Text List

Absolutum

Absolutum

1

Absolutum dicitur quasi ab alio solutum vt volunt Scotis. et etiam Ianuen. in libro Co tholicon. Unde et quedam nomina dicuntur absoluta:. Quia per se dicta dant intelligere quicquid eis conuenienter potest addi vt deus meus homo vel asinus tuus et huiusmodi. Et absolutum dicitur quia liberum est et non relatum id est non respectu alicuius dictum. Absolutum quit modis dicitur. Respondetur secundum Guill. Scotis. super i. di. xxvi. quoe tripliciter prout spectat ad nostrum propositum. Uno modo dicitur absolutum vt diuiditur contra respectiuum. Et sic dicitur po sitiue. sicut dicimus quod substantia est absolutum praedicamentum sed Adaliquid respectiuum

¶ Secundo modo dicitur absoli tum pure privatiue scilicet pro conceptum abstracto ab absoluto et respectiuo. Sicut si abstrahamus ens finitu a substantia et relatione: tunc ens finitum nec est absolutum nec respectiuum loquendo positiue. Sed solum dici privatiue absolutu: quia non est actu respectiuum sed potest esse. De his duobus modis absoluti loquitur magister Fran. maro. cuius dicta subiungemus

¶ Tertio modo dicitur absolutum pure negatiue pro eo cui conue nit sic esse ad se quod nullo modo ad aliud. Et sic in di uinis diuina essentia est absoluta: et quiditates substantie et qualitatis in primo signo sicut humanitas equinitas et cetere. Hec Guill. vorl. supra.

2

Proinde questio est. An personam diuina sit ad se. Ad quod Fran. ma. super primo di. xxiii. q. iiii. inducit Aug. vii. de trin. dicentem quod persona ita est ad se sicut deus. Hoc est ita est absolutum Si autem arguatur ex hoc. ergo hec persona scilicet pater est ad se. Respondet. Dico inquit quod ad se intelligitur quandoque positiue. Et sic accipitur pro absoluto primo modo supra Sicut incorporeum quandoque accipitur positiue secundum quod constituit speciem ex opposito distinctam. contra specien constitutam per corporeum. Alio modo autem accipitur priuatiue. Sicut dicimus quod ad se potest dici quod non est ad aliud licet possit esse ad aliud prout dicius quod substantia vt substantia ne est corporea. hoc est non includit in sui communi concs ptu corporeitatem actu. Nec sequitur quod ergo sit corporea. Nam nicorporeum et corporeum sunt differentie diuiden. substantiam et sic posteriores sunt quam sba. proptrea substantia bene abstrahitur ab illis tanquam prior a posteri oribus Sicut homo ab hic et nunc. Sic etiam dicim quod persona vt persona non est ad aliud sed est ad se scilicet uatie Nec sequitur quod ergo est absoluta. quia ad hoc quod sit absolutum requiritur quod sit ad se positie et vt sic non est ad se. Primo itaque modo intelligit Aug Nam ratio persone non est precise relatiua nec est preciso absoluta nec est absoluta et relatiua similis Sed ratio per sone abstrahit ab absoluto et relatiuo. quia omne diui sum per aliqua duo opposita necessario abstrahit ab vtroque Et quia persona diuiditur per absolutum et relatiuum. ergo ipsa vt sic abstrahit ab vtroque Hec Fran.

¶ Item pro regula tenenda nota quod absolutum non constituit personam diuinam patet vbi Pater. §. vii.

PrevBack to TopNext

On this page

Absolutum

1

2