spiritus sanctus dicunt verbum id est intelligunt. et etiam dicunt ver bo non vt ratione dicendi id est intelligendi vel cognoscendi quia verbum non est patri ratio cognitionis rerum sed et sentia. Tamen pater et filius et spiritus sanctus dicunt verbo vt in quo. Quia vt Aug. xv. de trin. ait. Quelibus persona diuina in alia cognoscit. vnde tres persone dicunt id est intelligunt verbo hoc est actuali noticia secundum Fran. ita quod hic verbum supponit pro actu intelligendi sicut pro suo appropriato ex modo sue emanationis Unde isto modo scilicet essentialiter capiendo dicere: intelligenda sunt dicta sanctorum dicentium. quod pater et fili us et spiritus sanctus dicunt verbo vel quod dicunt verbum vel quod pater seipsum dicit quod ait Aug.

107

¶ Tertio modo dicere capitur iuxta dictamiua Lyre super Gen i. clarius loquen prout importat dicere id est in telligere practicum quod icludit ipsum velle dei quia secundum formam sue dispositionis et voluntatis sequitur effectus Et sic accipitur Beni i. ca. dixit deus Fiat lux. Istud enim dice re non importat aliquam vocem sensibilem sed intelligere dei practicum quod includit velle. Hec Lyra. Isto modo tota trinitas dicit: sed quomodo et quoli verbo vide in sequentibus.

37

108

¶ Sed qualiter pater intelligit verbo vel in verbo se et omnia: Nota secundum Thodist. xxvii. scrip. primi q. ii arti. ii in solutione quarti argumenti quod nullo modo concedendum est quod patur intell git a filio vel verbo sicut obiecto vel specle qua cognoscitur: quia hoc ponere esset filium habere rationeprincipii ad patrem. Sed tamen concedendum est inquit quod pater intelligit in filio vel in verbo seipsum et omnia alia inquantum videt filium esse similitudinem suam et omnium aliorum. quamuis etiam in seipso pater videat. Nam pos sum videre hominem in imagine sua quamuis etiam ipsum per se videam. Ita et pater quamuis seipsum videat in se et omnia alia. tamen se et omnia videt etiam in filio sicut in arte sua vel imagine. Sed et in cre atura etiam potest videre seiputum. Nam creature sunt quasi voces manifestantes diuinam arten et exprimentes vnum verbum diuinum. Unde dicunt sancti quod vno verbo tanquam vna arte deus di xit omnem creaturam. Hec Tho

109

¶ Ad idem vbi Sapientia. §. xi.

38

110

¶ Quo verificatur ista pater et fili us et spiritus sanctus dicunt verbo: Nota secundum Fran. ma ro. in confla. primi dist. xxxii. quod in hac locutione. nor accipitur dicere personaliter sed essentialiter: quia nutlum personale est commune tribus. Item dicit etiam quod ly verbo non accipitur hic secundum proprietatem sed secundum ap propriationem. Quia licet pater aliquid operetur verbo secundum proprietatem sumpto hoc est filio quia dat ei vim operatiuam. Ueruntamen spiritus sanctus verbo sic sumpto. t. secundum proprietatem nil operatur quia spiritus sanctus verbo nihil dat.

111

¶ Unde si queratur. An spiritus sanctus dicat verbo¬¬ Dicit Guill. e. dist. xxxii. quod non. si dicere accipiatur proprie id est pro producere verbum quod non fit nisi a patre. vnde et hoc modo nec filius se dicit: nec spiritus sanctus verbo dicit. Hec Guill. Denique Fran. ibidem dicit quod praedicta praedicatio licet videatur verificari tantum identice. Tamen dicere accipiendo pro intellectione nul lo modo possunt persone formaliter intelligere tali dictione que sit formaliter verbum. potest tamen verificari illa predicatio quod pater et filius et spiritus sanctus intelligant verbo id est intellectione cui appropriatur verbum vel econuerso scilicet verbo appropria tur intellectio.

39

112

¶ Utrum verbum eternum dicat § respectum ad creaturas: Respondetur secundum Bonauen. e. di. xxvii. parte. ii q. ii simul Tho. ibidem. q. ii ar. iii. et Scotis. quod sicut Anselmus dicit tunc verbum dicitur vel generatur in mente quando similitudo vel ima go alicuius cognoscibilis concipitur. Nam verbum est species concepta in mente in qua specie est simi litudo eius rei que dicitur id est intelligitur et etiam intelgentis quando aliquis seipsum intelligit. Ideoque verbum respicit illud quod respicit similitudo conce pta. Constat autem quod diuina essentia habet in se ab eterno similitudinem omnis creature sicut exemplar. Et pater celestis vnico aspectu se et omnia cognoscit vt omnium principium. Unde Anselmus lib. Monol. ait. Cum summus spiritus seipsum dicit omnia dicit quae facta sunt. Eodem ergo verbo dicit se et creaturas. Et quia in patre est vis conceptiua ver bi et fecunda ideo concipit similitudinem omnia complectentem sub vno intuitum siue aspectu et concipit siue gignit verbum vnum tale quod est similitudo patris imitatiua. Et similitudo rerum exemplatiua: et similitudo rerum operatiua. Et ita verbum tenet quasi medium inter deum patrem dicentem et creaturan actam. Propterea pater dicitur operari omnia per verbum. Nam et Scotorelis. in primo. dist. xxxii. q. i. dicit quod sicut in intellectum creato menoria gignit noticiam actualem que noticia habet duplicem relationem. Unam sicut producti ad producens: aliam sicut declarantis ad declaratum quia noticia genita declarati obiectum latens in memoria sicut et producens noticiam etiam genitam declarat. aliter tamen et aliter. Quia noticia genita dieclarat formaliter. producens autem not ciam quasi efsectiue. Exemplum huius inspecu lo quod repraesentat imagines formaliter. Producens autem speculum dicitur representare quasi effectiue

113

¶ Item ad propositum verbum diuinum expressum a patre habet vnurm respectum scilicet originis ad patrem per omnia consimilem a quo generatur. Alium habet ad creaturam scilicet declara tiuam. Declarat enim eum a quo est et se et creaturas per modum exemplaritatis dispositiue et virtutis operatiue. Et ad id sunt autoritates Psalmus Ipe scilicet deus dixit et facta sunt: ergo cum dicere non sit aliud quam verbum proferre et ad dicere sequitur facere: et ad facere ipsum fctum ergo ad verbum sequitur factum. Proinde et Aug. xi. com fessionum dicit Uerbo tibi coeterno dicis domine quicum: que dicis: et sic facis quacumque dicis. nec aliter quam dicendo facis. Nec tamen similis sunt nec sempiterna sunt quecumque facis. Hec ille. videtur ergo quod verbum dicit respectum ad creaturam et ad deum tanquam medium quod habet respectum ad vtrumque extremorum etc.

114

¶ S obiicitur quod verbum diuinum est eternum nec dicitur temporali ter. Omne autem creatum dicitur temporaliter: ergo diuinum ver bum non connotat temporale vel respectum ad temporalem creaturam. Respondet idem Bonauen. concor. Fran. ma ro. quod verbum diuinum connotat temporale et dicit respectum ad creaturam tempraliter: non in actu id est non in actuali existentia creature vt sic considerata: sed in habitu vel potentia sicut in exemplari. Uerbum enim diuinum dicit respectum habitualem ad creaturam: non actu alem. quemadmodum eterna dispositio et praeordina tio in mente dei. Tertum enim est quod deus multa potes et scit quae non facit actualiter. Unde verbum dicit relationem habitualem ad creaturam vel aptitudinalem non actualem: sicut et donum vt est proprium spiritus sancti connotat re lationem aptitudinalem. Unde si deus nunquam actu crearet adhuc verbum conciperet et filius dei esset verbum: et spiritus sanctus esset donum.

40

115

¶ Sed qualiter hoc nomen verbum potest similis significare ens reale et rationis cum ista immediate diuidant ens. Nam verbum ad patrem dicentem importat relationem realem sicut producentis ad productum. Et idem verbum ad creaturas quas declarat vel manifestat importat relationem rationis. quia dei ad creaturam nulla est relatio realis sed tantum ration nis. Respondet Guill. e. dist. xxvii. quod simile est funditus in hoc nomine donum quod vt est proprium ispiritus sancti signat respectum realem ad patrem et filium a quibus procedit. Et respectum rationis signat ad creatura cui est donandum: sic de hoc nomine verbum. Nec est mirum cum nomnina sint ad placitum. vnde posset imponi vnum nomen ad significadum quicquid est in mudo. Sicut secundum philosophum vii. Meta. hoc nomen Hilias signat totum bellumTroianum. Hec ex Guill.

41

116

¶ An ergo possit dici verbum creature pro eo quod dicit respectum ad creaturam: Respondet Anselmus in Monol. dicit. verbum quo deus creaturam dicit nequaquam est verbum creature. Ratio secundum Bonauen. supra. vicem dist. xxvii. quia verbum principaliter dicit respectum ad dicente id est ad deum patrem Ad creaturam autem minus principaliter vnde non potest dici proprie nisi verbum dei vel verbum patris sicut et filius patris: non filius creature secundum deitatem. Nam licet christus qui est verbum patris dicatur filius hominis vel virginis. hoc dicitur secundum assumptam humanitatem non secundum deitatem. Item secundum Fran. e. dist. xxvii. Quia verbum potest dici alicuius dupliciter. Uno modo principiatiue sicut dicimus quod est verbum memorie vel intellectus. Alio modo terminatiue sicut in nobis dicimus quod ver pum est lapidis. Uerbum itaque diuinum non est creature principiatiue: quia creatura non partinet ad memoriam patris pro illo signo pro quo producitur verbum: sed solum intellectus et essentia diuina. Ideoquam verbum principiatiue est intellectus non terminatiue. Sed terminatiue est solius essentie divine vnde dicitur verbum dei: sed non verbum creature. Hec franciscus.

PrevBack to TopNext