Table of Contents
Aureum Rosarium Theologiae
Liber 1
Angeli ad trinitatem et ad ea quae sunt fidei mysteria
Anima humana est ad dei imaginem
Apparere scilicet Deum in creatura
Appropriata divina ubi proprie
Argumentalis processus an liceat in theologia
Ars artis habitus quomodo differet ab aliis habitibus vicem
Distinctio quales habet modos vel quot
Esse essentiae et esse existentiae
Liber 2
Liber 3
Liber 4
Adorare
1
¶ ADorare scilicet diuinam trinitatem Nota quod de adoratione partinet agere communiter ad tertium librum. Sed quia in hoc primo libro agimus de trinitate: ideo specialiter de adoratione scilicet qua sancta trinitas diuina adoranda sit non incongrue hoc tractabimus.
¶ Utrum sancta trinitas diuina adoratione vnica sit adoranda: An per singulas personas sit adoranda distincte vel adoratione distincta: Respondetur secundum Bonauen. super. iii. di ix. in quast. circa litteram. et Tho. ibidem recolligendo Quod tres persone diuine vnica et simplici adoratione sunt adorande. Primo hec conclusio probatur auto ritate. quia ecclesia in symbolo canit de spiritu sancto. dicens. Qui cum patre et filio simul adoratur et conglorificatur. Item Damascenus prout allegat Magister in. iii. lib. vbi. supra dicit. vnus christus est deus perfectus quem adoramus cum patre et spiritu sancto vna adoratione. Hec ille. ergo patet conclusio fore vera etc. Secundo ostenditur ratione secundum praedictos supra. Quia ado ratio conuenit bonitati essentiali et maiestati dici que est vnica et non multiplicata ergo adoratio trinitatis debet esse vnica etc. Quamuis enim persone diuine distinguantur ratione originis et relationis tamen non distinguuntur in ratione adorationis. Quia vnus est deus: vnus dominus vna bonitas: vna ma iestas summa. propter quam ob omnibus adoratur cre aturis. vnde licet respectu originis et emanationis ipse persone divine habeant distinctas proprieta tes et relationes. Non tamen sequitur quod ergo habeant distin ctas adorationes etc. Alia ratio confirmatiua: quia ado ratio sequitur fidem. fides aut credit patrem filium et spiritum sanctum: tres personas esse vnicum deum et vnum creatorem. Et sic adorat inquantum sunt vnus crea tor licet distinctos articulos teneat de eisdem. Et quia latria debetur deo inquantum creatori. ergo vna latria que creatori debetur. omnes persone sunt simul adorande sicut vnica est maiestas diuina. et vnica bonitas summa. nec vni persone maior debetur adoratio vel veneratio quam alteri. Sed equaliter sunt adorande et amande Hec secundum praedictos.
2
¶ Sed difficultas oritur. Quia ecclesia dirigit orationem quandoque ad personam vnam: vel adc personas distincte puta cum in letania canit. dicit. Pa ter de celis deus miserere nobis. Fili redemptor mundi deus miserere nobis: spiritus sancte deus miserere nobis etc. Sancta trinitas vnus deus miserere nobis etc. Respondetur secundum Tho. super. iiii. dist. xv. q. v. arti. iii. quod deus oratur ratione bonitatis que essentialis est tribus personis per quam bonitatem largitur nobis gratiam et gloriam qua petere debemus semper in oratione principalius Ideo oratio semper dirigi debet ad essentiam diuinam. Et si quandque dirigatur ad personam sicut dicitur supra in letania etc. Hoc est ratione essentialium attributorum. Et quoniam essentia diuina vnica est in personis. sequitur er go quod cum dirigitur oratio ad vna personam non inten dere debet aliam personam excludere. sed potius includere. et sic patet.
3
¶ Item quid de oratione dominita cum dicimus Pater noster qui es in celis. Respondetur secundum Tho. et doc. quod ibi intentio fertur ad tota sanctam trinitatem et non ad solam personam patris. quia deus ipse qui est pater filius et spiritus sanctus est pater noster creatione et adoptione. et sic patet quod in dominica oratione vna adoratione adoramus trinitatem totam. Dicendo Pater noster qui es in celis etc.